Lucanus Pharsalia 1

Reference basis text: A. Bourgery - M. Ponchont, 1967

Editing of the digital edition: A. Cozzolino, 2010

Data insertion and check: P. Marzano

Other sections


Bella per Emathios plus quam ciuilia campos,

Iusque datum sceleri canimus, populumque potentem

In sua uictrici conuersum uiscera dextra,

Cognatasque acies, et rupto foedere regni

5

Certatum totis concussi uiribus orbis

In commune nefas, infestisque obuia signis

Signa, pares aquilas et pila minantia pilis.

Quis furor, o ciues, quae tanta licentia ferri

Gentibus inuisis Latium praebere cruorem?

10

Cumque superba foret Babylon spolianda trophaeis

Ausoniis umbraque erraret Crassus inulta,

Bella geri placuit nullos habitura triumphos?

Heu quantum terrae potuit pelagique parari

Hoc quem ciuiles hauserunt sanguine dextrae,

15

Vnde uenit Titan, et nox ubi sidera condit,

Quaque dies medius flagrantibus aestuat horis

Et qua bruma rigens ac nescia uere remitti

Adstringit Scythico glacialem frigore pontum!

Sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes,

20

Et gens si qua iacet nascenti conscia Nilo.

Tum, si tantus amor belli tibi, Roma, nefandi,

Totum sub Latias leges cum miseris orbem,

In te uerte manus; nondum tibi defuit hostis.

At nunc semirutis pendent quod moenia tectis

25

Vrbibus Italiae lapsisque ingentia muris

Saxa iacent nulloque domus custode tenentur

Rarus et antiquis habitator in urbibus errat,

Horrida quod dumis multosque inarata per annos

Hesperia est desuntque manus poscentibus aruis,

30

Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor

Poenus erit; nulli penitus descendere ferro

Contigit; alta sedent ciuilis uulnera dextrae.

Quod si non aliam uenturo fata Neroni

Inuenere uiam magnoque aeterna parantur

35

Regna deis caelumque suo seruire Tonanti

Non nisi saeuorum potuit post bella gigantum,

Iam nihil, o superi, querimur, scelera ista nefasque

Hac mercede placent; diros Pharsalia campos

Inpleat et Poeni saturentur sanguine manes;

40

Vltima funesta concurrant proelia Munda;

His, Caesar, Perusina fames Mutinaeque labores

Accedant fatis et quas premit aspera classes

Leucas et ardenti seruilia bella sub Aetna:

Multum Roma tamen debet ciuilibus armis,

45

Quod tibi res acta est. Te, cum statione peracta

Astra petes serus, praelati regia caeli

Excipiet gaudente polo; seu sceptra tenere,

Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus,

Telluremque nihil mutato sole timentem

50

Igne uago lustrare iuuet, tibi numine ab omni

Cedetur, iurisque tui natura relinquet,

Quis deus esse uelis, ubi regnum ponere mundi.

Sed neque in arctoo sedem tibi legeris orbe,

Nec polus auersi calidus qua uergitur austri,

55

Vnde tuam uideas obliquo sidere Romam.

Aetheris immensi partem si presseris unam,

Sentiet axis onus. Librati pondera caeli

Orbe tene medio; pars aetheris illa sereni

Tota uacet, nullaeque obstent a Caesare nubes.

60

Tum genus humanum positis sibi consulat armis,

Inque uicem gens omnis amet; pax missa per orbem

Ferrea belligeri compescat limina Iani.

Sed mihi iam numen, nec, si te pectore uates

Accipio, Cirrhaea uelim secreta mouentem

65

Sollicitare deum Bacchumque auertere Nysa:

Tu satis ad uires Romana in carmina dandas.

Fert animus causas tantarum expromere rerum,

Inmensumque aperitur opus, quid in arma furentem

Inpulerit populum, quid pacem excusserit orbi:

70

Inuida fatorum series summisque negatum

Stare diu nimioque graues sub pondere lapsus

Nec se Roma ferens. Sic cum compage soluta

Saecula tot mundi suprema coegerit hora,

Antiquum repetens iterum chaos, omnia mixtis

75

Sidera sideribus concurrent, ignea pontum

Astra petent, tellus extendere litora nolet

Excutietque fretum, fratri contraria Phoebe

Ibit et obliquum bigas agitare per orbem

Indignata diem poscet sibi, totaque discors

80

Machina diuulsi turbabit foedera mundi.

In se magna ruunt; laetis hunc numina rebus

Crescendi posuere modum. Nec gentibus ullis

Commodat in populum terrae pelagique potentem

Inuidiam Fortuna suam: tu causa malorum

85

Facta tribus dominis communis, Roma, nec umquam

In turbam missi feralia foedera regni.

O male concordes nimiaque cupidine caeci!

Quid miscere iuuat uires orbemque tenere

In medio? Dum terra fretum terramque leuabit

90

Aer et longi uoluent Titana labores

Noxque diem caelo totidem per signa sequetur,

Nulla fides regni sociis, omnisque potestas

Inpatiens consortis erit. Nec gentibus ullis

Credite, nec longe fatorum exempla petantur:

95

Fraterno primi maduerunt sanguine muri.

Nec pretium tanti tellus pontusque furoris

Tunc erat: exiguum dominos commisit asylum.

Temporis angusti mansit concordia discors,

Paxque fuit non sponte ducum; nam sola futuri

100

Crassus erat belli medius mora. Qualiter undas

Qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos

Nec patitur conferre fretum, si terra recedat,

Ionium Aegaeo frangat mare: sic ubi saeua

Arma ducum dirimens miserando funere Crassus

105

Assyrias Latio maculauit sanguine Carrhas,

Parthica Romanos soluerunt damna furores.

Plus illa uobis acie quam creditis actum est,

Arsacidae: bellum uictis ciuile dedistis.

Diuiditur ferro regnum, populique potentis,

110

Quae mare, quae terras, quae totum possidet orbem

Non cepit fortuna duos. Nam pignora iuncti

Sanguinis et diro ferales omine taedas

Abstulit ad manes Parcarum Iulia saeua

Intercepta manu. Quod si tibi fata dedissent

115

Maiores in luce moras, tu sola furentem

Inde uirum poteras atque hinc retinere parentem

Armatasque manus excusso iungere ferro,

Vt generos soceris mediae iunxere Sabinae.

Morte tua discussa fides, bellumque mouere

120

Permissum ducibus. Stimulos dedit aemula uirtus:

Tu, noua ne ueteres obscurent acta triumphos

Et uictis cedat piratica laurea Gallis,

Magne, times; te iam series ususque laborum

Erigit impatiensque loci fortuna secundi.

125

Nec quemquam iam ferre potest Caesarue priorem

Pompeiusue parem. Quis iustius induit arma?

Scire nefas; magno se iudice quisque tuetur:

Victrix causa deis placuit, sed uicta Catoni.

Nec coiere pares. Alter uergentibus annis

130

In senium longoque togae tranquillior usu

Dedidicit iam pace ducem, famaeque petitor

Multa dare in uulgus, totus popularibus auris

Inpelli, plausuque sui gaudere theatri,

Nec reparare nouas uires, multumque priori

135

Credere fortunae. Stat, magni nominis umbra,

Qualis frugifero quercus sublimis in agro

Exuuias ueteris populi sacrataque gestans

Dona ducum; nec iam ualidis radicibus haeret,

Pondere fixa suo est, nudosque per aera ramos

140

Effundens, trunco non frondibus efficit umbram;

Sed quamuis primo nutet casura sub Euro,

Tot circum siluae firmo se robore tollant,

Sola tamen colitur. Sed non in Caesare tantum

Nomen erat nec fama ducis, sed nescia uirtus

145

Stare loco, solusque pudor non uincere bello;

Acer et indomitus, quo spes quoque ira uocasset

Ferre manum, et numquam temerando parcere ferro,

Successus urguere suos, instare fauori

Numinis, inpellens quidquid sibi summa petenti

150

Obstaret, gaudensque uiam fecisse ruina.

Qualiter expressum uentis per nubila fulmen

Aetheris inpulsi sonitu mundique fragore

Emicuit rupitque diem populosque pauentes

Terruit obliqua praestringens lumina flamma;

155

In sua templa furit, nullaque exire uetante

Materia magnamque cadens magnamque reuertens

Dat stragem late sparsosque recolligit ignes.

Hae ducibus causae; suberant sed publica belli

Semina, quae populos semper mersere potentes.

160

Namque ut opes nimias mundo fortuna subacto

Intulit, et rebus mores cessere secundis,

Praedaque et hostiles luxum suasere rapinae,

Non auro tectisue modus, mensasque priores

Aspernata fames; cultus gestare decoros

165

Vix nuribus rapuere mares; fecunda uirorum

Paupertas fugitur, totoque accersitur orbe

Quo gens quaeque perit: tunc longos iungere fines

Agrorum, et quondam duro sulcata Camilli

Vomere et antiquos Curiorum passa ligones

170

Longa sub ignotis extendere rura colonis.

Non erat is populus quem pax tranquilla iuuaret,

Quem sua libertas inmotis pasceret armis.

Inde irae faciles et, quod suasisset egestas,

Vile nefas magnumque decus ferroque petendum,

175

Plus patria potuisse sua, mensuraque iuris

Vis erat; hinc leges et plebis scita coactae

Et cum consulibus turbantes iura tribuni;

Hinc rapti fasces pretio sectorque fauoris

Ipse sui populus letalisque ambitus Vrbi

180

Annua uenali referens certamina Campo;

Hinc usura uorax auidumque in tempora faenus

Et concussa fides et multis utile bellum.

Iam gelidas Caesar cursu superauerat Alpes

Ingentisque animo motus bellumque futurum

185

Ceperat. Vt uentum est parui Rubiconis ad undas,

Ingens uisa duci patriae trepidantis imago

Clara per obscuram uoltu maestissima noctem,

Turrigero canos effundens uertice crines,

Caesarie lacera nudisque adstare lacertis

190

Et gemitu permixta loqui: "Quo tenditis ultra?

Quo fertis mea signa, uiri? Si iure uenitis,

Si ciues, huc usque licet." Tunc perculit horror

Membra ducis, riguere comae, gressumque cohercens

Languor in extrema tenuit uestigia ripa.

195

Mox ait: "O magnae qui moenia prospicis urbis

Tarpeia de rupe, Tonans, Phrygiique penates

Gentis Iuleae et rapti secreta Quirini

Et residens celsa Latiaris Iuppiter Alba

Vestalesque foci summique o numinis instar,

200

Roma, faue coeptis; non te furialibus armis

Persequor; en adsum, uictor terraque marique,

Caesar, ubique tuus (liceat modo), nunc quoque, miles.

Ille erit, ille nocens, qui me tibi fecerit hostem."

Inde moras soluit belli tumidumque per amnem

205

Signa tulit propere; sic ut squalentibus aruis

Aestiferae Libyes uiso leo comminus hoste

Subsedit dubius, totam dum colligit iram;

Mox ubi se saeuae stimulauit uerbere caudae

Erexitque iubam et uasto graue murmur hiatu

210

Infremuit, tunc, torta leuis si lancea Mauri

Haereat aut latum subeant uenabula pectus,

Per ferrum tanti securus uolneris exit.

Fonte cadit modico paruisque inpellitur undis

Puniceus Rubicon, cum feruida canduit aestas,

215

Perque imas serpit ualles et Gallica certus

Limes ab Ausoniis disterminat arua colonis.

Tum uires praebebat hiemps, atque auxerat undas

Tertia iam grauido pluuialis Cynthia cornu

Et madidis euri resolutae flatibus Alpes.

220

Primus in obliquum sonipes opponitur amnem

Excepturus aquas; molli tum cetera rumpit

Turba uado faciles iam fracti fluminis undas.

Caesar, ut aduersam superato gurgite ripam

Attigit Hesperiae uetitis et constitit aruis,

225

"Hic," ait "hic pacem temerataque iura relinquo;

Te, Fortuna, sequor; procul hinc iam foedera sunto.

Credidimus fatis, utendum est iudice bello."

Sic fatus noctis tenebris rapit agmina ductor

Inpiger; it torto Balearis uerbere fundae

230

Ocior et missa Parthi post terga sagitta

Vicinumque minax inuadit Ariminum, et ignes

Solis lucifero fugiebant astra relicto.

Iamque dies primos belli uisura tumultus

Exoritur; seu sponte deum, seu turbidus auster

235

Inpulerat, maestam tenuerunt nubila lucem.

Constitit ut capto iussus deponere miles

Signa foro, stridor lituum clangorque tubarum

Non pia concinuit cum rauco classica cornu.

Rupta quies populi, stratisque excita iuuentus

240

Deripuit sacris adfixa penatibus arma

Quae pax longa dabat; nuda iam crate fluentis

Inuadunt clipeos curuataque cuspide pila

Et scabros nigrae morsu robiginis enses.

Vt notae fulsere aquilae Romanaque signa

245

Et celsus medio conspectus in agmine Caesar,

Deriguere metu; gelidus pauor occupat artus,

Et tacito mutos uoluunt in pectore questus:

"O male uicinis haec moenia condita Gallis,

O tristi damnata loco! Pax alta per omnis

250

Et tranquilla quies populos; nos praeda furentum

Primaque castra sumus. Melius, Fortuna, dedisses

Orbe sub eoo sedem gelidaque sub arcto

Errantesque domos, Latii quam claustra tueri.

Nos primi Senonum motus Cimbrumque furentem

255

Vidimus et Martem Libyes cursumque furoris

Teutonici; quotiens Romam fortuna lacessit,

Hac iter est bellis." Gemitu sic quisque latenti,

Non ausus timuisse palam; uox nulla dolori

Credita; sed quantum, uolucres cum bruma cohercet,

260

Rura silent mediusque tacet sine murmure pontus,

Tanta quies. Noctis gelidas lux soluerat umbras,

Ecce faces belli dubiaeque in proelia menti

Vrguentes addunt stimulos cunctasque pudoris

Rumpunt fata moras; iustos fortuna laborat

265

Esse ducis motus et causas inuenit armis:

Expulit ancipiti discordes Vrbe tribunos

Victo iure minax iactatis curia Gracchis.

Hos iam mota ducis uicinaque signa petentes

Audax uenali comitatur Curio lingua,

270

Vox quondam populi libertatemque tueri

Ausus et armatos plebi miscere potentes.

Vtque ducem uarias uoluentem pectore curas

Conspexit: "Dum uoce tuae potuere iuuari,

Caesar," ait "partes, quamuis nolente senatu,

275

Traximus imperium, tunc cum mihi rostra tenere

Ius erat et dubios in te transferre Quirites.

At postquam leges bello siluere coactae,

Pellimur e patriis laribus patimurque uolentes

Exilium; tua nos faciet uictoria ciues.

280

Dum trepidant nullo firmatae robore partes,

Tolle moras; semper nocuit differre paratis.

Par labor atque metus pretio maiore petuntur:

Bellantem geminis tenuit te Gallia lustris,

Pars quota terrarum? facili si proelia pauca

285

Gesseris euentu, tibi Roma subegerit orbem.

Nunc neque te longi remeantem pompa triumphi

Excipit, aut sacras poscunt Capitolia laurus;

Liuor edax tibi cuncta negat, gentesque subactas

Vix impune feres. Socerum depellere regno

290

Decretum genero est; partiri non potes orbem,

Solus habere potes." Sic postquam fatus, et ipsi

In bellum prono tantum tamen addidit irae

Accenditque ducem, quantum clamore iuuatur

Eleus sonipes, quamuis iam carcere clauso

295

Inmineat foribus pronusque repagula laxet.

Conuocat armatos extemplo ad signa maniplos,

Vtque satis trepidum turba coeunte tumultum

Conposuit uultu dextraque silentia iussit:

"Bellorum o socii, qui mille pericula Martis

300

Mecum" ait "experti decimo iam uincitis anno,

Hoc cruor arctois meruit diffusus in aruis

Vulneraque et mortes hiemesque sub Alpibus actae?

Non secus ingenti bellorum Roma tumultu

Concutitur quam si Poenus transcenderit Alpes

305

Hannibal: implentur ualido tirone cohortes;

In classem cadit omne nemus; terraque marique

Iussus Caesar agi. Quid? si mihi signa iacerent

Marte sub aduerso ruerentque in terga feroces

Gallorum populi? Nunc cum fortuna secundis

310

Mecum rebus agat superique ad summa uocantes,

Tentamur. Veniat longa dux pace solutus

Milite cum subito partesque in bella togatae

Marcellusque loquax et nomina uana, Catones.

Scilicet extremi Pompeium emptique clientes

315

Continuo per tot satiabunt tempora regno!

Ille reget currus nondum patientibus annis;

Ille semel raptos nunquam dimittet honores.

Quid iam rura querar totum subpressa per orbem

Ac iussam seruire famem? Quis castra timenti

320

Nescit mixta foro, gladii cum triste micantes

Iudicium insolita trepidum cinxere corona,

Atque auso medias perrumpere milite leges,

Pompeiana reum clauserunt signa Milonem?

Nunc quoque ne lassum teneat priuata senectus,

325

Bella nefanda parat suetus ciuilibus armis

Et docilis Sullam scelerum uicisse magistrum;

Vtque ferae tigres nunquam posuere furorem,

Quas nemore Hyrcano, matrum dum lustra secuntur,

Altus caesorum pauit cruor armentorum,

330

Sic et Sullanum solito tibi lambere ferrum

Durat, Magne, sitis. Nullus semel ore receptus

Pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.

Quem tamen inueniet tam longa potentia finem?

Quis scelerum modus est? Ex hoc iam te, improbe, regno

335

Ille tuus saltem doceat descendere Sulla.

Post Cilicasne uagos et lassi Pontica regis

Proelia barbarico uix consummata ueneno

Vltima Pompeio dabitur prouincia Caesar,

Quod non uictrices aquilas deponere iussus

340

Paruerim? Mihi si merces erepta laborum est,

His saltem longi non cum duce praemia belli

Reddantur; miles sub quolibet iste triumphet.

Conferet exanguis quo se post bella senectus?

Quae sedes erit emeritis? Quae rura dabuntur,

345

Quae noster ueteranus aret? Quae moenia fessis?

An melius fient piratae, Magne, coloni?

Tollite iampridem uictricia, tollite, signa;

Viribus utendum est quas fecimus. Arma tenenti

Omnia dat qui iusta negat. Nec numina derunt;

350

Nam neque praeda meis neque regnum quaeritur armis:

Detrahimus dominos Vrbi seruire paratae."

Dixerat; at dubium non claro murmure uolgus

Secum incerta fremit. Pietas patriique penates

Quamquam caede feras mentes animosque tumentis

355

Frangunt; sed diro ferri reuocantur amore

Ductorisque metu. Summi tum munera pili

Laelius emeritique gerens insignia doni,

Seruati ciuis referentem praemia quercum:

"Si licet," exclamat "Romani maxime rector

360

Nominis, et ius est ueras expromere uoces:

Quod tam lenta tuas tenuit patientia uires,

Conquerimur. Deratne tibi fiducia nostri?

Dum mouet haec calidus spirantia corpora sanguis,

Et dum pila ualent fortes torquere lacerti,

365

Degenerem patiere togam regnumque senatus?

Vsque adeo miserum est ciuili uincere bello?

Duc age per Scythiae populos, per inhospita Syrtis

Litora, per calidas Libyae sitientis harenas:

Haec manus, ut uictum post terga relinqueret orbem,

370

Oceani tumidas remo compescuit undas,

Fregit et arctoo spumantem uertice Rhenum.

Iussa sequi tam posse mihi quam uelle necesse est.

Nec ciuis meus est in quem tua classica, Caesar,

Audiero. Per signa decem felicia castris

375

Perque tuos iuro quocumque ex hoste triumphos:

Pectore si fratris gladium iuguloque parentis

Condere me iubeas plenaeque in uiscera partu

Coniugis, inuita peragam tamen omnia dextra;

Si spoliare deos ignemque inmittere templis,

380

Numina miscebit castrensis flamma monetae;

Castra super Tusci si ponere Thybridis undas,

Hesperios audax ueniam metator in agros;

Tu quoscumque uoles in planum effundere muros,

His aries actus disperget saxa lacertis,

385

Illa licet, penitus tolli quam iusseris urbem,

Roma sit." His cunctae simul adsensere cohortes

Elatasque alte quaecumque ad bella uocaret,

Promisere manus. It tantus ad aethera clamor

Quantus, piniferae boreas cum Thracius Ossae

390

Rupibus incubuit, curuato robore pressae

Fit sonus aut rursus redeuntis in aethera siluae.

Caesar, ut acceptum tam prono milite bellum

Fataque ferre uidet, ne quo languore moretur

Fortunam, sparsas per Gallica rura cohortes

395

Euocat et Romam motis petit undique signis.

Deseruere cauo tentoria fixa Lemanno

Castraque quae Vosegi curuam super ardua ripam

Pugnaces pictis cohibebant Lingones armis.

Hi uada liquerunt Isarae, qui gurgite ductus

400

Per tam multa suo, famae maioris in amnem

Lapsus, ad aequoreas nomen non pertulit undas.

Soluuntur flaui longa statione Ruteni;

Mitis Atax Latias gaudet non ferre carinas

Finis et Hesperiae, promoto limite, Varus;

405

Quaque sub Herculeo sacratus numine portus

Vrget rupe caua pelagus (non corus in illum

Ius habet aut zephyrus; solus sua litora turbat

Circius et tuta prohibet statione Monoeci);

Quaque iacet litus dubium quod terra fretumque

410

Vindicat alternis uicibus, cum funditur ingens

Oceanus uel cum refugis se fluctibus aufert.

Ventus ab extremo pelagus sic axe uolutet

Destituatque ferens, an sidere mota secundo

Tethyos unda uagae lunaribus aestuet horis,

415

Flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas,

Erigat Oceanum fluctusque ad sidera ducat,

Quaerite, quos agitat mundi labor; at mihi semper

Tu, quaecumque moues tam crebros causa meatus,

Vt superi uoluere, late. Tum rura Nemetis

420

Qui tenet et ripas Aturi, qua litore curuo

Molliter admissum claudit Tarbellicus aequor,

Signa mouet, gaudetque amoto Santonus hoste

Et Biturix longisque leues Suessones in armis.

Optimus excusso Leucus Remusque lacerto,

425

Optima gens flexis in gyrum Sequana frenis,

Et docilis rector monstrati Belga couinni

Aruernique ausi Latio se fingere fratres

Sanguine ab Iliaco populi nimiumque rebellis

Neruius et caesi pollutus sanguine Cottae

430

Et qui te laxis imitantur, Sarmata, bracis,

Vangiones, Batauique truces, quos aere recuruo

Stridentes acuere tubae; qua Cinga pererrat

Gurgite, qua Rhodanus raptum uelocibus undis

In mare fert Ararim, qua montibus ardua summis

435

Gens habitat cana pendentes rupe Cebennas.

[Pictones inmunes subigunt sua rura; nec ultra

Instabiles Turones circumsita castra coercent.

In nebulis, Meduana, tuis marcere perosus

Andus iam placida Ligeris recreatur ab unda.

440

Inclita Caesareis Genabos dissoluitur alis.]

Tu quoque laetatus conuerti proelia, Treuir,

Et nunc tonse Ligur, quondam per colla decore

Crinibus effusis toti praelate Comatae;

Et quibus inmitis placatur sanguine diro

445

Teutates horrensque feris altaribus Esus

Et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae.

Vos quoque, qui fortes animas belloque peremptas

Laudibus in longum uates dimittitis aeuum,

Plurima securi fudistis carmina, bardi.

450

Et uos barbaricos ritus moremque sinistrum

Sacrorum, druidae, positis repetistis ab armis.

Solis nosse deos et caeli numina uobis

Aut solis nescire datum; nemora alta remotis

Incolitis lucis; uobis auctoribus umbrae

455

Non tacitas Erebi sedes Ditisque profundi

Pallida regna petunt: regit idem spiritus artus

Orbe alio; longae, canitis si cognita, uitae

Mors media est. Certe populi, quos despicit arctos,

Felices errore suo, quos ille timorum

460

Maximus haut urguet, leti metus. Inde ruendi

In ferrum mens prona uiris animaeque capaces

Mortis, et ignauum rediturae parcere uitae.

Et uos crinigeros bellis arcere Caycos

Oppositi petitis Romam Rhenique feroces

465

Deseritis ripas et apertum gentibus orbem.

Caesar, ut inmensae conlecto robore uires

Audendi maiora fidem fecere, per omnem

Spargitur Italiam uicinaque moenia conplet.

Vana quoque ad ueros accessit fama timores

470

Inrupitque animos populi clademque futuram

Intulit et uelox properantis nuntia belli

Innumeras soluit falsa in praeconia linguas.

Est qui, tauriferis ubi se Meuania campis

Explicat, audacis ruere in certamina turmas

475

Adferat, et qua Nar Tiberino inlabitur amni,

Barbaricas saeui discurrere Caesaris alas;

Ipsum omnes aquilas conlataque signa ferentem

Agmine non uno densisque incedere castris.

Nec qualem meminere uident: maiorque ferusque

480

Mentibus occurrit uictoque inmanior hoste.

Hunc inter Rhenum populos Alpemque iacentes,

Finibus arctois patriaque a sede reuolsos,

Pone sequi, iussamque feris a gentibus Vrbem

Romano spectante rapi. Sic quisque pauendo

485

Dat uires famae, nulloque auctore malorum,

Quae finxere timent. Nec solum uulgus inani

Percussum terrore pauet, sed curia; et ipsi

Sedibus exsiluere patres, inuisaque belli

Consulibus fugiens mandat decreta senatus.

490

Tunc quae tuta petant et quae metuenda relinquant

Incerti: quo quemque fugae tulit impetus, urget

Praecipitem populum, serieque haerentia longa

Agmina prorumpunt; credas aut tecta nefandas

Corripuisse faces aut iam quatiente ruina

495

Nutantes pendere domos; sic turba per urbem

Praecipiti lymphata gradu, uelut unica rebus

Spes foret adflictis patrios excedere muros,

Inconsulta ruit. Qualis, cum turbidus auster

Repulit a Libycis inmensum Syrtibus aequor

500

Fractaque ueliferi sonuerunt pondera mali,

Desilit in fluctus deserta puppe magister

Nauitaque, et nondum sparsa conpage carinae

Naufragium sibi quisque facit; sic urbe relicta

In bellum fugitur. Nullum iam languidus aeuo

505

Eualuit reuocare parens coniunxue maritum

Fletibus, aut patrii, dubiae dum uota salutis

Conciperent, tenuere lares; nec limine quisquam

Haesit, et extremo tunc forsitan urbis amatae

Plenus abit uisu; ruit inreuocabile uulgus.

510

O faciles dare summa deos eademque tueri

Difficiles! Vrbem populis uictisque frequentem

Gentibus et generis, coeat si turba, capacem

Humani facilem uenturo Caesare praedam

Ignauae liquere manus. Cum pressus ab hoste

515

Clauditur externis miles Romanus in oris,

Effugit exiguo nocturna pericula uallo,

Et subitus rapti munimine caespitis agger

Praebet securos intra tentoria somnos:

Tu tantum audito bellorum nomine, Roma,

520

Desereris; nox una tuis non credita muris.

Danda tamen uenia est tantorum, danda, pauorum:

Pompeio fugiente timent. Tum ne qua futuri

Spes saltem trepidas mentes leuet, addita fati

Peioris manifesta fides, superique minaces

525

Prodigiis terras inplerunt, aethera, pontum.

Ignota obscurae uiderunt sidera noctes

Ardentemque polum flammis caeloque uolantes

Obliquas per inane faces crinemque timendi

Sideris et terris mutantem regna cometen.

530

Fulgora fallaci micuerunt crebra sereno

Et uarias ignis tenso dedit aere formas:

Nunc iaculum longo, nunc sparso lumine lampas

Emicuit caelo. Tacitum sine nubibus ullis

Fulmen et arctois rapiens de partibus ignem

535

Percussit Latiare caput, stellaeque minores

Per uacuum solitae noctis decurrere tempus

In medium uenere diem, cornuque coacto

Iam Phoebe toto fratrem cum redderet orbe,

Terrarum subita percussa expalluit umbra.

540

Ipse caput medio Titan cum ferret Olympo,

Condidit ardentes atra caligine currus

Inuoluitque orbem tenebris gentesque coegit

Desperare diem; qualem fugiente per ortus

Sole Thyesteae noctem duxere Mycenae.

545

Ora ferox Siculae laxauit Mulciber Aetnae

Nec tulit in caelum flammas, sed uertice prono

Ignis in Hesperium cecidit latus. Atra Charybdis

Sanguineum fundo torsit mare. Flebile saeui

Latrauere canes. Vestali raptus ab ara

550

Ignis et ostendens confectas flamma Latinas

Scinditur in partes geminoque cacumine surgit

Thebanos imitata rogos. Tum cardine tellus

Subsedit, ueteremque iugis nutantibus Alpes

Discussere niuem. Tethys maioribus undis

555

Hesperiam Calpen summumque inpleuit Atlanta.

Indigetes fleuisse deos Vrbisque laborem

Testatos sudore lares delapsaque templis

Dona suis dirasque diem foedasse uolucres

Accipimus, siluisque feras sub nocte relictis

560

Audaces media posuisse cubilia Roma.

Tum pecudum faciles humana ad murmura linguae,

Monstrosique hominum partus numeroque modoque

Membrorum, matremque suus conterruit infans;

Diraque per populum Cumanae carmina uatis

565

Vulgantur. Tum, quos sectis, Bellona lacertis

Saeua mouet, cecinere deos, crinemque rotantes

Sanguineum populis ulularunt tristia Galli.

Conpositis plenae gemuerunt ossibus urnae.

Tunc fragor armorum magnaeque per auia uoces

570

Auditae nemorum et uenientes comminus umbrae,

Quique colunt iunctos extremis moenibus agros,

Diffugiunt. Ingens urbem cingebat Erinys

Excutiens pronam flagranti uertice pinum

Stridentisque comas, Thebanam qualis Agauen

575

Impulit aut saeui contorsit tela Lycurgi

Eumenis, aut qualem iussu Iunonis iniquae

Horruit Alcides, uiso iam Dite, Megaeram.

Insonuere tubae, et quanto clamore cohortes

Miscentur, tantum nox atra silentibus auris

580

Edidit. E medio uisi consurgere Campo

Tristia Sullani cecinere oracula manes,

Tollentemque caput gelidas Anienis ad undas

Agricolae Marium fracto fugere sepulchro.

Haec propter placuit Tuscos de more uetusto

585

Acciri uates. Quorum qui maximus aeuo

Arruns incoluit desertae moenia Lucae,

Fulminis edoctus motus uenasque calentes

Fibrarum et monitus errantis in aere pinnae,

Monstra iubet primum, quae nullo semine discors

590

Protulerat natura, rapi sterilique nefandos

Ex utero fetus infaustis urere flammis.

Mox iubet et totam pauidis a ciuibus urbem

Ambiri et, festo purgantes moenia lustro,

Longa per extremos pomeria cingere fines

595

Pontifices, sacri quibus est permissa potestas.

Turba minor ritu sequitur succincta Gabino,

Vestalemque chorum ducit uittata sacerdos,

Troianam soli cui fas uidisse Mineruam;

Tunc qui fata deum secretaque carmina seruant

600

Et lotam paruo reuocant Almone Cybeben,

Et doctus uolucres augur seruare sinistras

Septemuirque epulis festus Titiique sodales

Et Salius laeto portans ancilia collo

Et tollens apicem generoso uertice flamen.

605

Dumque illi effusam longis anfractibus urbem

Circumeunt, Arruns dispersos fulminis ignis

Colligit et terrae maesto cum murmure condit

Datque locis numen; sacris tunc admouet aris

Electa ceruice marem. Iam fundere Bacchum

610

Coeperat obliquoque molas inducere cultro,

Impatiensque diu non grati uictima sacri,

Cornua succincti premerent cum torua ministri,

Deposito uictum praebebat poplite collum.

Nec cruor emicuit solitus, sed uulnere largo

615

Diffusum rutilo nigrum pro sanguine uirus.

Palluit attonitus sacris feralibus Arruns

Atque iram superum raptis quaesiuit in extis.

Terruit ipse color uatem; nam pallida taetris

Viscera tincta notis gelidoque infecta cruore

620

Plurimus asperso uariabat sanguine liuor.

Cernit tabe iecur madidum uenasque minaces

Hostili de parte uidet. Pulmonis anheli

Fibra latet paruusque secat uitalia limes.

Cor iacet et saniem per hiantis uiscera rimas

625

Emittunt produntque suas omenta latebras.

Quodque nefas nullis impune apparuit extis,

Ecce uidet capiti fibrarum increscere molem

Alterius capitis; pars aegra et marcida pendet,

Pars micat et celeri uenas mouet improba pulsu.

630

His ubi concepit magnorum fata malorum,

Exclamat: "Vix fas, superi, quaecumque mouetis,

Prodere me populis; nec enim tibi, summe, litaui,

Iuppiter, hoc sacrum; caesique in pectora tauri

Inferni uenere dei. Non fanda timemus,

635

Sed uenient maiora metu. Di uisa secundent,

Et fibris sit nulla fides, sed conditor artis

Finxerit ista Tages." Flexa sic omina Tuscus

Inuoluens multaque tegens ambage canebat.

At Figulus, cui cura deos secretaque caeli

640

Nosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis

Aequaret uisu numerisque mouentibus astra,

"Aut hic errat," ait "nulla cum lege per aeuum

Mundus et incerto discurrunt sidera motu,

Aut, si fata mouent, Vrbi generique paratur

645

Humano matura lues. Terraene dehiscent

Subsidentque urbes, an tollet feruidus aer

Temperiem, segetes tellus infida negabit,

Omnis an effusis miscebitur unda uenenis?

Quod cladis genus, o superi, qua peste paratis

650

Saeuitiam? Extremi multorum tempus in unum

Conuenere dies. Summo si frigida caelo

Stella nocens nigros Saturni accenderet ignis,

Deucalioneos fudisset Aquarius imbres,

Totaque diffuso latuisset in aequore tellus.

655

Si saeuum radiis Nemeaeum, Phoebe, Leonem

Nunc premeres, toto fluerent incendia mundo,

Succensusque tuis flagrasset curribus aether.

Hi cessant ignes. Tu qui flagrante minacem

Scorpion incendis cauda chelasque peruris,

660

Quid tantum, Gradiue, paras? Nam mitis in alto

Iuppiter occasu premitur Venerisque salubre

Sidus hebet motuque celer Cyllenius haeret,

Et caelum Mars solus habet. Cur signa meatus

Deseruere suos mundoque obscura feruntur,

665

Ensiferi nimium fulget latus Orionis?

Inminet armorum rabies ferrique potestas

Confundet ius omne manu scelerique nefando

Nomen erit uirtus multosque exibit in annos

Hic furor. Et superos quid prodest poscere finem?

670

Cum domino pax ista uenit. Duc, Roma, malorum

Continuam seriem clademque in tempora multa

Extrahe ciuili tantum iam libera bello."

Terruerant satis haec pauidam praesagia plebem;

Sed maiora premunt. Nam qualis uertice Pindi

675

Edonis Ogygio decurrit plena Lyaeo,

Talis et attonitam rapitur matrona per urbem

Vocibus his prodens urguentem pectora Phoebum:

"Quo feror, o Paean? Qua me super aethera raptam

Constituis terra? Video Pangaea niuosis

680

Cana iugis latosque Haemi sub rupe Philippos.

Quis furor hic, o Phoebe, doce, quae tela? Manusque

Romanae miscent acies bellumque sine hoste est!

Quo diuersa feror? Primos me ducis in ortus

Qua mare Lagaei mutatur gurgite Nili:

685

Hunc ego, fluminea deformis truncus harena

Qui iacet, agnosco. Dubiam super aequora Syrtim

Arentemque feror Libyen, quo tristis Enyo

Transtulit Emathias acies. Nunc desuper Alpis

Nubiferae colles atque aeriam Pyrenen

690

Abripimur. Patriae sedis remeamus in urbis,

Inpiaque in medio peraguntur bella senatu.

Consurgunt partes iterum, totumque per orbem

Rursus eo. Noua da mihi cernere litora ponti

Telluremque nouam; uidi iam, Phoebe, Philippos."

695

Haec ait et lasso iacuit deserta furore.

7

pila minantia pilis cf. Enn. Ann. 570 V²;Hild. Cen.indiff. 1,17