Lentus ab Vrbe uenis, Corydon; uicesima certe
Nox fuit, ut nostrae cupiunt te cernere siluae,
Vt tua maerentes exspectant iubila tauri.
O piger, o duro iam durior axe, Lycota,
5
Qui ueteres fagos noua quam spectacula mauis
Cernere, quae patula iuuenis deus edit harena.
Mirabar quae tanta foret tibi causa morandi,
Cur tua cessaret taciturnis fistula siluis
Et solus Stimicon caneret pallente corymbo:
10
Quem sine te maesti tenero donauimus haedo.
Nam, dum lentus abes, lustrauit ouilia Thyrsis,
Iussit et arguta iuuenes certare cicuta.
Sit licet inuictus Stimicon et praemia diues
Auferat, accepto nec solum gaudeat haedo,
15
Verum tota ferat quae lustrat ouilia Thyrsis.
Non tamen aequabit mea gaudia, nec mihi, si quis
Omnia Lucanae donet pecuaria siluae,
Grata magis fuerint quam quae spectauimus Vrbe.
Dic age dic, Corydon, nec nostras inuidus aures
20
Despice: non aliter certe mihi dulce loquere,
Quam cantare soles, quotiens ad sacra uocatur
Aut fecunda Pales aut pastoralis Apollo.
Vidimus in caelum trabibus spectacula textis
Surgere, Tarpeium prope despectantia culmen
25
Immensoque gradus et cliuos lene iacentes.
Venimus ad sedes, ubi pulla sordida ueste
Inter femineas spectabat turba cathedras.
Nam quaecumque patent sub aperto libera caelo,
Aut eques aut niuei loca densauere tribuni.
30
Qualiter haec patulum concedit uallis in orbem
Et sinuata latus resupinis undique siluis
Inter continuos curuatur concaua montes,
Sic ibi planitiem curuae sinus ambit harenae
Et geminis medium se molibus alligat ouum.
35
Quid tibi nunc referam, quae uix suffecimus ipsi
Per partes spectare suas? Sic undique fulgor
Percussit. Stabam defixus et ore patenti
Cunctaque mirabar necdum bona singula noram,
Cum mihi tum senior, lateri qui forte sinistro
40
Iunctus erat: "quid te stupefactum, rustice," dixit,
"Ad tantas miraris opes, qui nescius auri
Sordida tecta, casas et sola mapalia nosti?
En ego iam tremulus et uertice canus et ista
Factus in Vrbe senex, stupeo tamen omnia: certe
45
Vilia sunt nobis quaecumque prioribus annis
Vidimus, et sordet quidquid spectauimus olim."
Balteus en gemmis, en illita porticus auro
Certatim radiant; nec non, ubi finis harenae
Proxima marmoreo peragit spectacula muro,
50
Sternitur adiunctis ebur admirabile truncis
Et coit in rotulum, tereti qui lubricus axe
Impositos subita uertigine falleret ungues
Excuteretque feras. Auro quoque torta refulgent
Retia, quae totis in harenam dentibus exstant,
55
Dentibus aequatis; et erat - mihi crede, Lycota,
Si qua fides - nostro dens longior omnis aratro.
Ordine quid referam? Vidi genus omne ferarum,
Hic niueos lepores et non sine cornibus apros,
Hic raram siluis etiam quibus editur alcen.
60
Vidimus et tauros, quibus aut ceruice leuata
Deformis scapulis torus eminet aut quibus hirtae
Iactantur per colla iubae, quibus aspera mento
Barba iacet tremulisque rigent palearia setis.
Nec solum nobis siluestria cernere monstra
65
Contigit: aequoreos ego cum certantibus ursis
Spectaui uitulos et equorum nomine dictum,
Sed deforme pecus, quod in illo nascitur amne,
Qui sata riparum uernantibus irrigat undis.
Ah! trepidi quotiens sola discedentis harenae
70
Vidimus in partes, ruptaque uoragine terrae
Emersisse feras! Et in isdem saepe cauernis
Aurea cum croceo creuerunt arbuta nimbo.
O felix Corydon, quem non tremebunda senectus
Impedit! O felix, quod in haec tibi saecula primos
75
Indulgente deo dimittere contigit annos!
Nunc, tibi si propius uenerandum cernere numen
Fors dedit et praesens uultumque habitumque notasti,
Dic age dic, Corydon, quae sit mihi forma deorum.
O utinam nobis non rustica uestis inesset!
80
Vidissem propius mea numina! Sed mihi sordes
Pullaque paupertas et adunco fibula morsu
Obfuerunt, utcumque tamen conspeximus ipsum
Longius; ac nisi me uisus decepit, in uno