Calpurnius Siculus eclogae 6

Testo base di riferimento: J. Amat, 1991

Cura dell'edizione digitale: L. Di Simone, 2023

Altre sezioni


Serus ades, Lycida: modo Nyctilus et puer Alcon

Certauere sub his alterno carmine ramis,

Iudice me, sed non sine pignore. Nyctilus haedos

Iuncta matre dedit, catulum dedit ille leaenae

5

Iurauitque genus; sed sustulit omnia uictor.

Nyctilon ut cantu rudis exsuperauerit Alcon,

Astyle, credibile est, si uincat acanthida cornix,

Vocalem superet si dirus aedona bubo.

Non potiar Petale, qua nunc ego maceror una,

10

Si magis aut docili calamorum Nyctilus arte

Aut cantu magis est quam uultu proximus illi.

Iam non decipior: te iudice, pallidus alter

Venit et hirsuta spinosior hystrice barba;

Candidus alter erat leuique decentior ouo

15

Et ridens oculis crinemque simillimus auro,

Qui posset dici, si non cantaret, Apollo!

O Lycida, si quis tibi carminis usus inesset,

Tu quoque laudatum posses Alcona probare.

Vis igitur, quoniam nec nobis, improbe, par es

20

Ipse tuos, iudex, calamos committere nostris?

Vis conferre manum? Veniat licet arbiter Alcon.

Vinces tu quemquam? Vel te certamine quisquam

Dignetur, qui uix stillantes, aride, uoces

Rumpis et expellis male singultantia uerba?

25

Fingas plura licet: nec enim potes, improbe, uera

Exprobrare mihi, sicut tibi multa Lycotas.

Sed quid opus uana consumere tempora lite?

Ecce uenit Mnasyllus: erit, nisi forte recusas,

Arbiter inflatis non credulus, improbe, uerbis.

30

Malueram, fateor, uel praedamnatus abire

Quam tibi certanti partem committere uocis.

Ne tamen hoc impune feras: en aspicis illum

Candida qui medius cubat inter lilia, ceruum?

Quamuis hunc Petale mea diligat, accipe uictor.

35

Scit frenos et ferre iugum sequiturque uocantem

Credulus et mensae non improba porrigit ora.

Aspicis ut fruticat late caput utque sub ipsis

Cornibus et tereti pendent redimicula collo?

Aspicis ut niueo frons inretita capistro

40

Lucet et, a dorso quae totam circuit aluum,

Alternat uitreas lateralis cingula bullas?

Cornua subtiles ramosaque tempora molles

Implicuere rosae rutiloque monilia torque

Extrema ceruice natant, ubi pendulus apri

45

Dens sedet et niuea distinguit pectora luna.

Hunc, sicutque uides, pignus, Mnasylle, paciscor

Perdere, dum sciat hic se non sine pignore uinci.

Terreri, Mnasylle, suo me munere credit!

Aspice quam timeam! Genus est, ut scitis, equarum

50

Non uulgare mihi, quarum de sanguine ponam

Velocem Petason, qui gramina matre relicta

Nunc primum teneris libauit dentibus: illi

52bis

[Pes leuis, adductum latus, excelsissima ceruix,]

53

Terga sedent, micat acre caput, sine pondere ceruix,

Et tornata breui substringitur ungula cornu,

55

Vngula, qua uiridi sic exsultauit in aruo,

Tangeret ut fragiles, sed non curuaret, aristas.

Hunc dare, si uincar, siluestria numina iuro.

Et uacat et uestros cantus audire iuuabit.

Iudice me sane contendite, si libet: istic

60

Protinus ecce torum fecere sub ilice Musae.

Sed ne uicini nobis sonus obstrepat amnis,

Gramina linquamus ripamque uolubilis undae.

Namque sub exeso raucum mihi pumice lymphae

Respondent et obest arguti glarea riui.

65

Si placet, antra magis uicinaque saxa petamus,

Saxa, quibus uiridis stillanti uellere muscus

Dependet scopulisque cauum sinuantibus arcum

Imminet exesa ueluti testudine concha.

Venimus et tacito sonitum mutauimus antro.

70

Seu residere libet, dabit ecce sedilia tophus,

Ponere seu cubitum, melior uiret herba tapetis.

Nunc mihi seposita reddantur carmina lite;

Nam uicibus teneros malim cantetis amores:

Astyle, tu Petalen, Lycida, tu Phyllida lauda.

75

Tu modo nos illis iam nunc, Mnasylle, precamur,

Auribus accipias, quibus hunc et Acanthida nuper

Diceris in silua iudex audisse Thalea.

Non equidem possum, cum prouocet iste, tacere!

Rumpor enim, Mnasylle! Nihil nisi iurgia quaerit!

80

Audiat aut dicat, quoniam cupit! Hoc mihi certe

Dulce satis fuerit Lycidam spectare trementem,

Dum te teste palam sua crimina pallidus audit.

Me, puto, uicinus Stimicon, me proximus Aegon

Hos inter frutices tacite risere uolentem

85

Oscula cum tenero simulare uirilia Mopso.

Fortior o utinam nondum Mnasyllus adesset!

Efficerem ne te quisquam tibi turpior esset.

Quid furitis? Quo uos insania tendere iussit?

Si uicibus certare placet - sed non ego uobis

90

Arbiter - hoc alius possit discernere iudex!

Et uenit ecce Micon, uenit et uicinus Iollas;

Litibus hi uestris poterunt imponere finem.

1

serus N G H

laetus V