Numquid in hac, Lycida, uidisti forte iuuencam
Valle meam? Solet ista tuis occurrere tauris,
Et iam paene duas, dum quaeritur, eximit horas;
Nec tamen apparet. Duris ego perdita ruscis
5
Iam dudum nullis dubitaui crura rubetis
Scindere, nec quicquam post tantum sanguinis egi.
Non satis attendi, nec enim uacat. Vror, Iolla,
Vror, et immodice! Lycidan ingrata reliquit
Phyllis amatque nouum post tot mea munera Mopsum.
10
Mobilior uentis o femina! Sic tua Phyllis,
Quae sibi, nam memini, si quando solus abesses,
Mella etiam sine te iurabat amara uideri.
Altius ista querar, si forte uacabis, Iolla.
Has pete nunc salices et laeuas flecte sub ulmos.
15
Nam cum prata calent, illic requiescere noster
Taurus amat gelidaque iacet spatiosus in umbra
Et matutinas reuocat palearibus herbas.
Non equidem, Lycida, quamuis contemptus, abibo.
Tityre, quas dixit, salices pete solus et illinc,
20
Si tamen inuenies, deprensam uerbere multo
Huc age; sed fractum referas hastile memento.
Nunc age dic, Lycida, quae uos tam magna tulere
Iurgia? Quis uestro deus interuenit amori?
Phyllide contentus sola, - tu testis, Iolla -
25
Callirhoen spreui, quamuis cum dote rogaret.
En sibi cum Mopso calamos intexere cera
Incipit et puero comitata sub ilice cantat.
Haec ego cum uidi, fateor, sic intimus arsi
Vt nihil ulterius tulerim. Nam protinus ambas
30
Diduxi tunicas et pectora nuda cecidi.
Alcippen irata petit dixitque: "relicto,
Improbe, te, Lycida, Mopsum tua Phyllis amabit."
Nunc penes Alcippen manet ac ne forte negetur,
Ah! uereor. Nec tam nobis ego Phyllida reddi
35
Exopto quam cum Mopso iurgetur anhelo.
A te coeperunt tua iurgia; tu prior illi
Victas tende manus. Decet indulgere puellae,
Vel cum prima nocet. Si quid mandare iuuabit,
Sedulus iratae contingam nuntius aures.
40
Iam dudum meditor, quo Phyllida carmine placem.
Forsitan audito poterit mitescere cantu;
Et solet illa meas ad sidera ferre Camenas.
Dic age; nam cerasi tua cortice uerba notabo
Et decisa feram rutilanti carmina libro.
45
"Has tibi, Phylli, preces iam pallidus, hos tibi cantus
Dat Lycidas, quos nocte miser modulatur acerba,
Dum flet et excusso disperdit lumina somno.
Non sic destricta macrescit turdus oliua,
Non lepus, extremas legulus cum sustulit uuas,
50
Vt Lycidas domina sine Phyllide tabidus erro.
Te sine, uae misero, mihi lilia nigra uidentur
Nec sapiunt fontes et acescunt uina bibenti.
At si tu uenias, et candida lilia fient
Et sapient fontes et dulcia uina bibentur.
55
Ille ego sum Lycidas, quo te cantante solebas
Dicere felicem, cui dulcia saepe dedisti
Oscula nec medios dubitasti rumpere cantus
Atque inter calamos errantia labra petisti.
Ah dolor! Et post haec placuit tibi torrida Mopsi
60
Vox et carmen iners et acerbae stridor auenae?
Quem sequeris? Quem, Phylli, fugis? Formosior illo
Dicor, et hoc ipsum mihi tu iurare solebas.
Sum quoque diuitior: certauerit ille tot haedos
Pascere quot nostri numerantur uespere tauri.
65
Quid tibi, quae nosti, referam? Scis, optima Phylli,
Quam numerosa meis siccetur bucula mulctris
Et quam multa suos suspendat ad ubera natos.
Sed mihi nec gracili sine te fiscella salicto
Texitur et nullo tremuere coagula lacte.
70
Quod si dura times etiam nunc uerbera, Phylli,
Tradimus ecce manus: licet illae uimine torto
Scilicet et lenta post tergum uite domentur,
Vt mala nocturni religauit bracchia Mopsi
Tityrus et furem medio suspendit ouili.
75
Accipe, ne dubites: meruit manus utraque poenas.
His tamen, hic isdem manibus tibi saepe palumbes,
Saepe etiam leporem decepta matre pauentem
Misimus in gremium; per me tibi lilia prima
Contigerant primaeque rosae: uixdum bene florem
80
Degustabat apis, tu cingebare coronis.
Aurea sed forsan mendax tibi munera iactat,
Qui metere occidua ferales nocte lupinos
Dicitur et cocto pensare legumine panem,
Qui sibi tunc felix, tunc fortunatus habetur
85
Vilia cum subigit manualibus hordea saxis.
Quod si turpis amor precibus, quod abominor, istis
Obstiterit, laqueum miseri nectemus ab illa
Ilice, quae nostros primum uiolauit amores.
Hi tamen ante mala figentur in arbore uersus:
90
"Credere, pastores, leuibus nolite puellis
Phyllida Mopsus habet, Lycidas habet ultima rerum."
Nunc age, si quicquam miseris succurris, Iolla,
Perfer et exora modulato Phyllida cantu.
Ipse procul stabo uel acuta carice tectus
95
Vel propius latitans uicina saepe sub horti.
Ibimus, et ueniet, nisi me praesagia fallunt.
Nam bonus a dextro fecit mihi Tityrus omen,
Qui uenit inuenta non irritus ecce iuuenca.