Persius saturae 3

Reference basis text: W. V. Clausen, 1966

Editing of the digital edition: L. Spinazzè, 2009

Other sections


 

Nempe haec adsidue. iam clarum mane fenestras

Intrat et angustas extendit lumine rimas.

Stertimus, indomitum quod despumare Falernum

Sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra.

5

"En quid agis? siccas insana canicula messes

Iam dudum coquit et patula pecus omne sub ulmo est"

Vnus ait comitum. uerumne? itan? ocius adsit

Huc aliquis. nemon? turgescit uitrea bilis:

Findor, ut Arcadiae pecuaria rudere credas.

10

Iam liber et positis bicolor membrana capillis

Inque manus chartae nodosaque uenit harundo.

Tum querimur crassus calamo quod pendeat umor.

Nigra sed infusa uanescit sepia lympha,

Dilutas querimur geminet quod fistula guttas.

15

O miser inque dies ultra miser, hucine rerum

Venimus? a, cur non potius teneroque columbo

Et similis regum pueris pappare minutum

Poscis et iratus mammae lallare recusas?

An tali studeam calamo? cui uerba? quid istas

20

Succinis ambages? tibi luditur. effluis amens,

Contemnere. sonat uitium percussa, maligne

Respondet uiridi non cocta fidelia limo.

Vdum et molle lutum es, nunc nunc properandus et acri

Fingendus sine fine rota. sed rure paterno

25

Est tibi far modicum, purum et sine labe salinum

(Quid metuas?) cultrixque foci secura patella.

Hoc satis? an deceat pulmonem rumpere uentis

Stemmate quod Tusco ramum millesime ducis

Censoremue tuum uel quod trabeate salutas?

30

Ad populum phaleras! ego te intus et in cute noui.

Non pudet ad morem discincti uiuere Nattae.

Sed stupet hic uitio et fibris increuit opimum

Pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto

Demersus summa rursus non bullit in unda.

35

Magne pater diuum, saeuos punire tyrannos

Haut alia ratione uelis, cum dira libido

Mouerit ingenium feruenti tincta ueneno:

Virtutem uideant intabescantque relicta.

Anne magis Siculi gemuerunt aera iuuenci

40

Et magis auratis pendens laquearibus ensis

Purpureas subter ceruices terruit, "imus,

Imus praecipites" quam si sibi dicat et intus

Palleat infelix quod proxima nesciat uxor?

Saepe oculos, memini, tangebam paruus oliuo,

45

Grandia si nollem morituri uerba Catonis

Discere non sano multum laudanda magistro,

Quae pater adductis sudans audiret amicis.

Iure; etenim id summum, quid dexter senio ferret,

Scire erat in uoto, damnosa canicula quantum

50

Raderet, angustae collo non fallier orcae,

Neu quis callidior buxum torquere flagello.

Haut tibi inexpertum curuos deprendere mores

Quaeque docet sapiens bracatis illita Medis

Porticus, insomnis quibus et detonsa iuuentus

55

Inuigilat siliquis et grandi pasta polenta;

Et tibi quae Samios diduxit littera ramos

Surgentem dextro monstrauit limite callem.

Stertis adhuc laxumque caput compage soluta

Oscitat hesternum dissutis undique malis.

60

Est aliquid quo tendis et in quod derigis arcum?

An passim sequeris coruos testaque lutoque,

Securus quo pes ferat, atque ex tempore uiuis?

Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,

Poscentis uideas; uenienti occurrite morbo,

65

Et quid opus Cratero magnos promittere montis?

Discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:

Quid sumus et quidnam uicturi gignimur, ordo

Quis datus, aut metae qua mollis flexus et unde,

Quis modus argento, quid fas optare, quid asper

70

Vtile nummus habet, patriae carisque propinquis

Quantum elargiri deceat, quem te deus esse

Iussit et humana qua parte locatus es in re.

Disce nec inuideas quod multa fidelia putet

In locuplete penu, defensis pinguibus Vmbris,

75

Et piper et pernae, Marsi monumenta clientis,

Maenaque quod prima nondum defecerit orca.

Hic aliquis de gente hircosa centurionum

Dicat: "quod sapio satis est mihi. non ego curo

Esse quod Arcesilas aerumnosique Solones

80

Obstipo capite et figentes lumine terram,

Murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt

Atque exporrecto trutinantur uerba labello,

Aegroti ueteris meditantes somnia, gigni

De nihilo nihilum, in nihilum nil posse reuerti.

85

Hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est?"

His populus ridet, multumque torosa iuuentus

Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

"Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegris

Faucibus exsuperat grauis halitus, inspice sodes"

90

Qui dicit medico, iussus requiescere, postquam

Tertia compositas uidit nox currere uenas,

De maiore domo modice sitiente lagoena

Lenia loturo sibi Surrentina rogabit.

"Heus bone, tu palles." "nihil est." "uideas tamen istuc,

95

Quidquid id est. surgit tacite tibi lutea pellis."

"At tu deterius palles, ne sis mihi tutor.

Iam pridem hunc sepeli; tu restas." "perge, tacebo."

Turgidus hic epulis atque albo uentre lauatur,

Gutture sulpureas lente exhalante mefites.

100

Sed tremor inter uina subit calidumque trientem

Excutit e manibus, dentes crepuere retecti,

Vncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.

Hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto

Compositus lecto crassisque lutatus amomis

105

In portam rigidas calces extendit. at illum

Hesterni capite induto subiere Quirites.

"Tange, miser, uenas et pone in pectore dextram;

Nil calet hic. summosque pedes attinge manusque;

Non frigent." uisa est si forte pecunia, siue

110

Candida uicini surrisit molle puella,

Cor tibi rite salit? positum est algente catino

Durum holus et populi cribro decussa farina:

Temptemus fauces; tenero latet ulcus in ore

Putre quod haut deceat plebeia radere beta.

115

Alges, cum excussit membris timor albus aristas;

Nunc face supposita feruescit sanguis et ira

Scintillant oculi, dicisque facisque quod ipse

Non sani esse hominis non sanus iuret Orestes.

9

credas N Σ Leid. Voss. 13 Eutyches G.L.K.v.471 Schol. Stat. Theb. iv 45 cod. Monac. 19482

oridas P

dicas α X Φ S Seru. in Georg. iii 328, 374 Serv. in Aen. vii 16, viii 248 Schol. Stat. Theb. iv 45 codd. Paris 8603 et 8604