Calpurnius Siculus eclogae 2

Reference basis text: J. Amat, 1991

Editing of the digital edition: L. Di Simone, 2023

Other sections


Intactam Crocalen puer Astacus et puer Idas,

Idas lanigeri dominus gregis, Astacus horti,

Dilexere diu, formosus uterque nec impar

Voce sonans. Terras hi cum grauis ureret aestas,

5

Ad gelidos fontes et easdem forte sub ulmos

Conueniunt dulcique simul contendere cantu

Pignoribusque parant: placet hic ut uellera septem,

Ille sui uictus ne messem uindicet horti;

Et magnum certamen erat sub iudice Thyrsi.

10

Affuit omne genus pecudum, genus omne ferarum

Et quaecumque uagis altum ferit aera pennis.

Conuenit umbrosa quicumque sub ilice lentas

Pascit oues, Faunusque pater Satyrique bicornes;

Affuerunt sicco Dryades pede, Naides udo,

15

Et tenuere suos properantia flumina cursus;

Desistunt tremulis incurrere frondibus Euri

Altaque per totos fecere silentia montes.

Omnia cessabant, neglectaque pascua tauri

Calcabant, illis etiam certantibus ausa est

20

Daedala nectareos apis intermittere flores.

Iamque sub annosa medius consederat umbra

Thyrsis et "o pueri, me iudice, pignora" dixit,

"Irrita sint moneo; satis hoc mercedis habeto,

Si laudem uictor, si fert opprobria uictus.

25

Et nunc alternos magis ut distinguere cantus

Possitis, ter quisque manus iactate micantes."

Nec mora decernunt digitis. Prior incipit Idas.

Me Siluanus amat, dociles mihi donat auenas

Et mea frondenti circumdat tempora taeda.

30

Ille etiam paruo hoc dixit mihi non leue carmen:

"Iam leuis obliqua crescat tibi fistula canna."

Et mihi Flora comas parienti gramine pingit

Et matura mihi Pomona sub arbore ludit.

"Accipe", dixerunt Nymphae, "puer, accipe fontes:

35

Iam potes irriguos nutrire canalibus hortos."

Me docet ipsa Pales cultum gregis, ut niger albae

Terga maritus ouis nascenti mutet in agna,

Quae neque diuersi speciem seruare parentis

Possit et ambiguo testetur utrumque colore.

40

Non minus arte mea mutabilis induit arbos

Ignotas frondes et non gentilia poma.

Ars mea nunc malo pira temperat et modo cogit

Insita praecoquibus subrepere persica prunis.

Me teneras salices iuuat aut oleastra putare

45

Et gregibus portare nouis, ut carpere frondes

Condiscant primoque recidere gramina morsu,

Ne depulsa uagas quaerat fetura parentes.

At mihi cum fuluis radicibus arida tellus

Pangitur, irriguo perfunditur area fronte

50

Et satiatur aqua, sucos ne forte priores

Languida mutata quaerant plantaria terra.

O si quis Crocalen deus afferat! Hunc ego terris,

Hunc ego sideribus solum regnare fatebor;

Decernamque nemus dicamque: "sub arbore numen

55

Hac erit; ite procul - sacer est locus - ite profani."

Vrimur in Crocalen! Si quis mea uota deorum

Audiat, huic soli, uirides qua gemmeus undas

Fons agit et tremulo percurrit lilia riuo,

Inter pampineas ponetur faginus ulmos.

60

Ne contemne casas et pastoralia tecta:

Rusticus est, fateor, sed non et barbarus Idas.

Saepe uaporato mihi caespite palpitat agnus,

Saepe cadit festis deuota Palilibus agna.

Nos quoque pomiferi Laribus consueuimus horti

65

Mittere primitias et fingere liba Priapo,

Rorantesque fauos damus et liquentia mella;

Nec sunt grata minus quam si caper imbuat aras.

Mille sub uberibus balantes pascimus agnas

Totque Tarentinae praestant mihi uellera matres.

70

Per totum niueus premitur mihi caseus annum:

Si uenias, Crocale, totus tibi seruiet annus.

Qui numerare uelit quam multa sub arbore nostra

Poma legam, tenues citius numerabit arenas.

Semper olus metimus, nec bruma nec impedit aestas:

75

Si uenias, Crocale, totus tibi seruiet hortus.

Quamuis siccus ager languentes excoquat herbas,

Sume tamen calathos nutanti lacte coactos.

Vellera tunc dabimus, cum primum tempus apricum

Surget et a tepidis fiet tonsura Kalendis.

80

At nos, quos etiam praetorrida munerat aestas,

Mille renidenti dabimus tibi cortice chias,

Castaneasque nuces totidem, cum sole nouembri

Maturis nucibus uirides rumpentur echinni.

Num, precor, informis uideor tibi, num grauis annis?

85

Decipiorque miser, quotiens mollissima tango

Ora manu primique sequor uestigia floris

Nescius et gracili digitos lanugine fallo?

Fontibus in liquidis quotiens me conspicor, ipse

Admiror totiens: etenim sic flore iuuentae

90

Induimus uultus, ut in arbore saepe notaui

Cerea sub tenui lucere cydonia lana.

Carmina poscit amor nec fistula cedit amori.

Sed fugit ecce dies reuocatque crepuscula uesper.

Hinc tu, Daphni, greges, illinc agat Alphesiboeus.

95

Iam resonant frondes, iam cantibus obstrepit arbos.

I procul, o Doryla, primumque reclude canalem

Et sine iam dudum sitientes irriget hortos.

Vix ea finierant, senior cum talia Thyrsis:

"Este pares et ob hoc concordes uiuite; nam uos

100

Et decor et cantus et amor sociauit et aetas."

3

nec A

neque l

sed N G P H V