Calpurnius Siculus eclogae 7

Other sections


Lentus ab urbe uenis, Corydon; uicesima certe

Nox fuit, ut nostrae cupiunt te cernere siluae,

Vt tua maerentes exspectant iubila tauri.

O piger, o duro non mollior axe, Lycota,

5

Qui ueteres fagos noua quam spectacula mauis

Cernere, quae patula iuuenis deus edit harena.

Mirabar, quae tanta foret tibi causa morandi,

Cur tua cessaret taciturnis fistula siluis

Et solus Stimicon caneret pallente corymbo:

10

Quem sine te maesti tenero donauimus haedo.

Nam, dum lentus abes, lustrauit ouilia Thyrsis,

Iussit et arguta iuuenes certare cicuta.

Sit licet inuictus Stimicon et praemia diues

Auferat, accepto nec solum gaudeat haedo,

15

Verum tota ferat quae lustrat ouilia Thyrsis:

Non tamen aequabit mea gaudia; nec mihi, si quis

Omnia Lucanae donet pecuaria siluae,

Grata magis fuerint quam quae spectauimus urbe.

Dic age dic, Corydon, nec nostras inuidus aures

20

Despice: non aliter certe mihi dulce loquere

Quam cantare soles, quotiens ad sacra uocatur

Aut fecunda Pales aut pastoralis Apollo.

Vidimus in caelum trabibus spectacula textis

Surgere, Tarpeium prope despectantia culmen;

25

Emensique gradus et cliuos lene iacentes

Venimus ad sedes, ubi pulla sordida ueste

Inter femineas spectabat turba cathedras.

Nam quaecumque patent sub aperto libera caelo,

Aut eques aut niuei loca densauere tribuni.

30

Qualiter haec patulum concedit uallis in orbem

Et sinuata latus resupinis undique siluis

Inter continuos curuatur concaua montes:

Sic ibi planitiem curuae sinus ambit harenae

Et geminis medium se molibus alligat ouum.

35

Quid tibi nunc referam, quae uix suffecimus ipsi

Per partes spectare suas? sic undique fulgor

Percussit. stabam defixus et ore patenti

Cunctaque mirabar necdum bona singula noram,

Cum mihi iam senior, lateri qui forte sinistro

40

Iunctus erat, "quid te stupefactum, rustice," dixit

"Ad tantas miraris opes, qui nescius auri

Sordida tecta, casas et sola mapalia nosti?

En ego iam tremulus iam uertice canus et ista

Factus in urbe senex stupeo tamen omnia: certe

45

Vilia sunt nobis, quaecumque prioribus annis

Vidimus, et sordet quicquid spectauimus olim."

Balteus en gemmis, en illita porticus auro

Certatim radiant; nec non, ubi finis harenae

Proxima marmoreo praebet spectacula muro,

50

Sternitur adiunctis ebur admirabile truncis

Et coit in rotulum, tereti qui lubricus axe

Impositos subita uertigine falleret ungues

Excuteretque feras. auro quoque torta refulgent

Retia, quae totis in harenam dentibus exstant,

55

Dentibus aequatis; et erat (mihi crede, Lycota,

Si qua fides) nostro dens longior omnis aratro.

Ordine quid referam? uidi genus omne ferarum,

Hic niueos lepores et non sine cornibus apros,

Hic raram siluis etiam, quibus editur, alcen.

60

Vidimus et tauros, quibus aut ceruice leuata

Deformis scapulis torus eminet aut quibus hirtae

Iactantur per colla iubae, quibus aspera mento

Barba iacet tremulisque rigent palearia setis.

Nec solum nobis siluestria cernere monstra

65

Contigit: aequoreos ego cum certantibus ursis

Spectaui uitulos et equorum nomine dictum,

Sed deforme pecus, quod in illo nascitur amne

Qui sata riparum uernantibus irrigat undis.

A! trepidi, quotiens sola discedentis harenae

70

Vidimus inuerti, ruptaque uoragine terrae

Emersisse feras; et in isdem saepe cauernis

Aurea cum subito creuerunt arbuta nimbo.

O felix Corydon, quem non tremebunda senectus

Impedit! o felix, quod in haec tibi saecula primos

75

Indulgente deo demittere contigit annos!

Nunc, tibi si propius uenerandum cernere numen

Fors dedit et praesens uultumque habitumque notasti,

Dic age dic, Corydon, quae sit mihi forma deorum.

O utinam nobis non rustica uestis inesset:

80

Vidissem propius mea numina! sed mihi sordes

Pullaque paupertas et adunco fibula morsu

Offuerunt. utcumque tamen conspeximus ipsum

Longius; ac, nisi me uisus decepit, in uno

Et Martis uultus et Apollinis esse putaui.