Anthologia Vossiana 52 Z (= 462 R = 460 SB)
De malo belli ciuilis
Venerat Eoum quatiens Antonius orbem
Et coniuncta suis Parthica signa gerens,
Dotalemque petens Romam Cleopatra Canopo.
Hinc Capitolino sistra minata Ioui,
5
Hinc inuicta deo fidebat Caesare Roma,
Quae tunc paene suo pondere lapsa ruit.
Deserta est tellus, classis contexerat aequor,
Omnia permixti plena furoris erant.
Fratribus heu fratres, patribus concurrere natos
10
Impia sors belli fataque saeua iubent.
Hic generum, socerum ille petit, minimeque cruentus
Qui fuit, is sparsus sanguine ciuis erat.
Maeuius, a castris miles melioribus, ausus
Hostilem in saltu praecipitare ratem,
15
In damnum felix et uictor ut impius esset,
Nescius occiso fratre superbus erat.
Dum legit exuuias hostiliaque arma reuellit,
Fraternos uultus oraque maesta uidet.
Quod fuerat uirtus, factum est scelus. Haeret in arte
20
Miles et a manibus mittere tela timet.
Ille ferox: 'quid lenta, manus? nunc denique cessem?
Iustius hoste tibi qui moriatur adest.
Fraternam res nulla potest defendere caedem;
Mors tua sola potest: morte luenda tua est.
25
Scilicet ad patrios referes spolia ampla penates:
Ad patrem uictor non potes ire tuum,
Sed potes ad fratrem: nunc fortiter utere telo!
Impius hoc telo es, hoc potes esse pius.
Viuere si poteris, potuisti occidere fratrem.
30
Nescisti; sed scis: haec mora culpa tua est.
Viximus aduersis, iaceamus partibus isdem'.
Dixit, et in dubio est utrius ense cadat.
'Ense meo moriar? iaculatus morte nefanda,
Cui moreris, ferrum quo moriare dabit'.
35
Dixit et in fratrem fraterno concidit ense.
Lucani mg. (in schedis manu scriptis) Scaliger