Calpurnius Siculus eclogae 5

Other sections


Forte Micon senior Canthusque, Miconis alumnus,

Torrentem patula uitabant ilice solem,

Cum iuueni senior praecepta daturus alumno

Talia uerba refert tremulis titubantia labris:

5

"Quas errare uides inter dumeta capellas

Canaque lasciuo concidere gramina morsu,

Canthe puer, quos ecce greges a monte remotos

Cernis in aprico decerpere gramina campo,

Hos tibi do senior iuueni pater: ipse tuendos

10

Accipe. iam certe potes insudare labori,

Iam pro me gnauam potes exercere iuuentam.

Aspicis ut nobis aetas iam mille querelas

Afferat et baculum premat inclinata senectus?

Sed qua lege regas et amantes lustra capellas

15

Et melius pratis errantes mollibus agnas,

Percipe. uere nouo, cum iam tinnire uolucres

Incipient nidosque reuersa lutabit hirundo,

Protinus hiberno pecus omne mouebis ouili.

Tunc etenim melior uernanti germine silua

20

Pullat et aestiuas reparabilis incohat umbras,

Tunc florent saltus uiridisque renascitur annus,

Tunc Venus et calidi scintillat feruor amoris

Lasciuumque pecus salientes accipit hircos.

Sed non ante greges in pascua mitte reclusos,

25

Quam fuerit placata Pales. tum caespite uiuo

Pone focum geniumque loci Faunumque Laresque

Salso farre uoca; tepidos tunc hostia cultros

Imbuat: hac etiam, dum uiuit, ouilia lustra.

Nec mora, tunc campos ouibus, dumeta capellis

30

Orto sole dabis, simul hunc transcendere montem

Coeperit ac primae spatium tepefecerit horae.

At si forte uaces, dum matutina relaxat

Frigora sol, tumidis spumantia mulctra papillis

Implebit quod mane fluet; rursusque premetur

35

Mane quod occiduae mulsura redegerit horae.

Parce tamen fetis: ne sint compendia tanti,

Destruat ut niueos uenalis caseus agnos;

Nam tibi praecipuo fetura coletur amore.

Te quoque non pudeat, cum serus ouilia uises,

40

Si qua iacebit ouis partu resoluta recenti,

Hanc umeris portare tuis natosque tepenti

Ferre sinu tremulos et nondum stare paratos.

Nec tu longinquas procul a praesepibus herbas

Nec nimis amotae sectabere pabula siluae,

45

Dum peragit uernum Iouis inconstantia tempus.

Veris enim dubitanda fides: modo fronte serena

Blandius arrisit, modo cum caligine nimbos

Intulit et miseras torrentibus abstulit agnas.

At cum longa dies sitientes afferet aestus

50

Nec fuerit uariante deo mutabile caelum,

Iam siluis committe greges, iam longius herbas

Quaere; sed ante diem pecus exeat: umida dulces

Efficit aura cibos, quotiens fugientibus euris

Frigida nocturno tanguntur pascua rore

55

Et matutinae lucent in gramine guttae.

At simul argutae nemus increpuere cicadae,

Ad fontem compelle greges; nec protinus herbas

Et campos permitte sequi, sed protegat illos

Interea ueteres quae porrigit aesculus umbras.

60

Verum ubi declini iam nona tepescere sole

Incipiet seraeque* uidebitur hora merendae,

Rursus pasce greges et opacos desere lucos.

Nec prius aestiuo pecus includatur ouili,

Quam leuibus nidis somnos captare uolucris

65

Cogitet et tremulo queribunda fritinniat ore.

Cum iam tempus erit maturas demere lanas,

Sucida iam tereti constringere uellera iunco,

Hircorumque iubas et olentes caedere barbas,

Ante tamen secerne pecus gregibusque notatis

70

Consimiles include comis, ne longa minutis,

Mollia ne duris coeant, ne candida fuscis.

Sed tibi cum uacuas posito uelamine costas

Denudauit ouis, circumspice, ne sit acuta

Forpice laesa cutis, tacitum ne pustula uirus

75

Texerit occulto sub uulnere: quae nisi ferro

Rumpitur, a! miserum fragili rubigine corpus

Arrodet sanies et putria contrahet ossa.

Prouidus (hoc moneo) uiuentia sulphura tecum

Et scillae caput et uirosa bitumina portes,

80

Vulneribus laturus opem; nec Brutia desit

Pix tibi: tu liquido picis unguine terga memento,

Si sint rasa, linas. uiui quoque pondera melle

Argenti coquito lentumque bitumen aheno,

Impressurus oui tua nomina; nam tibi lites

85

Auferet ingentes lectus possessor in armo.

Nunc etiam, dum siccus ager, dum feruida tellus,

Dum rimosa palus et multo torrida limo

Aestuat et fragiles nimium sol puluerat herbas,

Lurida conueniet succendere galbana septis

90

Et tua ceruino lustrare mapalia fumo.

Offuit ille malis odor anguibus: ipse uidebis

Serpentum cecidisse minas: non stringere dentes

Vlla potest uncos, sed inani debilis ore

Marcet et obtuso iacet exarmata ueneno.

95

Nunc age uicinae circumspice tempora brumae

Qua ratione geras. aperit cum uinea saepes

Et portat lectas securus circitor uuas,

Incipe falce nemus uiuasque recidere frondes.

Nunc opus est teneras summatim stringere uirgas,

100

Nunc hiemi seruare comas, dum permanet umor,

Dum uiret et tremulas non excutit Africus umbras.

Has tibi conueniet tepidis fenilibus olim

Promere, cum pecudes extremus clauserit annus.

Hac tibi nitendum est, labor hic in tempore noster,

105

Gnauaque sedulitas redit et pastoria uirtus.

Ne pigeat ramos siccis miscere recentes

Et sucos adhibere nouos, ne torrida nimbis

Instet hiems nimioque gelu niuibusque coactis

Incursare uetet nemus et constringere frondes;

110

Tu tamen aut leues hederas aut molle salictum

Valle premes media. sitis est pensanda tuorum,

Canthe, gregum uiridante cibo: nihil aridus illis,

Ingenti positus quamuis strue, prosit aceruus.

Virgea si desint liquido turgentia suco

115

Et quibus est aliquid plenae uitale medullae.

Praecipue gelidum stipula cum fronde caduca

Sterne solum, ne forte rigor penetrabile corpus

Vrat et interno uastet pecuaria morbo.

Plura quidem meminisse uelim, nam plura supersunt.

120

Sed iam sera dies cadit et iam sole fugato

Frigidus aestiuas impellit Noctifer horas."