Calpurnius Siculus eclogae 4

Other sections


Quid tacitus, Corydon, uultuque subinde minaci

Quidue sub hac platano, quam garrulus astrepit umor,

Insueta statione sedes? iuuat algida forsan

Ripa leuatque diem uicini spiritus amnis?

5

Carmina iam dudum, non quae nemorale resultent,

Voluimus, o Meliboee; sed haec, quibus aurea possint

Saecula cantari, quibus et deus ipse canatur,

Qui populos urbesque regit pacemque togatam.

Dulce quidem resonas, nec te diuersus Apollo

10

Despicit, o iuuenis, sed magnae numina Romae

Non ita cantari debent, ut ouile Menalcae.

Quicquid id est, siluestre licet uideatur acutis

Auribus et nostro tantum memorabile pago;

Nunc mea rusticitas, si non ualet arte polita

15

Carminis, at certe ualeat pietate probari.

Rupe sub hac eadem, quam proxima pinus obumbrat,

Haec eadem nobis frater meditatur Amyntas,

Quem uicina meis natalibus admouet aetas.

Iam puerum calamos et odorae uincula cerae

20

Iungere non cohibes, leuibus quem saepe cicutis

Ludere conantem uetuisti fronte paterna?

Dicentem, Corydon, te non semel ista notaui:

"Frange, puer, calamos et inanes desere Musas;

I, potius glandes rubicundaque collige corna,

25

Duc ad mulctra greges et lac uenale per urbem

Non tacitus porta. quid enim tibi fistula reddet,

Quo tutere famem? certe mea carmina nemo

Praeter ab his scopulis uentosa remurmurat echo."

Haec ego, confiteor, dixi, Meliboee, sed olim:

30

Non eadem nobis sunt tempora, non deus idem.

Spes magis arridet: certe ne fraga rubosque

Colligerem uiridique famem solarer hibisco,

Tu facis et tua nos alit indulgentia farre;

Tu nostras miseratus opes docilemque iuuentam

35

Hiberna prohibes ieiunia soluere fago.

Ecce nihil querulum per te, Meliboee, sonamus;

Per te secura saturi recubamus in umbra

Et fruimur siluis Amaryllidos, ultima nuper

Litora terrarum, nisi tu, Meliboee, fuisses,

40

Vltima uisuri trucibusque obnoxia Mauris

Pascua Geryonis, liquidis ubi cursibus ingens

Dicitur occiduas impellere Baetis harenas.

Scilicet extremo nunc uilis in orbe iacerem,

A dolor! et pecudes inter conductus Iberas

45

Irrita septena modularer sibila canna;

Nec quisquam nostras inter dumeta Camenas

Respiceret; non ipse daret mihi forsitan aurem,

Ipse deus uacuam, longeque sonantia uota

Scilicet extremo non exaudiret in orbe.

50

Sed nisi forte tuas melior sonus aduocat aures

Et nostris aliena magis tibi carmina rident,

Vis, hodierna tua subigatur pagina lima?

Nam tibi non tantum uenturos dicere nimbos

Agricolis qualemque ferat sol aureus ortum

55

Attribuere dei, sed dulcia carmina saepe

Concinis, et modo te Baccheis Musa corymbis

Munerat et lauro modo pulcher obumbrat Apollo.

Quod si tu faueas trepido mihi, forsitan illos

Experiar calamos, here quos mihi doctus Iollas

60

Donauit dixitque: "truces haec fistula tauros

Conciliat: nostroque sonat dulcissima Fauno.

Tityrus hanc habuit, cecinit qui primus in istis

Montibus Hyblaea modulabile carmen auena."

Magna petis, Corydon, si Tityrus esse laboras.

65

Ille fuit uates sacer et qui posset auena

Praesonuisse chelyn, blandae cui saepe canenti

Allusere ferae, cui substitit aduena quercus.

Quem modo cantantem rutilo spargebat acantho

Nais et implicitos comebat pectine crines.

70

Est -fateor, Meliboee, -deus: sed nec mihi Phoebus

Forsitan abnuerit; tu tantum commodus audi:

Scimus enim, quam te non aspernetur Apollo.

Incipe, nam faueo; sed prospice, ne tibi forte

Tinnula tam fragili respiret fistula buxo,

75

Quam resonare solet, si quando laudat Alexin.

Hos potius, magis hos calamos sectare: canales

Exprime qui dignas cecinerunt consule siluas.

Incipe, ne dubita. uenit en et frater Amyntas:

Cantibus iste tuis alterno succinet ore.

80

Ducite, nec mora sit, uicibusque reducite carmen;

Tuque prior, Corydon, tu proximus ibis, Amynta.

Ab Ioue principium, si quis canit aethera, sumat,

Si quis Atlantiaci pondus molitur Olympi:

At mihi, qui nostras praesenti numine terras

85

Perpetuamque regit iuuenili robore pacem,

Laetus et augusto felix arrideat ore.

Me quoque facundo comitatus Apolline Caesar

Respiciat, montes neu dedignetur adire,

Quos et Phoebus amat, quos Iuppiter ipse tuetur:

90

In quibus Augustos uisuraque saepe triumphos

Laurus fructificat uicinaque nascitur arbos.

Ipse polos etiam qui temperat igne geluque,

Iuppiter ipse parens, cui tu iam proximus ipse,

Caesar, abes, posito paulisper fulmine saepe

95

Cresia rura petit uiridique reclinis in antro

Carmina Dictaeis audit Curetica siluis.

Aspicis, ut uirides audito Caesare siluae

Conticeant? memini, quamuis urgente procella

Sic nemus immotis subito requiescere ramis,

100

Et dixi: "deus hinc, certe deus expulit euros."

Nec mora; Parrhasiae sonuerunt sibila cannae.

Aspicis, ut teneros subitus uigor excitet agnos?

Vtque superfuso magis ubera lacte grauentur

Et nuper tonsis exundent uellera fetis?

105

Hoc ego iam, memini, semel hac in ualle notaui

Et uenisse Palen pecoris dixisse magistros.

Scilicet omnis eum tellus, gens omnis adorat,

Diligiturque deis, quem sic taciturna uerentur

Arbuta, cuius iners audito nomine tellus

110

Incaluit floremque dedit; cui silua uocato;

Densat odore comas, stupefacta regerminat albos.

Illius ut primum senserunt numina terrae,

Coepit et uberior sulcis fallentibus olim

Luxuriare seges tandemque legumina plenis

115

Vix resonant siliquis; nec praefocata malignum

Messis habet lolium nec inertibus albet auenis.

Iam neque damnatos metuit iactare ligones

Fossor et inuento, si fors dedit, utitur auro;

Nec timet, ut nuper, dum iugera uersat arator,

120

Ne sonet offenso contraria uomere massa,

Iamque palam presso magis et magis instat aratro.

Ille dat, ut primas Cereri dare cultor aristas

Possit et intacto Bromium perfundere uino,

Vt nudus ruptas saliat calcator in uuas

125

Vtque bono plaudat paganica turba magistro,

Qui facit egregios ad peruia compita ludos.

Ille meis pacem dat montibus: ecce per illum,

Seu cantare iuuat seu ter pede lenta ferire

Gramina, nullus obest: licet et cantare choreis

130

Et cantus uiridante licet mihi condere libro,

Turbida nec calamos iam surdant classica nostros.

Numine Caesareo securior ipse Lycaeus

Pan recolit siluas et amoena Faunus in umbra

Securus recubat placidoque in fonte lauatur

135

Nais et humanum non calcatura cruorem

Per iuga siccato uelox pede currit Oreas.

Di, precor, hunc iuuenem quem uos (neque fallor) ab ipso

Aethere misistis, post longa reducite uitae

Tempora uel potius mortale resoluite pensum

140

Et date perpetuo caelestia fila metallo:

Sit deus et nolit pensare palatia caelo!

Tu quoque mutata seu Iuppiter ipse figura,

Caesar, ades seu quis superum sub imagine falsa

Mortalique lates (es enim deus): hunc, precor, orbem,

145

Hos, precor, aeternus populos rege! sit tibi caeli

Vilis amor coeptamque, pater, ne desere pacem!

Rustica credebam nemorales carmina uobis

Concessisse deos et obesis auribus apta;

Verum, quae paribus modo concinuistis auenis,

150

Tam liquidum, tam dulce cadunt, ut non ego malim,

Quod Paeligna solent examina lambere nectar.

O mihi quae tereti decurrunt carmina uersu

Tunc, Meliboee, sonent si quando montibus istis

Dicar habere Larem, si quando nostra uidere

155

Pascua contingat! uellit nam saepius aurem

Inuida paupertas et dicit: "ouilia cura!"

At tu, si qua tamen non aspernanda putabis,

Fer, Meliboee, deo mea carmina: nam tibi fas est

Sacra Palatini penetralia uisere Phoebi.

160

Tum mihi talis eris, qualis qui dulce sonantem

Tityron e siluis dominam deduxit in urbem

Ostenditque deos et "spreto" dixit "ouili,

Tityre, rura prius, sed post cantabimus arma."

Respiciat nostros utinam fortuna labores

165

Pulchrior et meritae faueat deus ipse iuuentae!

Nos tamen interea tenerum mactabimus haedum

Et pariter subitae peragemus fercula cenae.

Nunc ad flumen oues deducite: iam fremit aestas,

Iam sol contractas pedibus magis admouet umbras.