Calpurnius Siculus eclogae 3

Other sections


Numquid in hac Lycida, uidisti forte iuuencam

Valle meam? solet ista tuis occurrere tauris,

Et iam paene duas, dum quaeritur, eximit horas;

Nec tamen apparet. duris ego perdita ruscis

5

Iam dudum nullus dubitaui crura rubetis

Scindere, nec quicquam post tantum sanguinis egi.

Non satis attendi: nec enim uacat. uror, Iolla,

Vror, et immodice: Lycidan ingrata reliquit

Phyllis amatque nouum post tot mea munera Mopsum.

10

Mobilior uentis o femina! sic tua Phyllis:

Quae sibi, nam memini, si quando solus abesses,

Mella etiam sine te iurabat amara uideri.

Altius ista querar, si forte uacabis, Iolla.

Has pete nunc salices et laeuas flecte sub ulmos.

15

Nam cum prata calent, illic requiescere noster

Taurus amat gelidaque iacet spatiosus in umbra

Et matutinas reuocat palearibus herbas.

Non equidem, Lycida, quamuis contemptus, abibo.

Tityre, quas dixit, salices pete solus et illinc,

20

Si tamen inuenies, deprensam uerbere multo

Huc age; sed fractum referas hastile memento.

Nunc age dic, Lycida: quae noxam magna tulere

Iurgia? quis uestro deus interuenit amori?

Phyllide contentus sola (tu testis, Iolla)

25

Callirhoen spreui, quamuis cum dote rogaret:

En, sibi cum Mopso calamos intexere cera

Incipit et puero comitata sub ilice cantat.

Haec ego cum uidi, fateor, sic intimus arsi,

Vt nihil ulterius tulerim. nam protinus ambas

30

Diduxi tunicas et pectora nuda cecidi.

Alcippen irata petit dixitque: "relicto,

Improbe, te, Lycida, Mopsum tua Phyllis amabit."

Nunc penes Alcippen manet; ac ne forte negetur,

A! uereor; nec tam nobis ego Phyllida reddi

35

Exopto quam cum Mopso iurgetur anhelo.

A te coeperunt tua iurgia; tu prior illi

Victas tende manus; decet indulgere puellae,

Vel cum prima nocet. si quid mandare iuuabit,

Sedulus iratae contingam nuntius aures.

40

Iam dudum meditor, quo Phyllida carmine placem.

Forsitan audito poterit mitescere cantu;

Et solet illa meas ad sidera ferre Camenas.

Dic age; nam cerasi tua cortice uerba notabo

Et decisa feram rutilanti carmina libro.

45

"Has tibi, Phylli, preces iam pallidus, hos tibi cantus

Dat Lycidas, quos nocte miser modulatur acerba,

Dum flet et excluso disperdit lumina somno.

Non sic destricta marcescit turdus oliua,

Non lepus, extremas legulus cum sustulit uuas,

50

Vt Lycidas domina sine Phyllide tabidus erro.

Te sine, uae misero, mihi lilia nigra uidentur

Nec sapiunt fontes et acescunt uina bibenti.

At si tu uenias, et candida lilia fient

Et sapient fontes et dulcia uina bibentur.

55

Ille ego sum Lycidas, quo te cantante solebas

Dicere felicem, cui dulcia saepe dedisti

Oscula nec medios dubitasti rumpere cantus

Atque inter calamos errantia labra petisti.

A dolor! et post haec placuit tibi torrida Mopsi

60

Vox et carmen iners et acerbae stridor auenae?

Quem sequeris? quem, Phylli, fugis? formosior illo

Dicor, et hoc ipsum mihi tu iurare solebas.

Sum quoque diuitior: certauerit ille tot haedos

Pascere quot nostri numerantur uespere tauri.

65

Quid tibi quae nosti referam? scis, optima Phylli,

Quam numerosa meis siccetur bucula mulctris

Et quam multa suos suspendat ad ubera natos.

Sed mihi nec gracilis sine te fiscella salicto

Texitur et nullo tremuere coagula lacte.

70

Quod si dura times etiam nunc uerbera, Phylli,

Tradimus ecce manus: licet illae uimine torto,

Si libet, et lenta post tergum uite domentur,

Vt mala nocturni religauit bracchia Mopsi

Tityrus et furem medio suspendit ouili.

75

Accipe, ne dubites, meruit manus utraque poenas.

His tamen, hic isdem manibus tibi saepe palumbes,

Saepe etiam leporem decepta matre pauentem

Misimus in gremium; per me tibi lilia prima

Contigerunt primaeque rosae: uixdum bene florem

80

Degustarat apis, tu cingebare coronis.

Aurea sed forsan mendax tibi munera iactat,

Qui metere occidua ferales nocte lupinos

Dicitur et cocto pensare legumine panem:

Qui sibi tunc felix, tunc fortunatus habetur,

85

Vilia cum subigit manualibus hordea saxis.

Quod si turpis amor precibus, quod abominor, istis

Obstiterit, laqueum miseri nectemus ab illa

Ilice, quae nostros primum uiolauit amores.

Hi tamen ante mala figentur in arbore uersus:

90

"Credere, pastores, leuibus nolite puellis;

Phyllida Mopsus habet, Lycidan habet ultima rerum."-

Nunc age, si quicquam miseris succurris, Iolla,

Perfer et exora modulato Phyllida cantu.

Ipse procul stabo uel acuta carice tectus

95

Vel propius latitans uicina saepe sub horti.

Ibimus: et ueniet, nisi me praesagia fallunt.

Nam bonus a! dextrum fecit mihi Tityrus omen,

Qui redit inuenta non irritus ecce iuuenca.