Seneca *epigrammata 15a

Reference basis text: L. Zurli, 2001

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


 

Anthologia Vossiana 15a Z (= 412,13-18 R = 409 SB)

 

Bellus homo? et ualide: capitalia crimina ludis

      Deque tuis manant atra uenena iocis!

Sed tu perque iocum dicis uinumque: quid ad rem,

     Si plorem, risus si tuus ista facit?

5

Quare tolle iocos: non est iocus esse malignum:

     Numquam sunt grati, qui nocuere, sales.

Alterum carmen Shackleton ( addito); unum cum praeced. reliqui edd. (necnon Sullivan ["TAPhA" 99, 1968, 466], qui Senecae philosopho tribuit suspicans 15,2 nigra - quod minime vero probandumst coll., e.g., HOR. sat. 1,4,85 al. - et huius carminis descriptionem in T. Petronium Nigrum quadrare) Vsecuti, e quibus Riese lineolam tantum, Baehrens lacunae signa post 15,12 posuerunt