Anthologia Vossiana 12 Z (= 409 R = 405 SB)
De se ad patriam
Corduba, solue comas et tristes indue uultus,
Inlacrimans cineri munera mitte meo.
Nunc longinqua tuum deplora, Corduba, uatem,
Corduba non alio tempore maesta magis:
5
Tempore non illo, quo uersis uiribus orbis
Incubuit belli tota ruina tibi,
Cum geminis oppressa malis utrimque peribas
Et tibi Pompeius, Caesar et hostis erat;
Tempore non illo, quo ter tibi funera centum,
10
Heu, nox una dedit, quae tibi summa fuit;
Non Lusitanus quateret cum moenia latro
Figeret et portas lancea torta tuas.
Ille tuus quondam magnus, tua gloria, ciuis
Infigor scopulo! Corduba, solue comas
15
Et gratare tibi, quod te natura supremo