Caeci parentis regimen et fessi unicum
Patris leuamen, nata, quam tanti est mihi
Genuisse uel sic, desere infaustum patrem.
In recta quid deflectis errantem gradum?
5
Permitte labi; melius inueniam uiam,
Quam quaero, solus, quae me ab hac uita extrahat
Et hoc nefandi capitis aspectu leuet
Caelum atque terras. quantulum hac egi manu!
Non uideo noxae conscium nostrae diem,
10
Sed uideor. hinc iam solue inhaerentem manum
Et patere caecum qua uolet ferri pedem.
Ibo, ibo qua praerupta protendit iuga
Meus Cithaeron, qua peragrato celer
Per saxa monte iacuit Actaeon suis
15
Noua praeda canibus, qua per obscurum nemus
Siluamque opacae uallis instinctas deo
Egit sorores mater et gaudens malo
Vibrante fixum praetulit thyrso caput;
Vel qua cucurrit, corpus inuisum trahens,
20
Zethi iuuencus, qua per horrentes rubos
Tauri ferocis sanguis ostentat fugas;
Vel qua alta maria uertice inmenso premit
Inoa rupes, qua scelus fugiens nouum
Nouumque faciens mater insiluit freto
25
Mersura natum seque - felices quibus
Fortuna melior tam bonas matres dedit.
Est alius istis noster in siluis locus,
Qui me reposcit: hunc petam cursu incito;
Non haesitabit gressus, huc omni duce
30
Spoliatus ibo. quid moror sedes meas?
Mortem, Cithaeron, redde et hospitium mihi
Illud meum restitue, ut expirem senex
Vbi debui infans. recipe supplicium uetus.
Semper cruente saeue crudelis ferox,
35
Cum occidis et cum parcis, olim iam tuum
Est hoc cadauer: perage mandatum patris,
Iam et matris. animus gestit antiqua exsequi
Supplicia. quid me, nata, pestifero tenes
Amore uinctum? quid tenes? genitor uocat.
40
Sequor, sequor, iam parce - sanguineum gerens
Insigne regni Laius rapti furit;
En ecce, inanes manibus infestis petit
Foditque uultus. nata, genitorem uides?
Ego uideo. Tandem spiritum inimicum expue,
45
Desertor anime, fortis in partem tui.
Omitte poenas languidas longae morae
Mortemque totam recipe; quid segnis traho
Quod uiuo? nullum facere iam possum scelus?
Possum miser, praedico - discede a patre,
50
Discede, uirgo. timeo post matrem omnia.
Vis nulla, genitor, a tuo nostram manum
Corpore resoluet, nemo me comitem tibi
Eripiet umquam. Labdaci claram domum,
Opulenta ferro regna germani petant -
55
Pars summa magno patris e regno mea est,
Pater ipse. non hunc auferet frater mihi
Thebana rapto sceptra qui regno tenet,
Non hunc cateruas alter Argolicas agens;
Non si reuulso Iuppiter mundo tonet
60
Mediumque nostros fulmen in nexus cadat,
Manum hanc remittam. prohibeas, genitor, licet:
Regam abnuentem, derigam inuiti gradum.
In plana tendis? uado; praerupta appetis?
Non obsto, sed praecedo; quo uis utere
65
Duce me, duobus omnis eligitur uia:
Perire sine me non potes, mecum potes.
Hic alta rupes arduo surgit iugo
Spectatque longe spatia subiecti maris:
Vis hanc petamus? nudus hic pendet silex,
70
Hic scissa tellus faucibus ruptis hiat:
Vis hanc petamus? hic rapax torrens cadit
Partesque lapsi montis exesas rotat:
In hunc ruamus? dum prior, quo uis eo.
Non deprecor, non hortor. extingui cupis
75
Votumque, genitor, maximum mors est tibi?
Si moreris, antecedo, si uiuis, sequor.
Sed flecte mentem, pectus antiquum aduoca
Victasque magno robore aerumnas doma;
Resiste: tantis in malis uinci mori est.
80
Vnde in nefanda specimen egregium domo?
Vnde ista generi uirgo dissimilis suo?
Fortuna, cedis? aliquis est ex me pius?
Non esset umquam, fata bene noui mea,
Nisi ut noceret. ipsa se in leges nouas
85
Natura uertet: regeret in fontem citas
Reuolutus undas amnis et noctem afferet
Phoebea lampas, Hesperus faciet diem;
Vt ad miserias aliquid accedat meas,
Pii quoque erimus. unica Oedipodae est salus,
90
Non esse saluum. liceat ulcisci patrem
Adhuc inultum. dextra quid cessas iners
Exigere poenas? quidquid exactum est adhuc,
Matri dedisti. Mitte genitoris manum,
Animosa uirgo: funus extendis meum
95
Longasque uiui ducis exequias patris.
Aliquando terra corpus inuisum tege;
Peccas honesta mente, pietatem uocas
Patrem insepultum trahere. qui cogit mori
Nolentem in aequo est quique properantem impedit;
100
[Occidere est uetare cupientem mori]
Nec tamen in aequo est: alterum grauius reor:
Malo imperari quam eripi mortem mihi.
Desiste coepto, uirgo: ius uitae ac necis
Meae penes me est. regna deserui libens,
105
Regnum mei retineo. si fida es comes,
Ensem parenti trade, sed notum nece
Ensem paterna. tradis? an gnati tenent
Cum regno et illum? faciet, ubicumque est, opus.
Ibi sit; relinquo. natus hunc habeat meus,
110
Sed uterque. - flammas potius et uastum aggerem
Compone; in altos ipse me immittam rogos
[Haerebo ad ignes, funebrem escendam struem]
Pectusque soluam durum et in cinerem dabo
Hoc quidquid in me uiuit. - ubi saeuum est mare?
115
Duc ubi sit altis prorutum saxis iugum,
Vbi torua rapidus ducat Ismenos uada,
Duc ubi ferae sunt, ubi fretum, ubi praeceps locus,
Si dux es; illuc ire morituro placet,
Vbi sedit alta rupe semifero dolos
120
Sphinx ore nectens. derige huc gressus pedum,
Hic siste patrem. dira ne sedes uacet,
Monstrum repone maius. hoc saxum insidens
Obscura nostrae uerba fortunae loquar,
Quae nemo soluat: quisquis Assyrio loca
125
Possessa regi scindis et Cadmi nemus
Serpente notum, sacra quo Dirce latet,
Supplex adoras, quisquis Eurotan bibis
Spartenque fratre nobilem gemino colis,
Quique Elin et Parnason et Boeotios
130
Colonus agros uberis tondes soli:
Aduerte mentem. saeua Thebarum lues
Luctifica caecis uerba committens modis
Quid simile posuit, quid tam inextricabile?
Aui gener patrisque riualis sui,
135
Frater suorum liberum et fratrum parens;
Vno auia partu liberos peperit uiro,
Sibi et nepotes. monstra quis tanta explicet?
Ego ipse, uictae spolia qui Sphingis tuli,
Haerebo fati tardus interpres mei.
140
Quid perdis ultra uerba? quid pectus ferum
Mollire temptas precibus? hoc animo sedet
Effundere hanc cum morte luctantem diu
Animam et tenebras petere: nam sceleri haec meo
Parum alta nox est: Tartaro condi iuuat,
145
Et si quid ultra Tartarum est; tandem libet
Quod olim oportet. morte prohiberi haud queo.
Ferrum negabis? noxias lapsu uias
Cludes et artis colla laqueis inseri
Prohibebis? herbas quae ferunt letum auferes?
150
Quid ista tandem cura proficiet tua?
Vbique mors est. optume hoc cauit deus:
Eripere uitam nemo non homini potest,
At nemo mortem; mille ad hanc aditus patent.
Nil quaero: dextra noster et nuda solet
155
Bene animus uti - dextra, nunc toto impetu,
Toto dolore, uiribus totis ueni.
Non destino unum uulneri nostro locum:
Totus nocens sum: qua uoles mortem exige.
Effringe pectus corque tot scelerum capax
160
Euelle, totos uiscerum nuda sinus.
Fractum incitatis ictibus guttur sonet
Laceraeque fixis unguibus uenae fluant.
Aut derige iras quo soles: haec uulnera
Rescissa multo sanguine ac tabe inriga.
165
Hac extrahe animam duram, inexpugnabilem.
Et tu, parens, ubicumque poenarum arbiter
Adstas mearum; non ego hoc tantum scelus
Vlla expiari credidi poena satis
Vmquam, nec ista morte contentus fui,
170
Nec me redemi parte: membratim tibi
Perire uolui - debitum tandem exige.
Nunc soluo poenas, tunc tibi inferias dedi.
Ades atque inertem dexteram introrsus preme
Magisque merge: timida tunc paruo caput
175
Libauit haustu uixque cupientes sequi
Eduxit oculos. haeret etiamnunc mihi
Ille animus, haeret, cum recusantem manum
Pressere uultus. audies uerum, Oedipu:
Minus eruisti lumina audacter tua,
180
Quam praestitisti. nunc manum cerebro indue:
Hac parte mortem perage qua coepi mori.
Pauca, o parens magnanime, miserandae precor
Vt uerba natae mente placata audias.
Non te ut reducam ueteris ad speciem domus
185
Habitumque regni flore pollentem inclito
Peto aut ut iras, temporum haut ipsa mora
Fractas, remisso pectore ac placido feras:
At hoc decebat roboris tanti uirum,
Non esse sub dolore nec uictum malis
190
Dare terga; non est, ut putas, uirtus, pater,
Timere uitam, sed malis ingentibus
Obstare nec se uertere ac retro dare.
Qui fata proculcauit ac uitae bona
Proiecit atque abscidit et casus suos
195
Onerauit ipse, cui deo nullo est opus,
Quare ille mortem cupiat aut quare petat?
Vtrumque timidi est: nemo contempsit mori
Qui concupiuit. cuius haut ultra mala
Exire possunt, in loco tuto est situs.
200
Quis iam deorum, uelle fac, quicquam potest
Malis tuis adicere? iam nec tu potes
Nisi hoc, ut esse te putes dignum nece -
Non es nec ulla pectus hoc culpa attigit.
Et hoc magis te, genitor, insontem uoca,
205
Quod innocens es dis quoque inuitis. quid est
Quod te efferarit, quod nouos suffixerit
Stimulos dolori? quid te in infernas agit
Sedes, quid ex his pellit? ut careas die?
Cares; ut altis nobilem muris domum
210
Patriamque fugias? patria tibi uiuo perit;
Natos fugis matremque? ab aspectu omnium
Fortuna te summouit, et quidquid potest
Auferre cuiquam mors, tibi hoc uita abstulit;
Regni tumultus? turba fortunae prior
215
Abscessit a te iussa. quem, genitor, fugis?
Me fugio, fugio conscium scelerum omnium
Pectus, manumque hanc fugio et hoc caelum et deos
Et dira fugio scelera quae feci innocens.
Ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres,
220
Premo? has ego auras ore pestifero traho?
Ego laticis haustu satior aut ullo fruor
Almae parentis munere? ego castam manum
Nefandus incestificus exsecrabilis
Attrecto? ego ullos aure concipio sonos,
225
Per quos parentis nomen aut nati audiam?
Vtinam quidem rescindere has quirem uias
Manibusque adactis omne qua uoces meant
Aditusque uerbis tramite angusto patet
Eruere possem: nata, iam sensum tui,
230
Quae pars meorum es criminum, infelix pater
Fugissem. inhaeret ac recrudescit nefas
Subinde, et aures ingerunt quidquid mihi
Donastis, oculi. cur caput tenebris graue
Non mitto ad umbras Ditis aeternas? quid hic
235
Manes meos detineo? quid terram grauo
Mixtusque superis erro? quid restat mali?
Regnum parentes liberi, uirtus quoque
Et ingeni sollertis eximium decus
Periere, cuncta sors mihi infesta abstulit;
240
Lacrimae supererant: has quoque eripui mihi.
Absiste: nullas animus admittit preces
Nouamque poenam sceleribus quaerit parem.
Et esse par quae poterit? infanti quoque
Decreta mors est. fata quis tam tristia
245
Sortitus umquam? uideram nondum diem
Vterique nondum solueram clausi moras,
Et iam timebar. protinus quosdam editos
Nox occupauit et nouae luci abstulit:
Mors me antecessit; aliquis intra uiscera
250
Materna letum praecoquis fati tulit:
Sed numquid et peccauit? abstrusum, abditum
Dubiumque an essem sceleris infandi reum
Deus egit; illo teste damnauit parens
Calidoque teneros transuit ferro pedes
255
Et in alta nemora pabulum misit feris
Auibusque saeuis quas Cithaeron noxius
Cruore saepe regio tinctas alit.
Sed quem deus damnauit, abiecit pater,
Mors quoque refugit. praestiti Delphis fidem:
260
Genitorem adortus impia straui nece.
Hoc alia pietas redimet: occidi patrem,
Sed matrem amaui. proloqui hymenaeum pudet
Taedasque nostras? has quoque inuitum pati
Te coge poenas: facinus ignotum efferum
265
Inusitatum fare quod populi horreant,
Quod esse factum nulla non aetas neget,
Quod parricidam pudeat: in patrios toros
Tuli paterno sanguine aspersas manus
Scelerisque pretium maius accepi scelus.
270
Leue est paternum facinus: in thalamos meos
Deducta mater, ne parum sceleris foret,
Fecunda: nullum crimen hoc maius potest
Natura ferre. si quod etiamnum est tamen,
Qui facere possent dedimus. abieci necis
275
Pretium paternae sceptrum et hoc iterum manus
Armauit alias; optime regni mei
Fatum ipse noui: nemo sine sacro feret
Illud cruore. magna praesagit mala
Paternus animus. iacta iam sunt semina
280
Cladis futurae: spernitur pacti fides;
Hic occupato cedere imperio negat,
Ius ille et icti foederis testes deos
Inuocat et Argos exul atque urbes mouet
Graias in arma: non leuis fessis uenit
285
Ruina Thebis; tela flammae uulnera
Instant et istis si quod est maius malum,
Vt esse genitos nemo non ex me sciat.
Si nulla, genitor, causa uiuendi tibi est,
Haec una abunde est, ut pater natos regas
290
Grauiter furentes. tu impii belli minas
Auertere unus tuque uecordes potes
Inhibere iuuenes, ciuibus pacem dare,
Patriae quietem, foederi laeso fidem.
Vitam tibi ipse si negas, multis negas.
295
Illis parentis ullus aut aequi est amor,
Auidis cruoris imperi armorum doli,
Diris, scelestis, breuiter ut dicam, meis?
Certant in omne facinus et pensi nihil
Ducunt, ubi illos ira praecipites agit,
300
Nefasque nullum per nefas nati putant.
Non patris illos tangit afflicti pudor,
Non patria: regno pectus attonitum furit.
Scio quo ferantur, quanta moliri parent,
Ideoque leti quaero maturi uiam
305
Morique propero, dum in domo nemo est mea
Nocentior me. Nata, quid genibus meis
Fles aduoluta? quid prece indomitum domas?
Vnum hoc habet fortuna quo possim capi,
Inuictus aliis: sola tu affectus potes
310
Mollire duros, sola pietatem in domo
Docere nostra. nil graue aut miserum est mihi
Quod te sciam uoluisse; tu tantum impera:
Hic Oedipus Aegaea transnabit freta
Iubente te, flammasque quas Siculo uomit
315
De monte tellus igneos uoluens globos
Excipiet ore seque serpenti offeret,
Quae saeua furto nemoris Herculeo furit;
Iubente te praebebit alitibus iecur,
Iubente te uel uiuet.
320
Exemplum in ingens regia stirpe editum
Thebae pauentes arma fraterna inuocant
Rogantque tectis arceas patriis faces.
Non sunt minae, iam propius accessit malum.
Nam regna repetens frater et pactas uices
325
In bella cunctos Graeciae populos agit;
Septena muros castra Thebanos premunt.
Succurre, prohibe pariter et bellum et scelus.
Ego ille sum qui scelera committi uetem
Et abstineri sanguine a caro manus
330
Doceam? magister iuris et amoris pii
Ego sum? meorum facinorum exempla appetunt,
Me nunc secuntur; laudo et agnosco libens,
Exhortor, aliquid ut patre hoc dignum gerant.
Agite, o propago clara, generosam indolem
335
Probate factis, gloriam ac laudes meas
Superate et aliquid facite propter quod patrem
Adhuc iuuet uixisse. facietis, scio:
Sic estis orti. scelere defungi haut leui,
Haut usitato tanta nobilitas potest.
340
Ferte arma, facibus petite penetrales deos
Frugemque flamma metite natalis soli,
Miscete cuncta, rapite in exitium omnia,
Disicite passim moenia, in planum date,
Templis deos obruite, maculatos lares
345
Conflate, ab imo tota considat domus;
Vrbs concremetur - primus a thalamis meis
Incipiat ignis. Mitte uiolentum impetum
Doloris ac te publica exorent mala
Auctorque placidae liberis pacis ueni.
350
Vides modestae deditum menti senem
Placidaeque amantem pacis ad partes uocas?
Tumet animus ira, feruet immensum dolor,
Maiusque quam quod casus et iuuenum furor
Conatur aliquid cupio. non satis est adhuc
355
Ciuile bellum: frater in fratrem ruat.
Nec hoc sat est: quod debet, ut fiat nefas
De more nostro, quod meos deceat toros:
Date arma matri - nemo me ex his eruat
Siluis: latebo rupis exesae cauo
360
Aut saepe densa corpus abstrusum tegam.
Hinc aucupabor uerba rumoris uagi
Et saeua fratrum bella, quod possum, audiam.
Felix Agaue: facinus horrendum manu,
Qua fecerat, gestauit et spolium tulit
365
Cruenta nati maenas in partes dati;
Fecit scelus, sed misera non ultra suo
Sceleri occucurrit. hoc leue est quod sum nocens:
Feci nocentes. hoc quoque etiamnunc leue est:
Peperi nocentes. derat aerumnis meis,
370
Vt et hostem amarem. bruma ter posuit niues
Et tertia iam falce decubuit Ceres,
Vt exul errat natus et patria caret
Profugusque regum auxilia Graiorum rogat.
Gener est Adrasti, cuius imperio mare
375
Quod scindit Isthmos regitur; hic gentes suas
Septemque secum regna ad auxilium trahit
Generi - quid optem quidue decernam haut scio.
Regnum reposcit: causa repetentis bona est,
Mala sic petentis. uota quae faciam parens?
380
Vtrimque natum uideo: nil possum pie
Pietate salua facere: quodcumque alteri
Optabo nato fiet alterius malo.
Sed utrumque quamuis diligam affectu pari,
Quo causa melior sorsque deterior trahit
385
Inclinat animus semper infirmo fauens:
Miseros magis fortuna conciliat suis.
Regina, dum tu flebiles questus cies
Terisque tempus, saeua nudatis stetit
Acies in armis; aera iam bellum cient
390
Aquilaque pugnam signifer mota uocat.
Septena reges bella dispositi parant,
Animo pari Cadmea progenies subit,
Cursu citato miles hinc atque hinc ruit.
Vide ut atra nubes puluere abscondat diem
395
Fumoque similes campus in caelum erigat
Nebulas, equestri fracta quas tellus pede
Summittit. et, si uera metuentes uident,
Infesta fulgent signa, subrectis adest
Frons prima telis, aurea clarum nota
400
Nomen ducum uexilla praescriptum ferunt.
I, redde amorem fratribus, pacem omnibus,
Et impia arma matris oppositu impedi.
Perge, o parens, et concita celerem gradum,
Compesce tela, fratribus ferrum excute,
405
Nudum inter enses pectus infestos tene:
Aut solue bellum, mater, aut prima excipe.
Ibo, ibo et armis obuium opponam caput,
Stabo inter arma; petere qui fratrem uolet,
Petat ante matrem. tela, qui fuerit pius,
410
Rogante ponat matre; qui non est pius
Incipiat a me. feruidos iuuenes anus
Tenebo, nullum teste me fiet nefas;
Aut si aliquod et me teste committi potest,
Non fiet unum. Signa collatis micant
415
Vicina signis, clamor hostilis fremit;
Scelus in propinquo est: occupa, mater, preces -
Et ecce motos fletibus credas meis,
Sic agmen armis segne compositis uenit.
Procedit acies tarda, sed properant duces.
420
Quis me procellae turbine insanae uehens
Volucer per auras uentus aetherias aget?
Quae Sphinx uel atra nube subtexens diem
Stymphalis auidis praepetem pinnis feret?
Aut quae per altas aeris rapiet uias
425
Harpyia saeui regis obseruans famem
Et inter acies proiciet raptam duas?
Vadit furenti similis aut etiam furit.
Sagitta qualis Parthica uelox manu
Excussa fertur, qualis insano ratis
430
Premente uento rapitur aut qualis cadit
Delapsa caelo stella, cum stringens polum
Rectam citatis ignibus rumpit uiam,
Attonita cursu fugit et binas statim
Diduxit acies. uicta materna prece
435
Haesere bella, iamque in alternam necem
Illinc et hinc miscere cupientes manus
Librata dextra tela suspensa tenent.
Paci fauetur, omnium ferrum latet
Cessatque tectum - uibrat in fratrum manu.
440
Laniata canas mater ostendit comas,
Rogat abnuentis, irrigat fletu genas.
Negare matri, qui diu dubitat, potest.
In me arma et ignes uertite, in me omnis ruat
Vnam iuuentus quaeque ab Inachio uenit
445
Animosa muro quaeque Thebana ferox
Descendit arce: ciuis atque hostis simul
[Hunc petite uentrem, qui dedit fratres uiro]
Haec membra passim spargite ac diuellite:
Ego utrumque peperi - ponitis ferrum ocius?
450
An dico et ex quo? dexteras matri date,
Date dum piae sunt. error inuitos adhuc
Fecit nocentes, omne Fortunae fuit
Peccantis in nos crimen: hoc primum nefas
Inter scientes geritur. in uestra manu est,
455
Vtrum uelitis: sancta si pietas placet,
Donate matri bella; si placuit scelus,
Maius paratum est: media se opponit parens.
Proinde bellum tollite aut belli moram.
Sollicita cui nunc mater alterna prece
460
Verba admouebo? misera quem amplectar prius?
In utramque partem ducor affectu pari.
Hic afuit; sed pacta si fratrum ualent,
Nunc alter aberit. ergo iam numquam duos
Nisi sic uidebo? iunge complexus prior,
465
Qui tot labores totque perpessus mala
Longo parentem fessus exilio uides.
Accede propius, clude uagina impium
Ensem et trementem iamque cupientem excuti
Hastam solo defige; maternum tuo
470
Coire pectus pectori clipeus uetat:
Hunc quoque repone. uinculo frontem exue
Tegumenque capitis triste belligeri leua
Et ora matri redde - quo uultus refers
Acieque pauida fratris obseruas manum?
475
Affusa totum corpus amplexu tegam,
Tuo cruori per meum fiet uia.
Quid dubius haeres? an times matris fidem?
Timeo; nihil iam iura naturae ualent.
Post ista fratrum exempla ne matri quidem
480
Fides habenda est.
Redde iam capulo manum,
Astringe galeam, laeua se clipeo inserat:
Dum frater exarmatur, armatus mane.
Tu pone ferrum, causa qui ferri es prior.
Si pacis odium est, furere si bello placet:
485
Indutias te mater exiguas rogat,
Ferat ut reuerso post fugam nato oscula
Vel prima uel suprema. dum pacem peto,
Audite inermes. ille te, tu illum times?
Ego utrumque, sed pro utroque. quid strictum abnuis
490
Recondere ensem? qualibet gaude mora:
Id gerere bellum cupitis, in quo est optimum
Vinci. uereris fratris infesti dolos?
Quotiens necesse est fallere aut falli a suis,
Patiare potius ipse quam facias scelus.
495
Sed ne uerere: mater insidias et hinc
Et rursus illinc abiget. exoro? an patri
Inuideo uestro? ueni ut arcerem nefas
An ut uiderem propius? - hic ferrum abdidit,
Reclinis hastae parma defixae incubat:
500
Ad te preces nunc, nate, maternas feram,
Sed ante lacrimas. teneo longo tempore
Petita uotis ora. te profugum solo
Patrio penates regis externi tegunt,
Te maria tot diuersa, tot casus uagum
505
Egere, non te duxit in thalamos parens
Comitata primos nec sua festas manu
Ornauit aedes nec sacra laetas faces
Vitta reuinxit; dona non auro graues
Gazas socer, non arua, non urbes dedit:
510
Dotale bellum est. hostium es factus gener,
Patria remotus, hospes alieni laris,
Externa consecutus, expulsus tuis,
Sine crimine exul. ne quid e fatis tibi
Desset paternis, hoc quoque ex illis habes,
515
Errasse thalamis. Nate post multos mihi
Remisse soles, nate suspensae metus
Et spes parentis, cuius aspectum deos
Semper rogaui, cum tuus reditus mihi
Tantum esset erepturus, aduentu tuo
520
Quantum daturus: 'quando pro te desinam
Dixi 'timere?; 'dixit inridens deus:
'Ipsum timebis. 'nempe nisi bellum foret,
Ego te carerem; nempe si tu non fores,
Bello carerem. triste conspectus datur
525
Pretium tui durumque, sed matri placet.
Hinc modo recedant arma, dum nullum nefas
Mars saeuus audet: hoc quoque est magnum nefas,
Tam prope fuisse. stupeo et exanguis tremo,
Cum stare fratres hinc et hinc uideo duos
530
Sceleris sub ictu; membra quassantur metu:
Quam paene mater maius aspexi nefas,
Quam quod miser uidere non potuit pater.
Licet timore facinoris tanti uacem
Videamque iam nil tale, sum infelix tamen
535
Quod paene uidi. per decem mensum graues
Vteri labores perque pietatem inclitae
Precor sororis et per irati sibi
Genas parentis, scelere quas nullo nocens,
Erroris a se dura supplicia exigens,
540
Hausit: nefandas moenibus patriis faces
Auerte, signa bellici retro agminis
Flecte - ut recedas, magna pars sceleris tamen
Vestri peracta est: uidit hostili grege
Campos repleri patria, fulgentes procul
545
Armis cateruas uidit, equitatu leui
Cadmea frangi prata et excelsos rotis
Volitare proceres, igne flagrantes trabes
Fumare, cineri quae petunt nostras domos,
Fratresque ( facinus quod nouum et Thebis fuit )
550
In se ruentes: totus hoc exercitus,
Hoc populus omnis, utraque hoc uidit soror
Genetrixque uidi: nam pater debet sibi
Quod ista non spectauit. Occurrat tibi
Nunc Oedipus, quo iudice erroris quoque
555
Poenae petuntur. ne, precor, ferro erue
Patriam ac penates neue, quae regere expetis,
Euerte Thebas. quis tenet mentem furor?
Petendo patriam perdis? ut fiat tua,
Vis esse nullam? quin tuae causae nocet
560
Ipsum hoc quod armis uris infestis solum
Segetesque adultas sternis et totos fugam
Edis per agros: nemo sic uastat sua;
Quae corripi igne, quae meti gladio iubes
Aliena credis. rex sit ex uobis uter,
565
Manente regno quaerite. haec telis petes
Flammisque tecta? poteris has Amphionis
Quassare moles? nulla quas struxit manus
Stridente tardum machina ducens onus,
Sed conuocatus uocis et citharae sono
570
Per se ipse summas uenit in turres lapis:
Haec saxa franges? uictor hinc spolia auferes
Vinctosque duces patris aequales tui,
Matresque ab ipso coniugum raptas sinu
Saeuus catena miles imposita trahet?
575
Adulta uirgo, mixta captiuo gregi,
Thebana nuribus munus Argolicis eat?
An et ipsa, palmas uincta postergum datas,
Mater triumphi praeda fraterni uehar?
Potesne ciues leto et exitio datos
580
Videre passim? moenibus caris potes
Hostem admouere, sanguine et flamma potes
Implere Thebas? tam ferus durum geris
Saeuumque in iras pectus? et nondum imperas.
Quid sceptra facient? pone uesanos, precor,
585
Animi tumores teque pietati refer.
Vt profugus errem semper? ut patria arcear
Opemque gentis hospes externae sequar?
Quid paterer aliud, si fefellissem fidem?
Si peierassem? fraudis alienae dabo
590
Poenas, at ille praemium scelerum feret?
Iubes abire? matris imperio obsequor -
Da quo reuertar. regia frater meus
Habitet superba, parua me abscondat casa.
Hanc da repulso; liceat exiguo lare
595
Pensare regnum. coniugi donum datus
Arbitria thalami dura felicis feram
Humilisque socerum lixa dominantem sequar?
In seruitutem cadere de regno graue est.
Si regna quaeris nec potest sceptro manus
600
Vacare saeuo, multa quae possint peti
In orbe toto quaelibet tellus dabit:
Hinc nota Baccho Tmolus attollit iuga,
Qua lata terris spatia frugiferis iacent
Et qua trahens opulenta Pactolus uada
605
Inundat auro rura, nec laetis minus
Maeandros aruis flectit errantes aquas
Rapidusque campos fertiles Hermus secat;
Hinc grata Cereri Gargara et diues solum
Quod Xanthus ambit niuibus Idaeis tumens;
610
Hinc qua relinquit nomen Ionii mare
Faucesque Abydo Sestos opposita premit,
Aut qua latus iam propius orienti dedit
Tutamque crebris portibus Lyciam uidet,
Hac regna ferro quaere, in hos populos ferat
615
Socer arma fortis, has tuo sceptro paret
Tradatque gentes - hoc adhuc regnum puta
Tenere patrem. Melius exilium est tibi
Quam reditus iste: crimine alieno exulas,
Tuo redibis. melius istis uiribus
620
Noua regna nullo scelere maculata appetes.
Quin ipse frater arma comitatus tua
Tibi militabit. uade et id bellum gere
In quo pater materque pugnanti tibi
Fauere possint. regna cum scelere omnibus
625
Sunt exilis grauiora. Nunc belli mala
Propone, dubias Martis incerti uices:
Licet omne tecum Graeciae robur trahas,
Licet arma longe miles ac late explicet,
Fortuna belli semper ancipiti in loco est.
630
Quodcumque Mars decernit: exaequat duos,
Licet impares sint, gladius; et spes et metus
Fors caeca uer praemium incertum petis,
Certum scelus. Fauisse fac uotis deos
Omnes tuis: cessere et auersi fugam
635
Petiere ciues, clade funesta iacens
Obtexit agros miles - exultes licet
Victorque fratris spolia deiecti geras:
Frangenda palma est. quale tu hoc bellum putas,
In quo execrandum uictor admittit nefas,
640
Si gaudet? hunc quem uincere infelix cupis,
Cum uiceris, lugebis. infaustas age
Dimitte pugnas, libera patriam metu,
Sceleris et fraudis suae
Poenas nefandus frater ut nullas ferat?
645
Ne metue. poenas et quidem soluet graues:
Regnabit. est haec poena. si dubitas, auo
Patrique crede: Cadmus hoc dicet tibi
Cadmique proles. sceptra Thebarum fuit
Impune nulli gerere - nec quisquam fide
650
Rupta tenebat illa: iam numeres licet
Fratrem inter istos.
Numeret, est tanti mihi
Cum regibus iacere. te turbae exulum
Ascribo.
Regna, dummodo inuisus tuis.
Regnare non uult, esse qui inuisus timet:
655
Simul ista mundi conditor posuit deus,
Odium atque regnum: regis hoc magni reor,
Odia ipsa premere. multa dominantem uetat
Amor suorum; plus in iratos licet.
Qui uult amari, languida regnat manu.
660
Inuisa numquam imperia retinentur diu.
Praecepta melius imperi reges dabunt;
Exilia tu compone. pro regno uelim -
Patriam penates coniugem flammis dare?
Imperia pretio quolibet constant bene.