Seneca apocolocyntosis 15

Other sections


Nam quotiens missurus erat resonante fritillo,

Vtraque subducto fugiebat tessera fundo;

Cumque recollectos auderet mittere talos,

Lusuro similis semper semperque petenti,

5

Decepere fidem: refugit digitosque per ipsos

Fallax assiduo dilabitur alea furto.

Sic, cum iam summi tanguntur culmina montis,

Irrita Sisyphio uoluuntur pondera collo.