Phaedrus fabulae 5, 7

Altre sezioni


Vbi uanus animus aura captus friuola

Arripuit insolentem sibi fiduciam,

Facile ad derisum stulta leuitas ducitur.

Princeps tibicen notior paulo fuit,

5

Operam Bathyllo solitus in scaena dare.

Is forte ludis, non satis memini quibus,

Dum pegma rapitur, concidit casu graui

Necopinus et sinistram fregit tibiam,

Duas cum dextras maluisset perdere.

10

Inter manus sublatus et multum gemens

Domum refertur. aliquot menses transeunt,

Ad sanitatem dum uenit curatio.

Vt spectatorum molle est et lepidum genus,

Desiderari coepit, cuius flatibus

15

Solebat excitari saltantis uigor.

Erat facturus ludos quidam nobilis.

Is, ut incipiebat Princeps ad baculum ingredi,

Perducit pretio precibus ut tantummodo

Ipso ludorum ostenderet sese die.

20

Qui simul aduenit, rumor de tibicine

Fremit in theatro: quidam adfirmant mortuum,

Quidam in conspectum proditurum sine mora.

Aulaeo misso, deuolutis tonitribus,

Di sunt locuti more translaticio.

25

Tunc chorus ignotum modo reducto canticum

Insonuit, cuius haec fuit sententia:

"Laetare, incolumis Roma, saluo principe."

In plausus consurrectum est. iactat basia

Tibicen; gratulari fautores putat.

30

Equester ordo stultum errorem intellegit

Magnoque risu canticum repeti iubet.

Iteratur illud. homo meus se in pulpito

Totum prosternit. plaudit inludens eques;

Rogare populus hunc choro ueniam aestimat.

35

Vt uero cuneis notuit res omnibus,

Princeps, ligato crure niuea fascia,

Niueisque tunicis, niueis etiam calceis,

Superbiens honore diuinae domus,

Ab uniuersis capite est protrusus foras.