Seneca apocolocyntosis 4

Other sections


Haec ait et turpi conuoluens stamina fuso

Abrupit stolidae regalia tempora uitae.

At Lachesis redimita comas, ornata capillos,

Pieria crinem lauro frontemque coronans,

5

Candida de niueo subtemina uellere sumit

Felici moderanda manu, quae ducta colorem

Assumpsere nouum. mirantur pensa sorores:

Mutatur uilis pretioso lana metallo,

Aurea formoso descendunt saecula filo.

10

Nec modus est illis: felicia uellera ducunt

Et gaudent implere manus: sunt dulcia pensa.

Sponte sua festinat opus nulloque labore

Mollia contorto descendunt stamina fuso:

Vincunt Tithoni, uincunt et Nestoris annos.

15

Phoebus adest cantuque iuuat gaudetque futuris

Et laetus nunc plectra mouet, nunc pensa ministrat.

Detinet intentas cantu fallitque laborem.

Dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant,

Plus solito neuere manus humanaque fata

20

Laudatum transcendit opus. "ne demite, Parcae"

Phoebus ait "uincat mortalis tempora uitae

Ille mihi similis uultu similisque decore

Nec cantu nec uoce minor. felicia lassis

Saecula praestabit legumque silentia rumpet.

25

Qualis discutiens fugientia Lucifer astra

Aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris,

Qualis, cum primum tenebris Aurora solutis

Induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem

Lucidus et primos a carcere concitat axes:

30

Talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem

Aspiciet. flagrat nitidus fulgore remisso

Vultus et affuso ceruix formosa capillo."