Seneca apocolocyntosis 2

Other sections


Iam Phoebus breuiore uia contraxerat ortum

Lucis et obscuri crescebant tempora Somni;

Iamque suum uictrix augebat Cynthia regnum,

Et deformis Hiemps gratos carpebat honores

5

Diuitis Autumni, iussoque senescere Baccho

Carpebat raras serus uindemitor uuas.

Iam medium curru Phoebus diuiserat orbem

Et propior nocti fessas quatiebat habenas,

Obliquo flexam deducens tramite lucem.