Tu qui nasute scripta destringis mea,
Et hoc iocorum legere fastidis genus,
Parua libellum sustine patientia,
Seueritatem frontis dum placo tuae.
5
Et in coturnis prodit Aesopus nouis:
"Vtinam nec umquam Pelii in nemoris iugo
Pinus bipenni concidisset Thessala,
Nec ad professae mortis audacem uiam
Fabricasset Argus opere Palladio ratem,
10
Inhospitalis prima quae Ponti sinus
Patefecit in perniciem Graium et barbarum.
Namque et superbi luget Aeetae domus,
Et regna Peliae scelere Medeae iacent,
Quae saeuum ingenium uariis inuoluens modis
15
Illinc per artus fratris explicuit fugam,
Hic caede patria Peliadum infecit manus."
Quid tibi uidetur? "Hoc quoque insulsum est" ait
"Falsoque dictum, longe quia uetustior
Aegaea Minos classe perdomuit freta,
20
Iustique uindicauit exemplum imperi."
Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,
Si nec fabellae te iuuant nec fabulae?
Noli molestus esse omnino litteris,
Maiorem exhibeant ne tibi molestiam.
25
Hoc illis dictumst qui stultitia nausiant
Et ut putentur sapere caelum uituperant.