Phaedrus fabulae 4, 6

Altre sezioni


Cum uicti mures mustelarum exercitum

(Historia, quot sunt, in tabernis pingitur)

Fugerent et artos circum trepidarent cauos,

Aegre recepti, tamen euaserunt necem:

5

Duces eorum, qui capitibus cornua

Suis ligarant ut conspicuum in proelio

Haberent signum quod sequerentur milites,

Haesere in portis suntque capti ab hostibus;

Quos immolatos uictor auidis dentibus

10

Capacis alui mersit tartareo specu.

Quemcumque populum tristis euentus premit,

Periclitatur magnitudo principum,

Minuta plebes facili praesidio latet.