Paconianus carminis fragmentum

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni


Eoo Oceano Hyperion fulgurat Euro;

Arctoo plaustro Boreas bacchatur ab Haemo;

Hesperio Zephyro Orion uoluitur alto;

Fulua Paraetonio uaga Cynthia proruit Austro.

2

ab Haemo Burman, Wieland, Dahlmann

rheno Diom. gramm. I p. 500, 2 codd. aliqui

Diom. gramm. I p. 499, 30ss.: uocales sunt, qui alte producta elocutione sonantibus litteris uniuersam dictionem inlustrant, ut est illud Paconianeum (Morel: paconia non codd., Paconianum Haupt):"Eoo ... Austro".