Phaedrus fabulae 4, 5

Altre sezioni


Plus esse in uno saepe quam in turba boni

Narratione posteris tradam breui.

Quidam decedens tres reliquit filias,

Vnam formosam et oculis uenantem uiros,

5

At alteram lanificam et frugi rusticam,

Deuotam uino tertiam et turpissimam.

Harum autem matrem fecit heredem senex

Sub condicione, totam ut fortunam tribus

Aequaliter distribuat, sed tali modo:

10

"Ni data possideant aut fruantur"; tum "simul

Habere res desierint quas acceperint,

Centena matri conferant sestertia,"

Athenas rumor implet, mater sedula

Iuris peritos consulit; nemo expedit

15

Quo pacto ni possideant quod fuerit datum,

Fructumue capiant; deinde quae tulerint nihil

Quanam ratione conferant pecuniam.

Postquam consumpta est temporis longi mora,

Nec testamenti potuit sensus colligi,

20

Fidem aduocauit iure neglecto parens.

Seponit moechae uestem, mundum muliebrem,

Lauationem argenteam, eunuchos glabros;

Lanificae agellos, pecora, uillam, operarios,

Boues, iumenta et instrumentum rusticum;

25

Potrici plenam antiquis apothecam cadis,

Domum politam et delicatos hortulos.

Sic destinata dare cum uellet singulis

Et adprobaret populus, qui illas nouerat,

Aesopus media subito in turba constitit:

30

"O si maneret condito sensus patri,

Quam grauiter ferret quod uoluntatem suam

Interpretari non potuissent Attici!"

Rogatus deinde soluit errorem omnium:

"Domum et ornamenta cum uenustis hortulis

35

Et uina uetera date lanificae rusticae;

Vestem, uniones, pedisequos et cetera

Illi adsignate uitam quae luxu trahit;

Agros et uillam et pecora cum pastoribus

Donate moechae. nulla poterit perpeti

40

Vt moribus quid teneat alienum suis.

Deformis cultum uendet ut uinum paret;

Agros abiciet moecha ut ornatum paret;

At illa gaudens pecore et lanae dedita

Quacumque summa tradet luxuriae domus.

45

Sic nulla possidebit quod fuerit datum,

Et dictam matri conferent pecuniam

Ex pretio rerum quas uendiderint singulae."

Ita quod multorum fugit inprudentiam

Vnius hominis repperit sollertia.