Phaedrus fabulae 2, 9

Altre sezioni


Aesopi ingenio statuam posuere Attici,

Seruumque collocarunt aeterna in basi,

Patere honoris scirent ut cuncti uiam

Nec generi tribui sed uirtuti gloriam.

5

Quoniam occuparat alter ut primus foret,

Ne solus esset, studui, quod superfuit.

Nec haec inuidia, uerum est aemulatio.

Quodsi labori fauerit Latium meo,

Plures habebit quos opponat Graeciae.

10

Si Liuor obtrectare curam uoluerit,

Non tamen eripiet laudis conscientiam.

Si nostrum studium ad aures cultas peruenit,

Et arte fictas animus sentit fabulas,

Omnem querelam submouet felicitas.

15

Sin autem rabulis doctus occurrit labor,

Sinistra quos in lucem natura extulit,

Nec quidquam possunt nisi meliores carpere,

Fatale exilium corde durato feram,

Donec Fortunam criminis pudeat sui.