Phaedrus fabulae 2, 8

Altre sezioni


Ceruus nemorosis excitatus latibulis,

Vt uenatorum fugeret instantem necem,

Caeco timore proximam uillam petit

Et opportuno se ibi bouili condidit.

5

Hic bos latenti: "Quidnam uoluisti tibi,

Infelix, ultro qui ad necem cucurreris,

Hominumque tecto spiritum commiseris?"

At ille supplex: "Vos modo" inquit "parcite;

Occasione rursus erumpam data."

10

Spatium diei noctis excipient uices.

Frondem bubulcus adfert, nil adeo uidet.

Eunt subinde et redeunt omnes rustici,

Nemo animaduertit; transit etiam uilicus,

Nec ille quicquam sentit. tum gaudens ferus

15

Bubus quietis agere coepit gratias,

Hospitium aduerso quod praestiterint tempore.

Respondit unus "Saluum te uolumus quidem,

Sed ille qui oculos centum habet, si uenerit,

Magno in periclo uita uertetur tua."

20

Haec inter ipse dominus a cena redit,

Et, quia corruptos uiderat nuper boues,

Accedit ad praesepe: "Cur frondis parum est?

Stramenta desunt. tollere haec aranea

Quantum est laboris?" dum scrutatur singula,

25

Cerui quoque alta conspicatur cornua;

Quem conuocata iubet occidi familia,

Praedamque tollit. Haec significat fabula

Dominum uidere plurimum in rebus suis.