Phaedrus fabulae 2, 4

Altre sezioni


Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;

Feles cauernam nancta in media pepererat;

Sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.

Tum fortuitum feles contubernium

5

Fraude et scelesta sic euertit malitia.

Ad nidum scandit uolucris: "Pernicies" ait

"Tibi paratur, forsan et miserae mihi.

Nam fodere terram quod uides cotidie

Aprum insidiosum, quercum uult euertere,

10

Vt nostram in plano facile progeniem opprimat."

Terrore offuso et perturbatis sensibus,

Derepit ad cubile setosae suis;

"Magno" inquit "in periclo sunt nati tui.

Nam simul exieris pastum cum tenero grege,

15

Aquila est parata rapere porcellos tibi."

Hunc quoque timore postquam compleuit locum,

Dolosa tuto condidit sese cauo.

Inde euagata noctu suspenso pede,

Vbi esca sese pauit et prolem suam,

20

Pauorem simulans prospicit toto die.

Ruinam metuens aquila ramis desidet;

Aper rapinam uitans non prodit foras.

Quid multa? inedia sunt consumpti cum suis,

Felisque catulis largam praebuerunt dapem.

25

Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,

Documentum habere hinc stulta credulitas potest.