Manilius astronomica 3

Reference basis text: E. Flores, 1996

Editing of the digital edition: A. Fioravanti, 2010

Other sections


In noua surgentem maioraque uiribus ausum

Nec per inaccessos metuentem uadere saltus

Ducite, Pierides. uestros extendere fines

Conor et aetherios in carmina ducere census.

5

Non ego in excidium caeli nascentia bella,

Fulminis et flammis partus in matre sepultos,

Non coniuratos reges Troiaque cadente

Hectora uenalem cineri Priamumque ferentem,

Colchida nec referam uendentem regna parentis

10

Et lacerum fratrem stupro, segetesque uirorum

Taurorumque trucis flammas uigilemque draconem

Et reduces annos auroque incendia facta

Et male conceptos partus peiusque necatos;

Non annosa canam Messenae bella nocentis,

15

Septenosue duces ereptaque fulmine flammis

Moenia Thebarum et uictam quia uicerat urbem,

Germanosue patris referam matrisque nepotes,

Natorumue epulas conuersaque sidera retro

Ereptumque diem, nec Persica bella profundo

20

Indicta et magna pontum sub classe latentem

Immissumque fretum terris, iter aequoris undis;

Non regis magni spatio maiore canenda

Quam sint acta loquar romanae gentis origo,

Totque duces urbis, tot bella atque otia, et omnis

25

In populi unius leges ut cesserit orbis,

Differtur facile est uentis dare uela secundis

Fecundumque solum uarias agitare per artes

Auroque atque ebori decus addere, cum rudis ipsa

Materies niteat. speciosis condere rebus

30

Carmina uulgatum est, opus et componere simplex.

At mihi per numeros ignotaque nomina rerum

Temporaque et uarios casus momentaque mundi

Signorumque uices partesque in partibus ipsis

Luctandum est. quae posse nimis, quid, dicere quantum est?

35

Carmine quid proprio? Pedibus quid iungere certis?

Huc ades, o quicumque meis aduertere coeptis

Aurem oculosque potes, ueras et percipe uoces.

Impendas animum; nec dulcia carmina quaeras:

Ornari res ipsa negat contenta doceri.

40

Et, si qua externa referentur nomina lingua,

Hoc operis, non uatis erit: non omnia flecti

Possunt, et propria melius sub uoce notantur.

Nunc age subtili rem summam perspice cura,

Quae tibi praecipuos usus monstrata ministret

45

Et certas det in arte uias ad fata uidenda,

Si bene constiterit uigilanti condita sensu.

Principium rerum et custos natura latentum

(Cum tantas strueret moles per moenia mundi

Et circum fusis orbem concluderet astris

50

Vndique pendentem in medium, diuersaque membra

Ordinibus certis sociaret corpus in unum,

Aeraque et terras flammamque undamque natantem

Mutua in alternum praebere alimenta iuberet,

Vt tot pugnantis regeret concordia causas

55

Staretque alterno religatus foedere mundus),

Exceptum a summa ne quid ratione maneret

Et quod erat mundi mundo regeretur ab ipso,

Fata quoque et uitas hominum suspendit ab astris,

Quae summas operum partes, quae lucis honorem,

60

Quae famam adsererent, quae numquam fessa uolarent.

Quae, quasi, per mediam, mundi praecordia, partem

Disposita, obtineant, Phoebum lunamque uagasque

Euincunt stellas nec non uincuntur et ipsa,

His regimen natura dedit, propriasque sacrauit

65

Vnicuique uices sanxitque per omnia summam,

Vndique uti fati ratio traheretur in unum.

Nam, quodcumque genus rerum quotcumque labores

Quaeque opera atque artes, quicumque per omnia casus

Humana in uita poterant contingere, sorte

70

Complexa est, tot et in partes, quot et astra locarat

Disposuit, certasque uices, sua nomina cuique

Attribuit, totumque hominis per sidera censum

Ordine sub certo duxit, pars semper ut eidem

Confinis parti uicinis staret in astris,

75

Horum operum sortes ad singula signa locauit,

Non ut in aeterna caeli statione manerent

Et cunctos hominum pariter traherentur in ortus

Ex isdem repetita locis, sed tempore sedes

Nascentum acciperent proprias signisque migrarent

80

Atque alii sors quaeque <alias> accederet astro,

Vt caperet genitura nouam per sidera formam

Nec tamen incerto confunderet omnia motu.

Sed, cum pars operum quae prima condita sorte est

Accepit propriam nascentis tempore sedem

85

Cetera succedunt signisque sequentibus haerent.

Ordo ducem sequitur donec uenit orbis in orbem.

Has autem facies rerum per signa locatas,

In quibus omnis erit fortunae condita summa,

Vt cursu stellae septem laeduntue iuuantue

90

Cardinibusue mouet diuina potentia mundum,

Sic felix aut triste uenit per singula fatum,

Talis et unius sors est speranda negoti.

Haec mihi sollemni sunt ordine cuncta canenda

Et titulis signanda suis rerumque figuris,

95

Vt pateat positura operum nomenque genusque.

Fortunae sors prima data est. hoc illa per artem

Censetur titulo, quia proxima continet in se

Fundamenta domus domuique haerentia cuncta:

Qui modus in seruis, qui sit concessus in aruis

100

Quamque datum magnas operum componere moles,

Vt uaga fulgentis concordant sidera caeli.

Post hinc militiae locus est, qua quidquid in armis

Quodque peregrinas inter uersantibus urbes

Accidere assueuit titulo comprenditur uno.

105

Tertia ad urbanos statio est numeranda labores

(Hoc quoque militiae genus est, ciuilibus actis

Compositum) fideique tenet parentia uincla;

Format amicitias et saepe cadentia frustra

Officia, et cultus contingant praemia quanta

110

Edocet, adpositis cum mundus consonat astris,

Ludiciorum opus in quarto natura locauit

Fortunamque fori: fundentem uerba patronum

Pendentemque reum lingua rostrisque loquentis,

Consultum et populo nudantem condita iura

115

Atque expensa sua soluentem iurgia fronte,

Cum iudex ueri nihil amplius aduocat ipso.

Quidquid propositas inter facundia leges

Efficit, hoc totum partem concessit in unam

Atque, utcumque regunt dominantia sidera, paret.

120

Quintus coniugio gradus est per signa dicatus

Et socios tenet, et comitantes hospitis una

Iungitur et similis coniungens foedus amicos.

In sexta diues numeratur copia sede

Atque adiuncta salus rerum, quarum altera quanti

125

Contingant usus monet, altera quam diuturni,

Sidera ut inclinant uires et templa gubernant.

Septima censetur saeuis horrenda periclis,

Si male subscribunt stellae per signa locatae.

Nobilitas tenet octauam, qua constat honoris

130

Condicio et famae modus et genus et specioso

Gratia praetexto. nonus locus occupat omnem

Gnatorum sortem dubiam patriosque timores

Omniaque infantum mixta nutricia turba.

Huic uicinus erit, uitae qui continet actum,

135

In quo sortimur mores, et qualibus omnis

Formetur domus exemplis, quamque ordine certo

Ad sua compositi discedant munera serui.

Praecipua undecima pars est in sorte locata,

Quae summam nostri semper uiresque gubernat.

140

Quaque ualetudo constat, nunc libera morbis,

Nunc oppressa, mouent ut mundum sidera cumque.

Non alia (est) sedes, tempusue genusue medendi

Quae sibi deposcat uel cuius tempore praestet

Auxilium et uitae sucos miscere salubris.

145

Vltimus et totam concludens ordine summam

Rebus apiscendis labor est, qui continet omnis

Votorum effectus, et, quae sibi quisque suisque

Proponit studia atque artes, haec inrita ne sint.

Seu ferat officium nutus blanditus in omnis,

150

Aspera siue foro per litem iurgia temptet,

Fortunamue petat pelago uentisque sequatur,

Seu Cererem plena uincentem credita messe

Aut repetat Bacchum per pinguia musta fluentem,

Hac in parte dies atque hac momenta dabuntur,

155

Si bene conuenient stellae per signa sequentes;

Quarum ego posterius uires in utrumque ualentis

Ordine sub certo reddam, cum pandere earum

Incipiam effectus. nunc, ne permixta legentem

Confundant, nudis satis est insistere membris.

160

Et, quoniam certo digestos orbe labores

Nominaque in numerum uiresque exegimus omnis

(Athla uocant Grai, quae cuncta negotia rerum

In genera et partes bis sex diuisa coercent),

Nunc, quibus accedant signis quandoque, canendum est.

165

Perpetuas neque enim cedes eademue per omnis

Sidera nascentis retinent, sed tempore mutant,

Nunc huc nunc illuc signorum mota per orbem,

Incolumis tamen ut maneat qui conditus ordo est.

Ergo age, ne falsa uariet genitura figura.

170

Si sua quemque uoles reuocare ad signa laborem,

Fortunae conquire locum per sidera cuncta,

Quae primum pars est onerosis dicta sub athlis.

Qui tibi cum fuerit certa ratione repertus,

Cetera praedicto subeuntibus ordine signis

175

Coniunges, teneant proprias ut singula cedes.

Et, ne forte uagus Fortunae quaerere sedem

Incipias, duplici certam ratione capesse.

Cum tibi, nascentis percepto tempore, forma

Constiterit caeli, stellis ad signa locatis,

180

Transuerso Phoebus si cardine celsior ibit

Qui tenet exortum uel qui demergit in undas,

Per tempus licet adfirmes natum esse diei.

At, si subiectis senis fulgebit in astris

Inferior dextra laeuaque tenentibus orbem

185

Cardinibus, noctis fuerit per tempora natus.

Haec tibi cum fuerint certo discrinine nota,

Tunc, si forte dies nascentem exceperit alma,

A sole ad lunam numerabis in ordine partes

Signorum, ortiuo totidem de cardine duces,

190

Quem bene partitis memorant horoscopon astris.

In quodcumque igitur numerus peruenerit astrum

Hoc da Fortunae. iunges tum cetera signis

Athla suis, certo subeuntibus ordine cunctis.

At, cum obducta nigris nox orbem texerit alis,

195

Siquis erit qui tum materna excesserit aluo,

Verte uias, sicut naturae uertitur ordo.

Console tum Phoehen imitantem lumina fratris

Semper et in proprio regnantem tempore noctis;

Quotque ab ea Phoebus partes et signa recedit,

200

Tot numerare iubet fulgens horoscopos a se.

Hunc Fortuna locum teneat subeuntibus athlis,

Ordine naturae sicut sunt cuncta locata.

Forsitan et quaeras, agili rem corde notandam,

Qua ratione queas, natalis tempore, nati

205

Exprimere immerso surgentem horoscopon orbe.

Quod nisi subtili uisum ratione tenetur,

Fundamenta ruunt artis nec consonat ordo;

Cardinibus quoniam falsis, qui cuncta gubernant,

Mentitur faciem mundus nec constat origo

210

Flexaque momento uariantur sidera templi.

Sed, quanta effectu, res est tam plena laboris

Cursibus aeternis mundum per signa uolantem,

Vt totum lustret curuatis arcubus orbem,

Exprimere et uultus eius componere certos

215

Ac tantae molis minimum deprendere punctum:

Quae pars exortum uel quae fastigia mundi

Adserat occasusue aut imo sederit orbe.

Nec me uulgatae rationis praeterit ordo,

Quae binas tribuit signis orientibus horas

220

Et paribus spatiis aequalia digerit astra,

Vt parte ex illa, qua Phoebi coeperit orbis,

Discedat numerus summamque accommodet astris,

Donec perueniat nascentis tempus ad ipsum,

Atque, ubi substiterit, signum dicatur oriri.

225

Sed facet obliquo signorum circulus orbe,

Atque alia inflexis oriuntur sidera membris,

Astillis magis est rectus surgentibus ordo,

Vt propius nobis aliquod uel longius astrum est.

Vix finit luces Cancer, uix bruma reducit,

230

Quam breuis ille iacet, tam longus circulus hic est;

Libra Ariesque parem reddunt noctemque diemque.

Sic media extremis pugnant atque ultima summis.

Nec nocturna minus uariant quam tempora lucis,

Sed tantum aduersis idem stat mensibus orlo.

235

In tam dissimili spatio uariisque dierum

Vmbrarumque modis quis possit credere in auras

Omnia signa pari mundi sub lege meare?

Adde quod incerta est horae mensura neque ullam

Altera par sequitur, sed, sicut summa dierum

240

Vertitur, et partes surgunt rursusque recedunt;

Cum tamen, in quocumque dies deducitur astro,

Sex habeat supra terras, sex signa sub illis.

Quo fit ut in binas non possint omnia nasci,

Cum spatium non sit tantum pugnantibus horis,

245

Si modo bis senae seruantur luce sub omni,

Quem numerum debet ratio sed non capit usus.

Nec tibi constabunt aliter uestigia ueri,

Ni, lucem noctemque paris dimensus in horas,

In quantum uario pateant sub tempore noris,

250

Regulaque exacta primum formetur in hora

Quae signetque diem semper perpendat et umbras.

Haec erit, in Libra cum lucem uincere noctes

Incipiunt uel cum medio concedere uere.

Tunc etenim solum bis senas tempora in horas

255

Aequa patent, medio quod currit Phoebus Olympo.

Is cum per gelidas hiemes summotus in austros

Fulget in octaua Capricorni parte biformis,

Tunc angusta dies uernalis fertur in horas

Dimidiam atque nouem, sed nox oblita diei

260

Bis septem apposita, numerus ne claudicet, hora

Dimidia. sic in duodenas exit utrimque

Et redit in solidum natura condita summa.

Inde cadunt noctes surguntque in tempora luces,

268

Nunc huc nunc illuc gradibus per sidera certis

Impulsae, quorum ratio manifesta per artem

270

Collecta est uenietque suo per carmina textu,

264

Donec ad ardentis pugnarunt sidera Cancri;

265

Atque ibi conuersis uicibus mutantur in horas

Brumalis, noctemque dies lucemque tenebrae

Hibernam referunt, alternaque tempora uincunt.

271

Atque haec est illas demum mensura per oras

Quas rigat aestiuis grauidus torrentibus amnis

Nilus et erumpens imitatur sidera mundi

Per septem fauces atque ora fugantia pontum.

275

Nunc age, quot stadiis et quanto tempore surgant

Sidera, quotque cadant, animo cognosce sagaci,

Ne magna in breuibus lateant compendia dictis.

Nobile Lanigeri sidus, quod cuncta sequuntur,

Dena quater stadia exoriens duplicataque ducit

280

Cum cadit, atque horam surgens eiusque trientem

Occupat, occiduus geminat. tum cetera signa

Octonis crescunt stadiis orientia in orbem

Et totidem amittunt gelidas uergentia in umbras.

Hora nouo crescit per singula signa quadrante

285

Tertiaque e quinta sic parte inducitur eius.

Haec sunt ad Librae sidus surgentibus astris

Incrementa: pad momento damna trahuntur

Cum subeunt orbem. rursusque a sidere Librae

Ordine mutato paribus per tempora uersa

290

Momentis redeunt. nam, per quot creuerat astrum

Lanigeri stadia aut horas, tot Libra recedit;

Occiduusque Aries spatium tempusque cadendi

Quod tenet, in tantum Chelae consurgere perstant.

Eius in exemplum se signa sequentia uersant.

295

Haec ubi constiterint uigilanti condita mente

Iam facile est sic, quod quandoque horoscopet astrum,

Noscere, cum liceat certis surgentia signa

Ducere temporibus propriasque ascribere in horas,

Partibus ut ratio signis ducatur ab illis,

300

In quis Phoebus erit, quarum mihi reddita summa est.

Sed neque per terras omnis mensura dierum

Vmbrarumque eadem est, simili nec tempora summa

Mutantur: modus est uarius ratione sub una.

Nam, qua Phrixei ducuntur uellera signi

305

Chelarumque fides iustaeque examina Librae,

Omnia consurgunt binas ibi signa per horas,

Quod medius recto praecingitur ordine mundus

Aequalisque super transuersum uertitur axem,

Illi perpetua iunguntur pace diebus

310

Obscurae noctes; aequo stat foedere tempus;

Nec manifesta patet falsi fallacia mundi,

Sed similis simili toto nox redditur aeuo;

Omnibus autumnus signis, uer omnibus unum,

Vna quod aequali lustratur linea Phoebo.

315

Nec refert tum quo Phoebus decurrat in astro,

Litoreumne coquat Cancrum contrane feratur,

[Sideribus mediis an quae sint quattuor inter]

Quod, quamquam per tris signorum circulus arcus

Obliquus iaceat, recto tamen ordine zonae

320

Consurgunt supraque caput subterque feruntur

Et paribus spatiis per singula lustra resurgunt,

Ac bene diuiso mundus latet orbe patetque.

At, simul ex illa terrarum parte recedas,

Quidquid ad extremos temet prouexerit axes

325

Per conuexa gradus gressum fastigia terrae,

Quam tereti natura solo decircinat orbem

In tumidum et mediam mundo suspendit ab omni,

Ergo ubi conscendes orbem scandensque rotundum

Degrediere simul, fugiet pars altera terrae,

330

Altera reddetur. sed, quantum inflexeris orbem,

Tantum inclinabit caeli positura uolantis,

Et modo quae fuerant surgentia limite recto

Sidera curuato ducentur in aethera tractu,

Atque erit obliquo signorum balteus orbe

335

Qui transuersus erat, statio quando illius una est,

Nostrae mutantur sedes. ergo ipsa moueri

Tempora iam ratio cogit uariosque referre

Sub tali regione dies, cum sidera flexo

Ordine conficiant cursus obliqua malignos,

340

Longius atque aliis aliud propiusue recumbat.

Pro spatio mora magna datur: quae proxima nobis

Consurgunt, longos caeli uisuntur in orbes;

Vltima quae fulgent, celeris merguntur in umbras.

Et, quanto ad gelidas propius quis uenerit Arctos,

345

Tam magis effugiunt oculos brumalia signa,

Vixque ortis occasus erit. si longius inde

Procedat, totis condentur singula membris

Tricenasque trahent conexo tempore noctes

Et totidem luces adiment. sic parua dierum

350

Efficitur mora et attritis consumitur horis

Paulatimque et pro spatio fulgentibus astris.

Pluraque, per partes subrepto tempore, signa

Quaerentur medio terrae celata tumore

Abducentque simul Phoebum texentque tenebras

355

Mensibus ereptis donee sit debilis annus.

Si uero natura sinat sub uertice caeli,

Quem gelidus rigidis fulcit compagibus axis,

Aeternas super ire niues orbemque rigentem

Prona Lycaoniae spectantem membra puellae,

360

Stantis erit caeli species, laterumque meatu

Turbinis in morem recta uertigine curret.

Inde tibi obliquo sex tantum signa patebunt

Circuitu, nullos umquam fugientia uisus

Sed teretem ac dium mundum comitantia semper.

365

Hic erit una dies per senos undique menses

Dimidiumque trahens contextis lucibus annum,

Numquam erit occiduus quod tanto tempore Phoebus,

Dum bis terna suis perlustrat cursibus astra,

Sed circum uolitans recto uersabitur orbe.

370

At, simul e medio praeceps descenderit orbe

Inferiora petens deiecto sidera curru

Et dabit in pronum laxas effusus habenas,

Per totidem menses iunget nox una tenebras

Vertice sub caeli. nam quisquis spectat ab axe,

375

Dimidium e toto mundi uidet orbe rotundi,

Pars latet inferior; neque enim circumuenit illum

Recta acies, mediaque tenus distinguitur aluo.

Effugit ergo oculos summo spectantis ab orbe

Dum sex submersis uectatur Phoebus in astris,

380

Abducitque simul luces tenebrasque relinquit

Sideribus, donec totidem, quot mensibus actis

Cesserat, inde redit geminasque ascendit ad Arctos.

Hic locus in binas annum noctesque diesque

Per duo partitae dirimit diuortia terrae.

385

Et, quoniam quanto uarientur tempora motu

Et quibus e causis dictum est, nunc accipe, signa

Quot surgant in quoque loco cedantque per horas,

Partibus ut prendi possint orientia certis,

Ne falsus dubia ratione horoscopos erret.

390

Atque hoc in totum certa sub lege sequendum est,

Singula quod nequeunt, per tot distantia motus,

Temporibus numerisque suis exacta referri.

A me sumat iter positum, sibi quisque sequatur

Perque suos tendat gressus, mihi debeat artem.

395

Quacumque hoc parti terrarum quisque requiret,

Deducat proprias noctemque diemque per horas

Maxima sub Cancro minimis quae cingitur umbris;

Et sextam summae, fuerit quae forte, diurnae

Vicino tribuat post Cancri templa Leoni;

400

At quae nocturnis fuerit mensura tenebris

In totidem partes simili ratione secanda est,

Vt, quantum una ferat, tantum tribuatur ad ortus

Temporis auerso nascenti sidere Tauro.

Has inter quasque accipiet Nemeeius horas

405

Quod discrimen erit, per tris id diuide partes,

Tertia ut accedat Geminis, quae tempora Tauri

Vinciat, atque eadem Cancro similisque Leoni,

Sic erit ad summam ratio perducta priorem

Quam modo diuisis Nemeaeus duxerit horis.

410

Inde pan Virgo procedat temporis auctu,

Sed certa sub lege: prioris sidera ut astri

Incolumem seruent summam crescantque nouando.

His usque ad Chelas horarum partibus auctis,

Per totidem e Libra decrescent sidera partes

415

Et, quantis in utrumque modis tollentur ad ortus,

Diuersam in sortem tantis mergentur ad umbras.

Illa erit horarum ratio ducenda per orbem,

Haec <et> quot stadiis oriantur quaeque cadantque.

Quae cum ter centum <atque quater> uicenaque constent,

420

Detrahitur summae tota pars, quota demitur usque

Omnibus ex horis aestiuae nomine noctis,

Solstitium summo peragit cum Phoebus Olympo.

Quodque his exsuperat demptis id ducito in aequas

Sex partes, sextamque ardenti trade Leoni.

425

Rursus qui steterit numerus sub nomine noctis

Eius erit signo Tauri pars illa dicanda.

Quodque, haec, exsuperat, pars cum superatur ab illa,

Distinguitque duas medio discrimine summas,

Tertia pars eius, numero super addita Tauri,

430

Tradetur Geminis. simili tum cetera lucro

Procedent numeros semper tutata priores

Augebuntque nouo uicinas munere summas,

Donec perueniant ad iustae sidera Librae:

Ex illa totidem per partes sic breuiantur

435

Lanigeri ad fines; conuersaque omnia lege

Accipiunt perduntque paris cedentia sortes.

Haec uia monstrabit stadiorum ponere summas

Et numerare suos ortus per sidera cuncta.

Quod bene cum propriis simul acceptaueris horis,

440

In nulla fallet regione horoscopos umquam,

Cum poterunt certis numerari singula signa

Temporibus parte ex fila quam Phoebus habebit.

Nunc, quibus hiberni momentis surgere menses

Incipiant (neque enim paribus per sidera cuncta

445

Procedunt gradibus, niuei dum uellera signi

Contingant aequum luces cogentia et umbras

Ferre iugum), magna est ratio breuiterque docenda.

Principio capienda tibi est mensura diei

Quam minimam Capricornus agit, noctisque per horas

450

Quam summam; quodque a iusto superauerit umbris,

Et dederint luces, eius pars tertia signo

Tradenda est medio semper, qua sorte retenta

Dimidio uincat primum, uincatur et ipsum

Extremo: totum in partes ita digere tempus.

455

His opibus tria signa ualent; sed summa prioris

Accedet numeri, coniuncta sequentibus astris

Cesserit, ut, senis fuerit si longior horis

Brumali nox forte die, Capricornus in horam

Dimidiam attollat luces, et Aquarius horam

460

Ipse suam proprie ducat summaeque priori

Adiungat, Pisces tantum sibi temporis ipsi

Constituant, quantum accipiant de sorte prioris,

Et tribus expletis horis noctemque diemque

Lanigero tradant aequandam tempore ueris.

465

Incipit a sexta tempus procedere parte

Diuiduum; triplicant uires haerentia signa

Vltimaque acceptas duplicant. Ita summa diebus

473

Redditur, aequatae soluuntur faenore noctes

Rursus et incipiunt propria de sorte diebus

468

Cedere diuersa labentia tempora lege.

Namque Aries totidem deducit noctibus horas

470

Quot prius abstulerant proprio sub nomine Pisces,

Hora datur Tauro, cumuletque ut damna priora

Dimidiam adiungunt Gemini. sic ultima primis

Respondent, pariterque illis quae proxima fulgent;

Et media aequatis censentur uiribus astra

475

Praecipuosque gerunt uarianda ad tempora motes.

Hac uice descendunt noctes a sidere brumae

Tollunturque dies, annique inuertitur orbis,

480

Solstitium tardi dum fit sub sidere Cancri;

Tumque diem brumae nox aequat, tempora noctes

Longa dies, similique redit, quo creuerat, actu.

Illa etiam poterit nascens uia ducere ad astrum

Quod quandoque uadis emissum redditur orbi.

485

Nam quota sit lucis, si luce requiritur, hora

Aspicies, atque hunc numerum reuocabis in ipsum

Multiplicans decies, adiectis insuper eidem

Quinque tamen summis, quia qualicumque sub hora

Ter quinas mundi se extollunt sidera partes.

490

Hic ubi constiterit numerus, coniungere et illas,

Quae superent Phoebo partes per signa, memento.

Ex hac tricenas summa per sidera partes

Distribues, primamque uicem, quo Phoebus in astro

Fulserit, inde aliis, solem quaecumque sequentur.

495

Tum quo subsistet numerus consumptus in astro

Quaue in parte suam summam nomenque relinquet

Haec erit exoriens. et par sit norma per ignes,

Cum teneas partes. ubi summam unam, feceris

Tricenas dabis ex illa per singola signa,

500

Donec deficiat numerus; quaque ille sub astri

Parte cadet, credas illam cum corpore natam

Esse hominis pariterque orbem uidisse per ignes.

Sic erit ipse tibi rapidis quaerendus in astris

Natalis mundi certoque horoscopos ortu,

505

Vt, cum exacta fides steterit sub cardine primo,

Fallere non possint summi fastigia caeli,

Non errent obitus, stent fundamenta sub imo,

[Stent ueri stellarum ortus uerique subortus]

Sideraque in proprias uires sortesque recedant.

510

Nunc sua reddentur generatim tempora signis,

Quae diuisa etiam proprios ducuntur in annos

Et menses lucesque suas horasque dierum,

Per quae praecipuas ostendunt singula uires.

Primus erit signi, quo Sol effulserit, annus,

515

Annua quod lustrans consumit tempora mundum;

Proximus atque alii subeuntia signa sequuntur.

Luna dabit menses, peragit quod menstrua cursum.

Tutelaeque suae primas horoscopos horas

Adserit atque dies, traditque sequentibus astris.

520

Sic annum mensesque suos natura diesque

Atque ipsas uoluit numerari signa per horas,

Omnia ut omne foret diuisum tempus in astra

Perque alterna suos uariaret sidera motus,

Vt cuiusque uices ageret redeuntis in orbem.

525

Idcirco tanta est rerum discordia in aeuo

Et subtexta malis bona sunt lacrimaeque sequuntur

Vota nec in cunctos seruat fortuna tenorem;

Vsque adeo permixta fluit nec permanet usquam,

Amisitque fidem uariando cuncta per omnis.

530

Non annis anni nec menses mensibus usquam

Conueniunt, seque ipsa dies alia usque requirit

Horaque non ulli similis producitur horae,

Tempora quod distant, propriis parentia signis,

Per numeros omnis aeui diuisa uolantis,

535

Talisque efficiunt mores casusue animantum,

Qualia sunt, quorum uicibus tum uertimur, astra.

Sunt quibus et caeli placeat nascentis ab orae

Sidere, quem memorant horoscopon inuentores,

Parte quod ex illa describitur hora diebus,

540

Omne genus rationis agi per tempora et astra

Et capite ex uno menses annosque diesque

Incipere atque horas tradique sequentibus astris;

Et, quamquam socia nascantur origine cuncta,

Diuersas tamen esse uices, quod tardius illa,

545

Haec citius peragant orbem. semel omnia ad astra

Hora die, bis mense dies uenit, unus in anno

Mensis et exactis bis sex iam solibus annus.

Difficile est in idem tempus concurrere cuncta,

Vnius ut signi pariter sint. sortis et annus

550

Asperioris aget mensem; si mensis in astrum

Laetius inciderit, signum sit triste diei;

Si fortuna diem foueat, sit durior hora.

Idcirco nihil in totum sibi credere fas est,

Non annos signis, menses uertentibus annis,

555

Mensibus aut luces, aut omnis lucibus horas,

Quod nunc illa nimis properant, nunc illa morantur,

Et modo dest aliis, modo adest, uicibusque recedit

Aut redit atque alio mutatur tempore tempus

Interpellatum uariata sorte dierum.

560

Et, quoniam docui, per singula tempora, uitae

Quod quandoque genus ueniat, cuiusque sit astri

Quisque annus, cuius mensis, simul hora diesque,

Altera nunc ratio, quae summam continet aeui,

Reddenda est, quot quaeque annos dare signa ferantur.

565

Quae tibi, cum finem uitae per sidera quaeris,

Respicienda manet ratio numerisque notanda.

Bis quinos annos Aries unumque triente

Fraudatum dabit. adpositis tu, Taure, duobus

Vincis, sed totidem Geminorum uinceris astro,

570

Tuque bis octonos, Cancer, binosque trientes,

Bisque nouem, Nemeaee, dabis bessemque sub illis.

Erigone geminatque decem geminatque trientem,

Nec plures fuerint Librae quam Virginis anni.

Scorpios aequabit tribuentem dona Leonem.

575

Centauri fuerint eadem quae munera Cancri.

Ter quinos, Capricorne, dares, si quattuor essent

Adpositi menses. triplicabit Aquarius annos

Quattuor et menses uitam producet in octo.

Piscibus est Aries et sorte et finibus haerens:

580

Lustra decem tribuent solis cum mensibus octo.

Nec satis est annos signorum noscere certos

Ne Tateat ratio finem quaerentibus aeui:

Templa quoque et partes caeli sua munera norunt

Et proprias tribuunt certo discrimine summas,

585

Cum bene constiterit stellarum conditus ordo.

Sed mihi templorum tantum nunc iura canentur,

Mox ueniet mixtura suis cum uiribus omnis;

Cum bene materies steterit percognita rerum

Non interpositis turbabitur undique membris.

590

Si bene constiterit primo sub cardine Luna,

Qua redit in terras mundus, nascensque tenebit

Exortum, octonos decies ducetur in annos

Si duo decedant. at, cum sub culmine summo

Consistet, tribus hic numerus fraudabitur annis.

595

Bis quadragenos occasus diues in actus

Solis erat, numero nisi desset olympias una.

Imaque tricenos bis fundamenta per annos

Censentur bis sex adiectis messibus aeuo.

Quodque prius natum fuerit dextrumque trigonum

600

Hoc sexagenos tribuit duplicatque quaternos.

Quod fuerit laeuum praelataque signa sequetur

Tricenos annos duplicat, tris insuper addit.

Quaeque super signum nascens a cardine primum

Tertia forma est et summo iam proxima caelo

605

Haec ter uicenos geminat, tris abstrahit annos.

Quaeque infra ueniet spatio diuisa sub aequo

Per quinquagenas complet sua munera brumas.

Quemque locum superat nascens horoscopos, ille

Dena quater reuocat uertentis tempora solis

610

Adcumulatque duos cursus iuuenemque relinquit.

614

Quod super occasus templum est bis dena remittit

615

Annorum spatia atque decem tribus applicar auctis.

611

At quod praecedit surgentis cardinis oram

Vicenos ternosque dabit nascentibus annos

Vix degustatam rapiens sub flore iuuentam;

616

Vlterius puerum interimet, bis sexque peracti

Immatura trahent natales corpora morti.

Sed tamen in primis memori sunt mente notanda

Partibus aduersis quae surgunt condita signa

620

Diuisumque tenent aequo discrimine caelum;

Quae tropica appellant, quod in illis quattuor anni

Tempora uertuntur signis nodosque resoluunt

Totumque emutant conuersum cardine mundum

Inducuntque nouas operum rerumque figuras.

625

Cancer ad aestiuae fulget fastigia zonae

Extenditque diem summum paruoque recessu

Destruit et, quanto fraudauit tempore luces,

In tantum noctes auget: stat summa per omnis.

Tum Cererem fragili properant destringere culmo,

630

Campus et in uarias constringit membra palaestras,

Et tepidas pelagus iactatum languet in undas.

Tunc et bella fero tractantur Marte cruenta

Nec Scythiam defendit hiems; Germania sicca

Iam tellure fugit Nilusque tumescit in arua.

635

Hic rerum status est, Cancri cum sidere Phoebus

Solstitium facit et summo uersatur Olympo.

Parte ex aduersa brumam Capricornus inertem

Per minimas cogit luces et maxima noctis

Tempora, producitque diem tenebrasque resoluit,

640

Inque uicem nunc damna gerit, nunc tempora supplet.

Tunc riget omnis ager, clausum mare, condita castra,

Nec tolerant medias hiemes sudantia saxa,

Statque uno natura loco paulumque quiescit.

Proxima in effectum et similis referentia motus

645

Esse ferunt noctes aequantia signa diebus

Namque Aries Phoebum repetentem sidera Cancri

Inter principium reditus finemque coercet

Tempora diuiso iungens concordia mundo,

Conuertitque uices uictumque a sidere brumae

650

Exsuperare diem iubet et succumbere noctes,

Aestiui donec ueniant ad sidera Cancri.

Turn primum miti pelagus consternitur unda

Et uarios audet fibres emittere tellus;

Tum pecudum uolucrumque genus per pabula laeta

655

In Venerem partumque ruit, totumque canora

Voce nemus loquitur frondemque uirescit in omnem.

Viribus in tantum signi natura mouetur.

Huic ex aduerso simili cum sorte refulget

Libra diem noctemque pari cum foedere ducens,

660

Tantum quod uictas usque ad se uincere noctes

Ex ipsa iubet, ad brumae dum tempora currant.

Tum Liber grauida descendit plenus ab ulmo

Pinguiaque impressis despumant musta racemis;

Mandant et sulcis Cererem, dum terra tepore

665

Autumni resoluta patet, dum semina ducit.

Quattuor haec et in arte ualent, ut tempora uertunt

Sic hos aut illos rerum flectentia casus

Nec quicquam in prima patientia sede manere.

Sed non per totas aequa est uersura figuras,

670

Omnia nec plenis flectuntur tempora signis.

Vna dies sub utroque aequat sibi tempore noctem,

Dum Libra atque Aries autumnum uerque figurant;

Vna dies toto Cancri longissima signo,

Cui nox aequalis Capricorni sidere fertur:

675

Cetera nunc urgent uicibus, nunc tempora cedunt.

Vna ergo in tropicis pars est cernenda figuris,

Quae moueat mundum, quae rerum tempora mutet,

Facta nouet, consulta alios declinet in usus,

Omnia in auersum flectat contraque reuoluat.

680

Has quidam uires octaua in parte reponunt;

Sunt quibus esse placet decimam; nec defuit auctor

Qui primae momenta daret frenosque dierum.

2

uadere G

inuadere L M