Manilius astronomica 2

Reference basis text: E. Flores, 1996

Editing of the digital edition: A. Fioravanti, 2009

Other sections


Maximus Iliacae gentis certamina uates

Et quinquaginta regum regemque patremque

Pectoraque Aeacidae tutamque sub Hectore Troiam,

Erroremque ducis totidem, quot uicerat, annis

5

Instantis bello geminata per agmina ponti,

Vltimaque in patria captisque penatibus arma

Ore sacro cecinit; patriam cui cura petentum,

Dum dabat, eripuit, cuiusque ex ore profusos

Omnis posteritas latices in carmina duxit

10

Amnemque in tenuis ausa est deducere riuos

Vnius fecunda bonis. sed proximus illi

Hesiodus memorat diuos diuumque parentes

Et chaos enixum terras orbemque sub illo

Infantem et primos titubantia sidera cursus

15

Titanasque senes, Iouis et cunabula magni

Et sub fratre uiri nomen, sine matre parentis,

Atque iterum patrio nascentem corpore Bacchum,

23

Siluarumque deos sacrataque numina Nymphas,

18

Omniaque immenso uolitantia lumina mundo.

Quin etiam ruris cultus legesque notauit

20

Militiamque soli, quod colles Bacchus amaret,

Quod fecunda Ceres campos, quod Pallas utrumque,

Atque arbusta uagis essent quod adultera pomis:

24

Pacis opus, magnos naturae condit in usus.

25

Astrorum quidam uarias dixere figuras,

Signaque diffuso passim labentia caelo

In proprium cuiusque genus causasque tulere;

Persea et Andromedan poena matremque dolentem

Soluentemque patrem, raptamque Lycaone natam,

30

Officioque Iouis Cynosuram, lacte Capellam

Et furto Cycnum, pietate ad sidera ductam

Erigonen ictuque Nepam spolioque Leonem

Et morsu Cancrum, Pisces Cythereide uersa,

Lanigerum uicto ducentem sidera pomo,

35

Ceteraque ex uariis pendentia casibus astra

Aethera per summum uoluerunt fixa reuolui.

Quorum carminibus nihil est nisi fabula caelum

Terraque composuit mundum quae pendet ab illo.

Quin etiam ritus pastorum et Pana sonantem

40

In calamos Sicula memorat tellure creatus,

Nec siluis siluestre canit perque horrida motus

Rura serit dulcis Musamque inducit in aulas.

Ecce alius pictas uolucres ac bella ferarum,

Ille uenenatos angues, hic nata per herbas

45

Fata refert, uitamue sua radice ferentis.

Quin etiam tenebris immersum Tartaron atra

In lucem de nocte uocant orbemque reuoluunt

Interius uersum naturae foedere rupto.

Omne genus rerum doctae cecinere sorores,

50

Omnis ad accessus Heliconis semita trita est,

Et iam confusi manant de fontibus amnes

Nec capiunt haustum turbamque ad nota ruentem.

Integra quaeramus rorantis prata per herbas

Vndamque occultis meditantem murmur in antris,

55

Quam neque durato gustarint ore uolucres,

Ipse nec aetherio Phoebus libauerit igni.

Nostra loquar, nulli uatum debebimus ora,

Nec furtum sed opus ueniet, soloque uolamus

In caelum curru, propria rate pellimus undas.

60

Namque canam tacita naturae mente potentem

Infusumque deum caelo terrisque fretoque

Ingentem aequali moderantem foedere molem,

Totumque alterno consensu uiuere mundum

Et rationis agi motu, cum spiritus unus

65

Per cunctas habitet partes atque inriget orbem

Omnia peruolitans corpusque animale figuret.

Quod nisi cognatis membris contexta maneret

Machina et imposito pareret tota magistro

Ac tantum mundi regeret prudentia censum,

70

Non esset statio terris, non ambitus astris,

Erraretque uagus mundus standoue rigeret,

Nec sua dispositos seruarent sidera cursus

Noxque alterna diem fugeret rursumque fugaret,

Non imbres alerent terras, non aethera uenti

75

Nec pontus grauidas nubes nec flumina pontum

Nec pelagus fontes, nec staret summa per omnis

Par semper partes aequo digesta parente,

Vt neque deficerent undae nec sideret orbis

Nec caelum iusto maiusue minusue uolaret.

80

Motus alit, non mutat opus. sic omnia toto

Dispensata manent mundo dominumque sequuntur.

Hic igitur deus et ratio, quae cuncta gubernat,

Ducit ab aetheriis terrena animalia signis,

Quae, quamquam longo, cogit, summota recessu,

85

Sentiri tamen, ut uitas ac fata ministrent

Gentibus ac proprios per singula corpora mores.

Nec nimis est quaerenda fides: sic temperat arua

Caelum, sic uarias fruges redditque rapitque,

Sic pontum mouet ac terris immittit et aufert,

90

Atque haec seditio pelagus nunc sidere lunae

Mota tenet, nunc diuerso stimulata recessu,

Nunc anni spatio Phoebum comitata uolantem;

Sic summersa fretis, concharum et carcere clausa,

Ad lunae motum uariant animalia corpus

95

Et tua damna, tuas imitantur, Delia, uires;

Tu quoque fraternis sic reddis curribus ora

Atque iterum ex isdem repetis, quantumque reliquit

Aut dedit ille, refers et sidus sidere constas;

Denique sic pecudes et muta animalia terris,

100

Cum maneant ignara sui legisque per aeuum,

Natura tamen ad mundum reuocante parentem

Attollunt animos caelumque et sidera seruant

Corporaque ad lunae nascentis cornua lustrant

Venturasque uident hiemes, reditura serena.

105

Quis dubitet post haec hominem coniungere caelo,

Cui uires natura dedit linguamque capaxque

Ingenium uolucremque animum, quem denique in unum

Descendit deus atque habitat seque ipse requirit?

Mitte alias artes, quarum est permissa facultas,

110

Infusas adeo, nec nostri munera census.

[Mitto quod aequali nihil est sub lege tributum,

Quo patet auctoris summam, non corporis, esse;

Mitto quod certum est et ineuitabile fatum

Materiaeque datum est cogi sed cogere mundo]

115

Quis caelum posset nisi caeli munere nosse,

Et reperire deum, nisi qui pars ipse deorum est?

Quisue hanc conuexi molem sine fine patentis

Signorumque choros ac mundi flammea tecta,

Aeternum et stellis aduersus sidera bellum

120

Ac terras caeloque fretum subiectaque utrisque

Cernere et angusto sub pectore claudere posset,

Ni sanctos animis oculos natura dedisset

Cognatamque sibi mentem uertisset ad ipsam

Et tantum dictasset opus, caeloque ueniret

125

Quod uocat in caelum sacra ad commercia rerum

Et priuas quas dant leges nascentibus astra?

Quis neget esse nefas inuitum prendere mundum

Et uelut in semet captum deducere in orbem?

Sed, ne circuitu longo manifesta probentur,

130

Ipsa fides operi faciet pondusque fidemque;

Nam neque decipitur ratio nec decipit umquam.

Rite secunda uia est ac ueris credita causis,

Euentusque datur qualis praedicitur ante.

Quod Fortuna ratum faciat, quis dicere falsum

135

Audeat et tantae suffragia uincere sortis?

Haec ego diuino cupiam cum ad sidera flatu

Ferre, nec in turba nec turbae carmina condam

Sed solus, uacuo ueluti uectatus in orbe

Liber agam currus non occursantibus ullis

140

Nec per iter socios commune gerentibus actus,

Sed caelo noscenda canam, mirantibus astris

Et gaudente sui mundo per carmina uatis,

Vel quibus illa sacros non inuidere meatus

Notitiamque sui, minima est quae turba per orbem.

145

Illa fluit, quae diuitias, quae diligit arua,

Imperia et fasces mollemque per otia luxum

Et blandis diuersa sonis dulcemque per aures

Affectum, ut modico noscenda ad fata labore.

Hoc quoque fatorum est, legem perdiscere fati.

150

Ac primum astrorum uaria est natura notanda

Carminibus per utrumque genus. nam mascula sex sunt,

Diuersi totidem generis sub principe Tauro:

Cernis ut auersus redeundo surgat in arcum.

Alternant genus et uicibus uariantur in orbem.

155

Humanas etiam species in parte uidebis,

Nec mores distant: pecudum pars atque ferarum

Ingenium facient. quaedam signanda sagaci

Singula sunt animo, propria quae sorte feruntur:

Nunc binis insiste; dabunt geminata potentis

160

Per socium effectus. multum comes addit et aufert,

Ambiguisque ualent, quis sunt collegia, fatis

Ad meritum noxamque. duos per sidera Pisces

Et totidem Geminos nudatis aspice membris.

His coniuncta manent alterno bracchia nexu,

165

Dissimile est illis iter in contraria uersis.

Par numerus, sed enim dispar natura notanda est.

Atque haec ex paribus toto gaudentia censu

Signa meant, nihil exterius mirantur in ipsis

Amissumue dolent, quaedam quod, parte recisa

170

Atque ex diuerso commissis corpore membris,

Vt Capricornus et intentum qui derigit arcum

Iunctus equo: pars huic hominis, sed nulla priori.

Hoc quoque seruandum est alta discrimen in arte,

Distat enim gemini duo sint duplicine figura;

175

Quin etiam Erigone binis numeratur in astris:

Nec facie, ratione duplex; nam desinit aestas,

Incipit autumnus media sub Virgine utrimque.

Idcirco tropicis praecedunt omnibus astra

Bina, ut Lanigero, Chelis Cancroque Caproque,

180

Quod duplicis retinent conexo tempore uires.

Vt, quos subsequitur Cancer per sidera fratres,

E Geminis alter florentia tempora ueris

Sufficit, aestatem sitientem prouehit alter;

Nudus uterque tamen, sentit quia uterque calorem,

185

Ille senescentis ueris, subeuntis at ille

Aestatis: par est primae sors ultima parti.

Nec non Arcitenens, qui te, Capricorne, sub ipso

Promittit, duplici formatus imagine fertur:

Mitior autumnus mollis sibi uindicat artus

190

Materiamque hominis, fera tergo membra rigentem

Excipiunt hiemem, mutat quia tempora signum.

Quosque Aries prae se mittit, duo tempora Pisces

Bina dicant: hiemem <hic> claudit, uer incohat alter.

Cum sol aequoreis reuolans decurrit in astris,

195

Hiberni coeunt cum uernis roribus imbres.

Vtraque sors umoris habet fluitantia signa.

Quin tria signa nouem signis coniuncta repugnant

Et quasi seditio caelum tenet. Aspice Taurum

Clunibus et Geminos pedibus, testudine Cancrum

200

Surgere, cum rectis oriantur cetera membris;

Ne mirere moras, cum sol aduersa per astra

Aestiuum tardis attollat mensibus annum.

Nec te praetereat nocturna diurnaque signa

Quae sint perspicere et propria deducere lege,

205

Non tenebris aut luce suam peragentia sortem

(Nam commune foret nullo discrimine nomen,

Omnia quod certis uicibus per tempora fulgent

Et nunc illa dies, nunc noctes illa sequuntur),

Sed quibus illa parens mundi natura sacratas

210

Temporis attribuit partes statione perenni.

Namque Sagittari signum rabidique Leonis

Et sua respiciens aurato uellere terga,

Tum Pisces <et> Cancer et acri Scorpios ictu,

Aut uicina loco, diuisa aut partibus aequis,

215

Omnia dicuntur simili sub sorte diurna.

Cetera, uel numero consortia uel uice sedis,

Interiecta locis totidem, nocturna feruntur.

Quidam etiam sex continuis dixere diurnas

Esse uices castris, quae sunt a principe signo

220

Lanigeri, sex a Libra nocturna uideri.

Sunt quibus esse diurna placet quae mascula surgunt,

Feminea in noctem tutis gaudere tenebris.

Quin non nulla tibi nullo monstrante loquuntur

Neptuno debere genus, scopulosus in undis

225

Cancer et effuso gaudentes aequore Pisces.

At, quae terrena censentur sidera sorte,

Princeps armenti Taurus regnoque superbus

Lanigeri gregis est Aries pestisque duorum

Praedatorque Leo <et> dumosis Scorpios aruis.

230

Sunt etiam mediae legis communia signa,

Ambiguus terris Capricornus, Aquarius undis,

[Parsque marina nitens fundentis semper Aquari]

Vmida terrenis aequali foedere mixta.

Non licet a minimis animum deflectere curis,

235

Nec quicquam rationis eget frustraue creatum.

Fecundum est proprie Cancri genus, acer et ictu

Scorpios, et partu complentes aequora Pisces.

Sed sterilis Virgo est, simili coniuncta Leoni,

Nec capit, aut captos ecfundit, Aquarius ortus.

240

Inter utrumque manet Capricornus corpore mixtus

Et qui Cretaeo fulget Centaurus in arcu,

Communisque Aries aequantem tempora Libram

Et Geminos Taurumque pari sub sorte recenset.

Nec tu nulla putes in eo commenta locasse

245

Naturam rerum, quod sunt currentia quaedam,

Vt Leo et Arcitenens Ariesque in cornua tortus;

Aut quae recta suis librantur stantia membris,

Vt Virgo et Gemini, fundens et Aquarius undas;

Vel quae fessa sedent pigras referentia mentes,

250

Taurus depositis collo sopitus aratris,

Libra sub emerito considens orbe laborum,

Tuque tuo, Capricorne, gelu contractus in astris;

Quaeue iacent, Cancer patulam distentus in aluum,

Scorpios incumbens plano sub pectore terrae,

255

In latus obliqui Pisces semperque iacentes.

Quod si sollerti circumspicis omnia cura,

Fraudata inuenies amissis sidera membris.

Scorpios in Libra consumit bracchia, Taurus

Succidit incuruo claudus pede, lumina Cancro

260

Desunt, Centauro superest et quaeritur unum.

Sic nostros casus solatur mundus in astris

Exemploque docet patienter damna subire,

Omnis cum caelo fortunae pendeat ordo

Ipsaque debilibus formentur sidera membris.

265

Temporibus quoque sunt propriis pollentia signa:

Aestas a Geminis, autumnus Virgine surgit,

Bruma Sagittifero, uer Piscibus incipit esse.

Quattuor in partes scribuntur sidera terna;

Hiberna aestiuis, autumni uerna repugnant.

270

Nec satis est proprias signorum noscere formas;

Consensu quoque fata mouent et foedere gaudent

Atque aliis alia succedunt sorte locoque.

Circulus ut dextro signorum clauditur orbe,

In tris aequalis discurrit linea ductus

275

Inque uicem extremis iungit se finibus ipsa,

Et, quaecumque ferit, dicuntur signa trigona,

In tria partitus quod ter cadit angulus astra

Quae diuisa manent ternis distantia signis.

Laniger ex paribus spatiis duo signa, Leonis

280

Atque Sagittari, diuerso conspicit ortu;

Virginis et Tauri Capricorno consonat astrum;

Cetera sunt simili ratione triangula signa

Per totidem sortes, desunt quae, condita mundo;

Sed discrimen erit dextris laeuisque: sinistra

285

Quae subeunt, quae praecedunt dextra esse feruntur;

Dexter erit Tauro Capricornus, Virgo sinistra.

Hoc satis exemplo est. at, quae diuisa quaternis

Partibus aequali laterum sunt condita ductu

Quorum designat normalis uirgula sedes,

290

Haec quadrata ferunt. Libram Capricornus et illum

Conspicit hinc Aries atque ipsum a partibus aequis

Cancer et hunc laeua subeuntis sidera Librae.

Semper enim <in> dextris censentur signa priora.

Sic licet in totidem partes diducere cuncta

295

Ternaque bis senis quadrata effingere signis,

Quorum proposito reddentur in ordine uires.

Sed siquis contentus erit numerasse quadrata,

Diuisum <ut> signis mundum putet esse quaternis,

Aut tria sub quinis signis ornare trigonum,

300

Vt socias uires et amicos exigat ortus

Foederaque inueniat mundi cognata per astra,

Falsus erit. nam, quina licet sint undique signa,

Qui tamen ex signis, quae quinto quoque feruntur

Astra loco, fuerint nati, sentire trigoni

305

Non poterunt uires: licet illud nomine seruent,

Amisere loco dotes numerisque repugnant.

Nam, cum sint partes orbis per signa trecentae

Et ter uicenae, quas Phoebi circuit ardor,

Tertia pars eius numeri latus efficit unum

310

In tris perducti partes per signa trigoni.

Hanc autem numeri non reddit linea summam,

Si signum a signo, non pars a parte notetur,

Quod, quamuis duo sunt ternis dirimentibus astra,

Si tamen extremam laeui primamque prioris

315

Inter se conferre uoles numerumque notare,

Ter quinquagenas implebunt ordine partes;

Transibit numerus formam finesque sequentis

Consumet ductus. licet ergo signa trigona

Dicantur, partes non seruant illa trigonas.

320

Haec eadem species fallet per signa quadrata

(Quod, cum totius numeri, qui construit orbem,

Ter denae quadrum partes per sidera reddant,

Euenit ut, prima signi de parte prioris

Si partem ad summam ducatur uirga sequentis,

325

Bis sexagenas faciat; sin summa prioris

Et pars confertur subeuntis prima, duorum

Signorum in medio numerum transisque refersque,

Triginta duplicat partes, pars tertia derit);

Et, quamuis quartum a quarto quis computet astrum,

330

Naufragium facient partes unius in ipsis.

Non igitur satis est signis numerasse trigona

Quadratiue fidem quaeri per signa quaterna.

Quadrati si forte uoles effingere formam,

Aut trinis paribus facies cum membra trigoni,

335

Hic poscit quintam partem centesima summa,

Illic amittit decimam. sic conuenit ordo.

Et, quiscumque quater iunctis fauet angulus usque,

Quaeque loca in triplici signarit linea ductu

Cum sinuata uiae linquet dispendia recta,

340

His natura dedit communi foedera lege

Inque uicem affectus et mutua iura fauoris.

Quocirca non omnis habet genitura trigonis

345

Consensum signis, nec, cum sunt forte quadrata,

Continuo inter se seruant commercia rerum.

Distat enim, partes consumat linea iustas

Detractetne modum numeri, quem circulus ambit,

Nunc tris efficiens, nunc quattuor undique ductus,

350

Quos in plura iubet ratio procedere signa

Interdum, quam sunt numeris memorata per orbem.

Sed longe maior uis est per signa trigoni

Quam quibus est titulus sub quarto quoque quadratis.

Altior est horum summoto linea templo,

355

Illa magis uicina meat caeloque recedit

Et propius terras accedit uisus eorum

Aeraque infectum nostras demittit ad auras.

Tenuia quae alternis data sunt commercia signis

Mutua nec magno consensu foedera seruant,

360

Inuita angusto quod linea flectitur orbe.

Nam, cum praelabens formatur singula limes

Sidera et alterno deuertitur angulus astro

Sexque per anfractus curuatur uirgula in orbem,

A Tauro uenit in Cancrum, tum Virgine tacta

365

Scorpion ingreditur, tum te, Capricorne, rigentem

Et geminos a te Pisces auersaque Tauri

Sidera contingens finit, qua coeperat, orbem.

Alterius ductus locus est per transita signa,

Vtque ea praetereas quae sunt mihi singula dicta,

370

Flexibus et totidem similis sit circulus illi.

374

Tertia conuexo conduntur signa recessu;

371

Transuersos igitur fugiunt subeuntia uisus,

Quod nimis inclinata iacent limisque uidentur

Vicinoque latent: ex recto certior ictus.

375

Et, quia succedit conuexo linea caelo,

Singula circuitu quae tantum transeat astra,

Vis eius procul est altoque uagatur Olympo

Et tenuis uires ex longo mittit in orbem.

Sed tamen est illis foedus sub lege propinqua,

380

Quod non diuersum genus est coeuntibus astris,

Mascula sed maribus respondent, cetera sexus

Feminei secum iungunt commercia mundi.

Sic, quamquam alternis, par est natura figuris,

Et cognata iacent generis sub legibus astra.

385

Iam uero nulla est haerentibus addita signis

Gratia; nam consensus, hebet quia uisus, ademptus.

In seducta ferunt animos, quae cernere possunt.

Sunt etiam aduersi generis conexa per orbem

Mascula femineis semperque obsessa uicissim.

390

Disparibus non ulla datur concordia signis.

Sexta quoque in nullas numerantur commoda uires,

Virgula per totum quod par non ducitur orbem

Sed duo signa ferit mediis summota quaternis,

Tertius absumpto ductus non sufficit orbe.

395

At, quae diuersis e partibus astra refulgent

Per medium aduerso mundum pendentia uultu

Et toto diuisa manent contraria caelo

Septima quaeque, loco quamuis summota feruntur,

Ex longo tamen illa ualent uiresque ministrant

400

Vel bello uel pace suas, ut tempora poscunt,

Nunc foedus stellis, nunc et dictantibus iras.

Quod si forte libet, quae sunt contraria, signa

Per titulos celebrare suos sedesque, memento

Solstitium brumae, Capricornum opponere Cancro,

405

Lanigerum Librae (par nox in utroque diesque est),

Piscibus Erigonen, iuuenique urnaeque Leonem;

Scorpios e summo cum fulget, Taurus in imo est,

Et cadit Arcitenens Geminis orientibus orbi.

Hos seruant inter sese contraria cursus.

410

Sed, quamquam aduersis fulgent contraria signis,

Natura tamen interdum sociata feruntur,

Et genere ex simili concordia mutua surgit:

Mascula sic paribus ut, si diuersa, suorum

Respondent generi. Pisces et Virginis astro

415

Aduersi uolitant, sed amant communia iura,

Et uincit natura locum; sed uincitur ipsa

Temporibus, Cancerque tibi, Capricorne, repugnat

Femina femineo, quia brumae dissidet aestas.

Hinc rigor et glacies niuibusque albentia rura,

420

Hinc sitis et sudor nudusque in collibus orbis,

Aestiuosque dies aequat nox frigida brumae.

Sic bellum natura gerit, discordat et annus,

Ne mirere in ea pugnantia sidera parte.

At non Lanigeri signum Libraeque repugnant

425

In totum, quia uer autumno tempore differt

(Fructibus hoc implet maturis, floribus illud)

Sed ratione pari est, aequatis nocte diebus,

Temporaque efficiunt simili concordia textu

Permixtosque dies mediis hiemem inter et aestum

430

Articulis uno seruantia tempore utrumque,

Quo minus infesto decertent sidera bello.

Talis erit ratio diuersis addita signis.

His animaduersis rebus quae proxima cura?

Noscere tutelas adiectaque numina signis

435

Et quae cuique deo rerum natura dicauit,

Cum diuina dedit magnis uirtutibus ora,

Condidit et uarias sacro sub nomine uires,

Pondus uti rebus persona imponere posset.

Lanigerum Pallas, Taurum Cytherea tuetur,

440

Formosos Phoebus Geminos; Cyllenie, Cancrum,

Iuppiter, et cum matre deum regis ipse Leonem;

Spicifera est Virgo Cereris fabricataque Libra

Vulcani; pugnax Mauorti Scorpios haeret;

Venantem Diana uirum, sed partis equinae,

445

Atque Augusta fouet Capricorni sidera Vesta;

E Iouis aduerso Iunonis Aquarius astrum est

Agnoscitque suos Neptunus in aequore Pisces.

Hinc quoque magna tibi uenient momenta futuri,

Cum ratio tua per stellas et sidera curret

450

Argumenta petens omni de parte uiasque

Artis, ut ingenio diuina potentia surgat

Exaequentque fidem caelo mortalia corda.

Accipe diuisas hominis per sidera partes

Singulaque his propriis parentia membra figuris,

455

In quis praecipuas toto de corpore uires

Exercent. Aries caput est ante omnia princeps

Sortitus censusque sui pulcherrima colla

Taurus, et in Geminis aequali bracchia sorte

Scribuntur conexa umeris, pectusque locatum

460

Sub Cancro est, laterum regnum scapulaeque Leonis,

Virginis in propriam descendunt ilia sortem,

Libra regit clunes, et Scorpios inguine gaudet,

Centauro femina accedunt, Capricornus utrisque

Imperitat genibus, crurum fundentis Aquari

465

Arbitrium est, Piscesque pedum sibi iura reposcunt.

Quin etiam propriis inter se legibus astra

Conueniunt, ut certa gerant commercia rerum,

Inque uicem praestant uisus atque auribus haerent

Aut odium foedusue gerunt, conuersaque quaedam

470

In semet proprio ducuntur plena fauore.

Idcirco aduersis non numquam <est> gratia signis,

Et bellum sociata gerunt; alienaque sede

Inter se generant coniunctos omne per aeuum,

At triquetris orti pugnant fugiuntque uicissim;

475

Quod deus, in leges mundum cum conderet omnem,

Affectus quoque diuisit uariantibus astris,

Atque aliorum oculos, aliorum contulit aures,

Iunxit amicitias interdum foedere certo,

Cernere ut inter se possent audireque quaedam,

480

Diligerent alia et noxas bellumque mouerent,

His etiam propriae foret indulgentia sortis,

Vt se diligerent semper sibique ipsa placerent;

Sicut naturas hominum plerasque uidemus

Qui genus ex signis ducunt formantibus ortus.

485

Consilium ipse suum est Aries, ut principe dignum est,

Audit se Libramque uidet, frustratur amando

Taurum; Lanigero qui fraudem nectit et ultra,

Fulgentis uidet, atque audit per sidera, Pisces,

Virgine uisus sic capitur, quod uexerat ante

490

Europam dorso retinentem cornua laeua

Indutusque Ioui. Geminorum ducitur auris

Ad iuuenem aeternas fundentem Piscibus undas

Inque ipsos animus Pisces oculique Leonem.

Cancer et aduerso Capricornus conditus astro

495

In semet uertunt oculos, in mutua tendunt

Auribus, et Cancri captatur Aquarius astro.

At Leo cum Geminis aciem coniungit et aurem

Centauro gemino et Capricorni diligit astrum.

Erigone Taurum spectat sed Scorpion audit

500

Atque Sagittifero conatur nectere fraudem.

Libra suos sequitur sensus solumque uidendo

Lanigerum atque animo complexa est Scorpion infra.

Ille uidet Pisces, audit quae proxima Librae.

Nec non Arcitenens magno parere Leoni

505

Auribus atque oculis sinum fundentis Aquari

Conspicere assueuit solamque ex omnibus astris

Diligit Erigonen. contra Capricornus in ipsum

Conuertit uisus (quid enim mirabitur ille

Maius, in Augusti felix cum fulserit ortum?)

510

Auribus et summi captat fastigia Cancri.

At nudus Geminis intendit Aquarius aurem

Sublimemque colit Cancrum spectatque reducta

Tela Sagittiferi. Pisces ad Scorpion acrem

Derexere aciem cupiuntque attendere Taurum.

515

Has natura uices tribuit, cum sidera fixit.

His orti similis referunt per mutua sensus,

Audire ut cupiant alios aliosque uidere,

Horum odio nunc horum idem ducantur amore,

Illis insidias tendant, captentur ab illis.

520

Quin aduersa meant alterna trigona trigonis,

Alteraque in bellum diuerso limite ducit

Linea. sic ueri per totum consonat ordo.

Namque Aries, Leo et Arcitenens, sociata trigona

Signa, negant Chelis foedus totique trigono

525

Quod Gemini excipiunt tundens et Aquarius undas.

Idque duplex ratio cogit uerum esse fateri,

Quod tria signa tribus signis contraria fulgent,

Quodque aeterna manent hominum bella atque ferarum.

Humana est facies Librae, diuersa Leonis.

530

Idcirco et cedunt pecudes, quod uiribus amplis

Consilium est maius. uictus Leo fulget in astris,

Aurea Lanigero concessit sidera pellis,

Ipse suae parti Centaurus tergore cedit,

Vsque adeo est hominis uirtus. quid mirer ab illis

535

Nascentis Librae superari posse trigono?

Quin etiam breuior ratio est per signa sequenda;

Nam, quaecumque nitent humana condita forma

Astra, manent illis inimica et uicta ferarum.

Sed tamen in proprias secedunt singula mentes

540

Et priuata gerunt secretis hostibus arma.

Lanigero genitis bellum est cum Virgine natis

Et Libra Geminisque et eis quos protulit Vnda.

In partus Tauri sub Cancro nata feruntur

Pectora et in Chelis et quae dant Scorpios acer

545

Et Pisces. at, quos Geminorum sidera formant,

His cum Lanigero bellum est eiusque trigono.

In Cancro genitos Capricorni semina laedunt

Et Librae partus et quos dat Virginis astrum

Quique sub auersi numerantur sidere Tauri.

550

Lanigeri communis erit rabidique Leonis

Hostis, et a totidem bellum subscribitur astris.

Erigone Taurumque timet geminumque sub arcu

Centaurum et Pisces et te, Capricorne, rigentem.

Maxima turba petit Libram, Capricornus et illi

555

Aduersus Cancer, Chelis quod utrumque quadratum est,

Quaeque in Lanigeri numerantur signa trigonum.

Scorpios in totidem fecundus creditur hostes;

Aequoreum Iuuenem, Geminos, Taurum atque Leonem,

Erigonen Libramque fugit metuendus et ipse.

560

Quique Sagittari ueniunt de sidere partus,

Hos Geminis nati Libraque et Virgine et Vrna

Depressisse uolent. naturae lege iubente

Haec eadem, Capricorne, tuis inimica feruntur.

At quos aeternis perfundit Aquarius undis,

565

In pugnam Nemeaeus agit totumque trigonum;

Turba sub unius iuuenis uirtute fugatur.

Piscibus exortos uicinus Aquarius urget

Et gemini fratres et quos dat Virginis astrum

Quique Sagittari descendunt sidere nati.

570

Nec sola est ratio quae dat nascentibus arma

Inque odium generat partus et mutua bella;

Sed plerumque manent inimica tertia quaeque

Lege, in transuersum uultu defixa maligno,

Quodque, manent quaecumque loco contraria signa

575

Aduersosque gerunt inter se septima uisus,

Tertia quaeque illis utriusque trigona feruntur;

Ne sit mirandum si foedus non datur astris

Quae sunt aduersis signis cognata trigona.

Per tot signorum species contraria surgunt

580

Corpora totque modis totiens inimica creantur.

Idcirco nihil ex semet natura creauit

Pectore amicitiae maius nec rarius umquam.

Vnus erat Pylades, unus qui mallet Orestes

Ipse mori; lis una fuit per saecula mortis,

585

Alter quod raperet fatum, non cederet alter.

Et duo, qui potuere sequi: uix noxia poenis,

Optauitque reum sponsor non posse reuerti,

Sponsoremque reus timuit, ne solueret ipsum.

Perque tot aetates hominum, tot tempora et annos,

590

Tot bella et uarios etiam sub pace labores,

Cum Fortuna fidem quaerat, uix inuenit usquam.

At quanta est scelerum moles per saecula cuncta,

Quamque onus inuidiae non excusabile terris!

Venales ad fata patres matrumque sepulcra,

595

Imposuit Phoebus noctem terrasque reliquit.

Quid loquar euersas urbes et prodita templa

Et uarias pacis clades et mixta uenena

Insidiasque fori, caedes in moenibus ipsis

Et sub amicitiae grassantem nomine turbam?

600

In populo scelus est et abundant cuncta furoris.

Et fas atque nefas mixtum, legesque per ipsas

Saeuit nequities; poenas iam noxia uincit.

Scilicet, in multis quoniam discordia signis

Corpora nascuntur, pax est sublata per orbem,

605

Et fidei rarum foedus paucisque tributum,

Vtque sibi caelum sic tellus dissidet ipsa

Atque hominum gentes inimica sorte feruntur.

Si tamen et cognata cupis dinoscere signa,

Quae iungant animos et amica sorte ferantur,

610

Lanigeri partus cum toto iunge trigono.

Simplicior tamen est Aries, meliusque Leone

Prosequitur genitos et te, Centaure, creatos

Quam colitur. namque est natura mitius astrum

Expositumque suae noxae, nec fraudibus ullis,

615

Nec minus ingenio molli quam corpore constans:

Illis est feritas signis praedaeque cupido,

Venalisque animus non numquam excedere cogit

Commoditate fidem, nec longa est gratia facti;

Quin et Lanigeri partus sub utroque trigono

620

Non parcit; sed rara gerit pro tempore bella,

Quod feritas utriusque magis prorumpere cogit.

Plus tamen in duplici numerandum est roboris esse,

Cui commixtus homo est, quam te, Nemeaee, sub uno.

Idcirco et pax est signis et mixta querella.

625

Quin etiam Tauri Capricorno iungitur astrum.

Nec magis illorum coeunt ad foedera mentes;

Virgineos etiam partus, quicumque creantur

Tauro, complecti cupiunt, sed saepe queruntur.

Quos fratresque dabunt Chelaeque et Aquarius ortus

630

Vnum pectus habent fideique immobile uinclum,

632

Magnus et in multos ueniet successus amicos.

Scorpios et Cancer fraterna in nomina ducunt

Ex semet genitos, nec non et Piscibus orti

635

Concordant illis. saepe est et subdolus actus:

Scorpios aspergit noxas sub nomine amici;

At, quibus in lucem Pisces uenientibus adsunt,

His non una manet semper sententia cordi,

Commutant animos interdum et foedera rumpunt

640

Ac repetunt, tectaeque lues sub fronte uagantur.

Sic erit ex signis odium tibi paxque notanda.

In terris geniti tali sub lege creantur.

Nec satis hoc, tantum solis insistere signis:

Contemplare locum caeli sedemque uagarum.

645

Parte genus uariant et uires linea mutat.

Nam sua quadratis ueniunt, sua iura trigonis

Et quae per senos decurrit uirgula tractus

Quaeque secat medium transuerso limite caelum;

651

Distat enim surgatne eadem subeatne cadatne.

649

Hinc modo dat mundus uires, modo deterit idem,

650

Quaeque illic sumunt iras, huc acta reponunt.

652

Crebrius aduersis odium est, cognata quadratis

Corpora censentur signis et amica trigonis.

Nec ratio obscura est; nam quartum quodque locauit

655

Eiusdem generis signum natura per orbem.

Quattuor aequali caelum discrimine signant

In quibus articulos anni deus ipse creauit,

Ver Aries, Cererem Cancer Bacchumque ministrans

Libra, caper brumam genitusque ad frigora piscis.

660

Nec non et duplici quae sunt conexa figura

Quartum quemque locum retinent; duo cernere Pisces

Et geminos iuuenes duplicemque in Virgine formam

Et duo Centauri licet uno corpora textu.

Sic et simplicibus signis stat forma quadrata;

665

Nam neque Taurus habet comitem, nec iungitur ulli

Horrendus Leo, nec metuit sine compare quemquam

Scorpios, atque uno censetur Aquarius astro.

Sic quaecumque manent quadrato condita templo

Signa parem referunt numeris aut tempore sortem

670

Ac ueluti cognata manent sub foedere tali.

Idcirco affines signant gradibusque propinquis

Accedunt unaque tenent sub imagine natos,

Longior in spatium porrecta est linea maius

Quae tribus emensis signis facit astra trigona.

675

Haec ad amicitias imitantis iura gradumque

Sanguinis atque animis haerentia foedera ducunt,

Vtque ipsa ex longo coeunt summota recessu,

Sic nos coniungunt maioribus interuallis.

Haec meliora putant, mentes quae iungere possunt,

680

Quam quae non numquam foedus sub sanguine fallunt.

Proxima uicinis subscribunt, tertia quaeque

Hospitibus. sic astrorum seruabitur ordo,

Quotquot cardinibus propius, uarianda, mouentur;

Quae, quamquam in partes diuisi quattuor orbis

685

Sidera quadrata efficiunt, non lege quadrati

Censentur: minor est numeri quam cardinis usus.

Adde suas partes signis, sua partibus astra;

Nam nihil in totum seruit sibi: mixta feruntur,

Ipsis dant fines astris capiuntque uicissim.

690

Quae mihi mox certo digesta sub ordine surgent.

Omnibus ex istis ratio est repetenda per artem,

Pacata infestis signa ut discernere possis.

Perspice nunc tenuem uisu rem, pondere magnam

Et tantum Graio signari nomine passam,

695

Dodecatemoria, in titulo signantia causas.

Nam, cum tricenas per partes sidera constent,

Rursus bis senis numerus diducitur omnis;

Ipsa igitur ratio binas in partibus esse

Dimidiasque docet partes. his finibus esse

700

Dodecatemorium constat, bis senaque cuncta

Omnibus in signis; quae mundi conditar ille

Attribuit totidem numero fulgentibus astris,

Vt sociata forent alterna sidera sorte,

Et similis sibi mundus, et omnia in omnibus astra,

705

Quorum mixturis regeret concordia corpus

Et tutela foret communi mutua causa.

Idcirco, quamquam signis nascantur eisdem,

Diuersos referunt mores inimicaque uota:

Et saepe in pecudes errat natura, maremque

710

Femina subsequitur: miscentur sidere partus,

Singula diuisis uariant quod partibus astra,

Dodecatemoriis proprias mutantia uires.

Nunc, quod sit cuiusque, canam, quoue ordine constent,

Ne uagus ignotis signorum partibus erres.

715

Ipsa suo retinent primas in corpore partes

Sidera, uicinae subeuntibus attribuuntur,

Cetera pro numero ducunt ex ordine partes.

Vltima et extremis ratio conceditur astris.

Singula sic retinent binas in sidere quoque

720

Dimidiasque sui parres, et summa repletur

Sortibus exactis triginta sidere in omni.

Nec genus est unum, ratio nec prodita simplex,

Pluribus inque modis uerum natura locauit

Diduxitque uias uoluitque per omnia quaeri.

725

Haec quoque comperta est ratio sub nomine eodem.

Quaeumque in parti nascentum tempore Luna

Constiterit, numeris hanc ter dispone quaternis,

Sublimi totidem quia fulgent sidera mundo.

Inde suas illi signo, quo Luna refulsit,

730

Quaeque hinc defuerant partes numerare memento.

Proxima tricenas pariterque sequentia ducunt.

Hic ubi deficiet numerus, tunc summa relicta

In binas sortes adiecta parte locetur

Dimidia, reliquis tribuantur ut ordine signis.

735

In quo destituent, eius tum Luna tenebit

Dodecatemorium signi; post cetera ducet

Ordine quodque suo, sicut stant astra locata.

Haec quoque te ratio ne fallat, percipe paucis

(Maior in effectu minor est in partibus ipsis)

740

Dodecatemorii quid sit quod dicitur esse

Dodecatemorium. namque id per quinque notatur

Partes; nam totidem praefulgent sidera caelo

Quae uaga dicuntur, ducunt et singula sortes

Dimidias, uiresque in eis et iura capessunt.

745

In quo quaeque igitur stellae quandoque locatae

Dodecatemorio fuerint spectare decebit;

Cuius enim stella in fines in sidere quoque

Inciderit, dabit effectus in uiribus eius.

Vndique miscenda est ratio per quam omnia constant.

750

Verum haec posterius proprio cuncta ordine reddam;

Nunc satis est docuisse suos ignota per usus,

Vt, cum perceptis steterit fiducia membris,

Sic totum corpus facili ratione notetur

Et bene de summa ueniat post singula carmen.

755

Vt rudibus pueris monstratur littera primum

Per faciem nomenque suum, tum ponitur usus,

Tum coniuncta suis formatur syllaba nodis,

Hinc uerbi structura uenit per membra legendi,

Tunc terum uires atque artis traditur usus

760

Perque pedes proprios nascenti a carmina surgunt,

Singulaque in summam prodest didicisse priora

(Quae nisi constiterint primis fundata elementis,

764

Ecfluat in uanum rerum praeposterus ordo

763

Versaque quae propere dederint praecepta magistri),

765

Sic mihi, per totum uolitanti carmine mundum,

Erutaque abstrusa penitus caligine fata,

Pieridum numeris etiam modulata, canenti

Quoque deus regnat reuocanti numen in artem,

Per partes ducenda fides et singula rerum

770

Sunt gradibus tradenda suis, ut, cum omnia certa

Notitia steterint, proprios reuocentur ad usus.

Ac, uelut, in nudis cum surgunt montibus urbes,

Conditor et uacuos muris circumdare colles

Destinat, ante manu quam temptet scindere fossas

775

Vertit opus (ruit ecce nemus, saltusque uetusti

Procumbunt solemque nouum, noua sidera cernunt,

Pellitur omne loco uolucrum genus atque ferarum,

Antiquasque domos et nota cubilia linquunt,

Ast alii silicem in muros et marmora templis

780

Rimantur, ferrique rigor per tempora nota

Quaeritur, hinc artes, hinc omnis conuenit usus),

Tum demum consurgit opus, cum cuncta supersunt,

Ne medios rumpat cursus praepostera cura,

Sic mihi cunctanti tantae succedere moli

785

Materies primum rerum, ratione remota,

Tradenda est, ratio sit ne post irrita neue

Argumenta nouis stupeant nascentia rebus.

Ergo age noscendis animum compone sagacem

Cardinibus, qui per mundum sunt quattuor omnes

790

Dispositi semper mutantque uolantia signa:

Vnus ab exortu caeli nascentis in orbem,

Qua primum terras aequali limite cernit,

Alter ab aduersa respondens aetheris ora,

Vnde tugit mundus praecepsque in Tartara tendit;

795

Tertius excelsi signat fastigia caeli,

Quo defessus equis Phoebus subsistit anhelis

Reclinatque diem mediasque examinat umbras;

Ima tenet quartus fundato nobilis orbe,

In quo principium est reditus finisque cadendi

800

Sideribus, pariterque occasus cernit et ortus.

Haec loca praecipuas uires summosque per artem

Fatorum effectus referunt, quod totus in illis

Nititur aeternis ueluti compagibus orbis;

Quae nisi perperuis alterna sorte uolantem

805

Cursibus excipiant nectantque in uincula, bina

Per latera atque imum templi summumque cacumen,

Dissociata fiuat resoluto machina mundo.

Sed diuersa tamen uis est in cardine quoque,

Et pro sorte loci uariant atque ordine distant.

810

Primus erit, summi qui regnat culmine caeli

Et medium tenui partitur limite mundum;

Quem capit excelsa sublimem Gloria sede

(Scilicet haec tutela decet fastigia summa),

Quidquid ut emineat sibi uindicet et decus omne

815

Adserat et uarios tribuendo regnet honores.

Hinc fauor et species atque omnis gratia uulgi,

Reddere iura foro, componere legibus orbem

Foederibusque suis externas iungere gentes

Et pro sorte sua cuiusque extollere nomen.

820

Proximus, est ima quamquam statione locatus,

Sustinet aeternis nixum radicibus orbem,

Effectu minor in specie sed maior in usu.

Fundamenta tenet rerum censusque gubernat,

Quam rata sim fossis, scrutatur, uota metallis

825

Atque ex occulto quantum contingere possit.

Tertius, aequali pollens in parte, nitentem

Qui tenet exortum, qua primum sidera surgunt,

Vnde dies redit et tempus describit in horas,

Hinc inter Graias horoscopos editur urbes,

830

Nec capit externum, proprio quia nomine gaudet.

Hic tenet arbitrium uitae <atque> hic regula morum est,

Fortunamque dabit rebus, ducetque per artes,

Qualiaque excipiant nascentis tempora prima,

Quos capiant cultus, quali sint sede creati,

835

Vtcumque admixtis subscribent uiribus astra.

Vltimus, emenso qui condit sidera mundo

Occasumque tenens summersum despicit orbem,

Pertinet ad rerum summas finemque laborum,

Coniugia atque epulas extremaque tempora uitae

840

Otiaque et coetus hominum cultusque deorum.

Nec contentus eris percepro cardine quoque:

Interualla etiam memori sunt mente notanda

Per maius dimensa suas reddentia uires.

Quidquid ab exortu summum curuatur in orbem,

845

Aetatis primae nascentisque adserit annos.

Quod summo premitur deuexum culmine mundi

Donec ad occasus ueniat, puerilibus annis

Succedit teneramque regit sub sede iuuentam.

Quae pars occasus infra est imumque sub orbem,

850

Descendit, regit haec maturae tempora uitae

Et propria serie uanoque exercita cursu.

At, quae perficitur cursus redeuntis ab imo,

Tarda supinatum lassatis uiribus arcum

Ascendens, seros demum complectitur annos

855

Labentemque diem uitae tremulamque senectam.

Omne quidem signum sub qualicumque figura

Partibus inficitur mundi; locus imperat astris

Et dotes noxamque facit; uertuntur in orbem

Singula et accipiunt uires caeloque remittunt:

860

Ipsa loci natura genus legesque ministrat

Finibus in propriis et praetereuntia cogit

Esse sui moris, uario nunc ditia honore,

Nunc sterilis poenam referentia sidera sedis.

Quae super exortum est a summo tertia caelo,

865

Infelix regio rebusque inimica futuris

Et uitio fecunda nimis; nec sola, sed illi

Par erit, aduerso quae fulget sidere sedes

Iuncta sub occasu. neu praestet, cardine mundi

Vtraque praetenta fertur deiecta ruina.

870

Porta laboris erit: scandendum est atque cadendum.

Nec melior super occasus contraque sub ortu

Sors agitur mundi: praeceps haec, illa supina

Pendens aut metuit uicino cardine finem

Aut fraudata cadet. merito Typhonis habentur

875

Horrendae sedes, quem Tellus saeua profudit,

Cum bellum caelo peperit nec matre minores

Exstiterunt partus. sed fulmine rursus in aluum

Compulsi, montesque super rediere cadentes,

Cessit et in tumulum belli uitaeque Typhoeus.

880

Ipsa tremit mater flagrantem monte sub Aetna.

At, quae fulgentis sequitur fastigia caeli

Proxima, neue ipsi cedat, cui iungitur, astro,

Spe melior, palmamque petens uictrixque priorum

Altius insurgit: summae comes addita finis,

885

In peiusque manent cursus nec uota supersunt.

Quocirca minime mirum, si proxima summo

Atque eadem integrior Forti ueneranda dicatur

Cui titulus Felix. censum sic proxima Graiae

Nostra subit linguae uertitque a nomine nomen.

890

Iuppiter hac habitat: Fortunam crede regenti.

Huic in peruersum similis deiecta sub orbe

Imaque summersi contingens culmina mundi,

Aduersa quae parte nitet, defessa peracta

Militia rursusque nouo deuota labori

895

Cardinis et subitura iugum sortemque potentem

Nondum sentit onus mundi, iam sperat honorem.

Daemonien memorant Grai, Romana per ora

Quaeritur inuersus titulus. sub corde sagaci

Conde locum numenque loci nomenque potentis,

900

Quae tibi posterius magnos reuocentur ad usus.

Hic momenta manent nostrae plerumque salutis

Bellaque morborum caecis pugnantia telis,

Viribus ambiguam geminis casusque deique

Nunc huc nunc illuc sortem mutantis utraque.

905

Sed medium post castra diem curuataque primum

Culmina nutantis summo de uertice mundi

Aethere Phoebus adit; sub quo quae corpora nostra

Concipiunt uitia et fortunam, ex uiribus eius

Decernunt. deus ille locus sub nomine Graio

910

Dicitur. huic aduersa nitens, quae prima resurgit

Sedibus ex imis iterumque reducit Olympum,

Pars mundi fratrumque uices mortisque gubernat;

Et dominam agnoscit Phoeben, fraterna uidentem

Regna per aduersas caeli fulgentia partes

915

Fataque damnosis imitantem finibus oris.

Huic parti Dea nomen erit Romana per ora,

Graecia uoce sua titulum designat eundem.

Arce sed in caeli, qua summa accliuia finem

Inueniunt, qua principium decliuia sumunt,

920

Culminaque insurgunt occasus inter et orrus

Suspenduntque suo libratum examine mundum,

Adserit hanc Cytherea sibi per sidera sedem

Et uelut in facie mundi sua collocat ora,

Per quae humana regit. propria est haec reddita parti

925

Vis, ut conubia et thalamos taedasque gubernet:

Haec tutela decet Venerem, sua tela mouere.

Nomen erit Fortuna loco, quod percipe mente,

Vt breuia in longo compendia carmine praestem.

At, qua subsidit conuerso cardine mundus

930

Fundamenta tenens, auersum et suspicit orbem

Ac media sub nocte iacet, Saturnus in illa

Parte suas agitat uires, deiectus et ipse

Imperio quondam mundi solioque deorum,

Et pater in patrios exercet numina casus

935

Fortunamque senum. priua est tutela duorum,

Illorum atque patrum, quae tali condita parte est.

Asperum erit templum; titulus, quem Graecia fecit,

Daemonium <est> signatque suas pro nomine uires.

Nunc age surgentem primo de cardine mundum

940

Respice, qua solitos nascentia signa recursus

Incipiunt, uiridis gelidis et Phoebus ab undis

Enatat et fuluo paulatim accenditur igni.

Haec tua templa ferunt, Maia Cyllenie nate,

Pro facie signata nota, quod nomen et ipsi

945

Auctores tibi dant artis qua ducis Olympum:

In qua fortunam natorum condidit omnem

Natura, ex illa suspendit uota parentum.

Vnus in occasu locus est super. ille ruentem

Praecipitat mundum terris et sidera mergit,

950

Tergaque prospectat Phoebi, qui uiderat ora;

Ne mirere, nigri si Ditis ianua fertur

Et finem uitae retinet.

Hic etiam ipse dies moritur, tellusque per orbem

Subripit et noctis captum sub carcere claudit.

955

Nec non et fidei tutelam uindicat ipsi

Pectoris et pondus. tanta est in sede potestas

Quae uocat et condit Phoebum tecipitque refertque,

Consummatque diem. tali sub lege notandae

Templorum tibi sunt uires: quae peruolat omnis

960

Astrorum series ducitque et commodat illis

Ipsa suas leges, stellaeque ex ordine certo,

Vt natura sinit, lustrant, uariasque locorum

Efficiunt uires, utcumque aliena capessunt

Regna et in externis subsidunt hospita castris.

965

Haec mihi sub certa stellarum parte canentur;

Nunc satis est caeli partes titulosque notasse

Effectusque loci per se cuiusque deosque.

Cui parti nomen posuit, qui condidit artem,

Octotropos; per quam stellae diuersa uolantes

970

Quos reddant motus, proprio uenit ordine rerum.

3

tutamque O

uictamque Housman