Germanicus Caesar Arateorum fragmenta 2

Testo base di riferimento: F. Feraco, 2022

Cura dell'edizione digitale: F. Feraco, 2023

Altre sezioni


Grandine permixtis Aries niuibusque caducis

Spargunt uicina tristis supra iuga piscis†.

Taurus portat aquas et uentos excitat acres.

Fulmina tum crebro iaculatur Iuppiter et tunc

5

Intonat emissis uiolentior ignibus aether.

At Geminis leuiter perstringut caerula uenti,

Rarus et in terras caelo demittitur humor.

Omnia mitescunt tranquillo sidere Cancri.

Siccus erit Leo, praecipue cui pectora feruent.

10

Virgo refert pluuias et permouet aera uentis.

Lenius est Librae signum; uix rorat in illo.

Scorpios assidue caelo minitabitur ignis:

Lentior in pluuias magis inuenit arua quieta

Atque trucis uentos, densa niue saepe rigebunt.

15

Rara Sagittifero descendunt flumina terris;

Aegoceros aliis parcit, sed frigora durat

Instabilique gelu fallit uestigia passu[s].

Qui fundit latices caelo quoque permouet imbris.

Omnia miscentur cum Piscibus; aspera uentis

20

Aequora turbatos uoluunt ad sidera fluctus;

Imbribus incumbit caelum solemque recondit;

Grandine pulsatur tellus, nix omnia durat.

Haec ut quisque deus possedit numine signa,

Adiungunt proprias uires. torpere uidentur

25

Omnia Saturno; raros ille exprimit ignis

Et siccas hiemes adstrictis perficit undis.

Grandine durantur pluuiae, niue grando putrescit

Et rigor accedit uentis. mitissimus ille

<........................................>

2

+Spargunt uicina tristis supra iuga piscis+ Feraco cruces apposuit