Germanicus Caesar Arateorum fragmenta 1

Reference basis text: F. Feraco, 2022

Editing of the digital edition: F. Feraco, 2023

Other sections


Vna uia est Solis bis senis lucida signis.

Hac rapitur Phoebe, per idem Cythereius ignis

Fertur iter, per idem cristatus uertice Mauors

Mercuriusque celer, regno caeloque uerendus

5

Iuppiter et tristi Saturnus lumine tardus.

Omnibus his gemini motus, quorum alter ab ipsis

Nascitur et proprios ostendit sidere nisus-

Tum mundum subeunt lento pede-, concitus alter

Inuitos rapit et caeli circumrotat orbem.

10

Annua Sol medius designat tempora, Phoebe

Menstrua, namque anno Solem remeare uidebis,

Mouerit unde suos currus per signa uolantis.

Hoc peragit spatium breuiore citatior orbe

Mensem expleturis Phoebe contenta diebus.

15

Annuus est Veneri cursus neque tardior illa

Mercurius, bimos Gradiuus perficit orbis.

Per duodena pater superum dum signa feretur,

Bis senos Phoebus iam tunc compleuerit annos.

<..........................................>

20

Cursus inaequalis cunctis: nunc igne citato

Festinare putes, nunc pigro sidere sumpto

<..........................................>