Manilius astronomica 1

Reference basis text: E. Flores, 1996

Editing of the digital edition: A. Fioravanti, 2009

Other sections


Carmine diuinas artes et conscia fati

Sidera diuersos hominum uariantia casus,

Caelestis rationis opus, deducere mundo

Aggredior primusque nouis Helicona mouere

5

Cantibus et uiridi nutantis uertice siluas,

Hospita sacra ferens nulli memorata priorum.

Hunc mihi tu, Caesar, patriae princepsque paterque,

Qui regis augustis parentem legibus orbem

Concessumque patri mundum deus ipse mereris,

10

Das animum uiresque facis ad tanta canenda.

Iam propiusque fauet mundus scrutantibus ipsum

Et cupit aetherios per carmina pandere census.

Hoc sub pace uacat tantum. iuuat ire per ipsum

Aera et immenso spatiantem uiuere caelo

15

Signaque et aduersos stellarum noscere cursus.

Quod solum nouisse parum est. Impensius ipsa

Scire iuuat magni penitus praecordia mundi,

Quaque regat generetque suis animalia signis

Cernere et in numerum Phoebo modulante referre.

20

Bina mihi positis lucent altaria flammis,

Ad duo templa precor duplici circumdatus aestu

Carminis et rerum: certa cum lege canentem

Mundus et immenso uatem circumstrepit orbe

Vixque soluta suis immittit uerba figuris.

25

Quem primum interius licuit cognoscere terris

Munere caelestum. quis enim condentibus illis

Clepsisset furto mundum, quo cuncta reguntur?

Quis foret humano conatus pectore tantum,

Inuitis ut dis cuperet deus ipse uideri,

32

Sublimis aperire uias imumque sub orbem

Et per inane suis parentia finibus astra?

30

Tu princeps auctorque sacri, Cyllenie, tanti;

Per te iam caelum interius, iam sidera nota

34

Nominaque et cursus signorum, pondera, uires,

35

Maior uti facies mundi foret, et ueneranda

Non species tantum sed et ipsa potentia rerum,

Sentirentque deum gentes qua maximus esset.

40

Et natura dedit uires seque ipsa reclusit

Regalis animos primum dignata mouere

Proxima tangentis rerum fastigia caelo,

Qui domuere feras gentes oriente sub ipso,

Quas secat Euphrates, in quas et Nilus inundat,

45

Qua mundus redit et nigras super euolat urbes.

Tum qui templa sacris coluerunt omne per aeuum

Delectique sacerdotes in publica uota

Officio uinxere deum; quibus ipsa potentis

Numinis accendit castam praesentia mentem,

50

Inque deum deus ipse tulit patuitque ministris.

Hi tantum mouere decus primique per artem

Sideribus uidere uagis pendentia fata.

Singula nam proprio signarunt tempora casu,

Longa per assiduas complexi saecula curas:

55

Nascendi quae cuique dies, quae uita fuisset,

In quas fortunae leges quaeque hora ualeret,

Quantaque quam parui facerent discrimina motus.

Postquam omnis caeli species, redeuntibus astris,

Percepta, in proprias sedes, et reddita certis

60

Fatorum ordinibus sua cuique potentia formae,

Per uarios usus artem experientia fecit

Exemplo monstrante uiam, speculataque longe

Deprendit tacitis dominantia legibus astra

Et totum aeterna mundum ratione moueri

65

Fatorumque uices certis discernere signis.

Nam rudis ante illos nullo discrimine uita

In speciem conuersa operum ratione carebat

Et stupefacta nouo pendebat lumine mundi,

Tum uelut amissis maerens, tum laeta renatis

70

Sideribus, uariosque dies incertaque noctis

Tempora dissimilisque umbras, iam sole regresso

Iam propiore, suis poterant nec cernere causis.

Necdum etiam doctas sollertia fecerat artes,

Terraque sub rudibus cessabat uasta colonis;

75

Tumque in desertis habitabat montibus aurum,

Immotusque nouos pontus subduxerat orbes,

Nec uitam pelago nec uentis credere uota

Audebant; se quisque satis nouisse putabant.

Sed cum longa dies acuit mortalia corda

80

Et labor ingenium miseris dedit et sua quemque

Aduigilare sibi iussit fortuna premendo,

Seducta in uarias certarunt pectora curas

Et, quodcumque sagax temptando repperit usus,

In commune bonum commentum laeta dederunt.

85

Tunc et lingua suas accepit barbara leges,

Et fera diuersis exercita frugibus arua,

Et uagus in caecum penetrauit nauita pontum,

Fecit et ignotis iter in commercia terris.

Tum belli pacisque artes commenta uetustas;

90

Semper enim ex aliis alias proseminat usus.

Ne uulgata canam, linguas didicere uolucrum,

Consultare fibras et rumpere uocibus angues,

Sollicitare umbras imumque Acheronta mouere,

In noctemque dies, in lucem uertere noctes.

95

Omnia conando docilis sollertia uicit.

Nec prius imposuit rebus finemque manumque

Quam caelum ascendit ratio cepitque profundam

Naturam rerum causis uiditque quod usquam est.

Nubila cur tanto quaterentur pulsa fragore,

100

Hiberna aestiua nix grandine mollior esset,

Arderent terrae solidusque tremesceret orbis;

Cur imbres ruerent, uentos quae causa moueret

Peruidit, soluitque animis miracula rerum

Eripuitque Ioui fulmen uiresque tonandi

105

Et sonitum uentis concessit, nubibus ignem.

Quae postquam in proprias deduxit singula causas,

Vicinam ex alto mundi cognoscere molem

Intendit totumque animo comprendere caelum,

Attribuitque suas formas, sua nomina signis,

110

Quasque uices agerent certa sub sorte notauit

Omniaque ad numen mundi faciemque moueri,

Sideribus uario mutantibus ordine fata.

Hoc mihi surgit opus non ullis ante sacratum

Carminibus. faueat magno fortuna labori,

115

Annosa et molli contingat uita senecta,

Vt possim rerum tantas emergere moles

Magnaque cum paruis simili percurrere cura.

Et quoniam caelo descendit carmen ab alto

Et uenit in terras fatorum conditus ordo,

120

Ipsa mihi primum naturae forma canenda est

Ponendusque sua totus sub imagine mundus.

Quem siue ex nullis repetentem semina rebus

Natali quoque egere placet, semperque fuisse

Et fore, principio pariter fatoque carentem;

125

Seu permixta chaos rerum primordia quondam

Discreuit partu, mundumque enixa nitentem

Fugit in infernas caligo pulsa tenebras;

Siue indiuiduis, in idem reditura soluta,

Principiis natura manet post saecula mille,

130

Nec paene ex nihilo summa est nihilumque futurum,

Caecaque materies caelum perfecit et orbem;

Siue ignis fabricauit opus flammaeque micantes,

Quae mundi fecere oculos habitantque per omne

Corpus et in caelo uibrantia fulmina fingunt;

135

Seu liquor hoc peperit, sine quo riget arida rerum

Materies ipsumque uorat, quo soluitur, ignem;

Aut neque terra patrem nouit nec flamma nec aer

Aut umor, faciuntque deum per quattuor artus

Et mundi struxere globum prohibentque requiri

140

Vltra se quicquam, cum per se cuncta crearint,

Frigida nec calidis desint aut umida siccis,

Spiritus aut solidis, sitque haec discordia concors

Quae nexus habilis et opus generabile fingit

Atque omnis partus elementa rapacia reddit:

145

Semper erit genus in pugna, dubiumque manebit

Quod latet et tantum supra est hominemque deumque.

Sed facies quacumque tamen sub origine rerum

Conuenit, et certo digestum est ordine corpus.

Ignis in aetherias uolucer se sustulit oras

150

Summaque complexus stellantis culmina caeli

Flammarum uallo naturae moenia fecit.

154

Ignem <et> flatus alit uicinis subditus astris.

152

Proximus in tenuis descendit spiritus auras

Aeraque extendit medium per inania mundi.

155

Tertia sors undas strauit fluctusque natantis,

Aequoraque effudit toto nascentia ponto,

Vt liquor exhalet tenuis atque euomat auras

Aeraque ex ipso ducentem semina pascat.

Vltima subsedit glomerato pondere tellus,

160

Conuenitque uagis permixtus limus harenis

Paulatim ad summum tenui fugiente liquore;

Quoque magis puras umor secessit in undas

Et saccata magis struxerunt aequora terram

Adiacuitque cauis fluuidum conuallibus aequor,

165

Emersere fretis montes, orbisque per undas

Exsiliit, uasto clausus tamen undique ponto.

[Imaque de cunctis mediam tenet undique sedem]

Idcircoque manet stabilis, quia totus ab illo

Tantundem refugit mundus fecitque cadendo

170

Vndique, ne caderet medium totius et imum.

[Ictaque contractis consistunt corpora plagis

Et concurrendo prohibentur longius ire]

Quod ni librato penderet pondere tellus,

Non ageret cursus, mundi subeuntibus astris,

175

Phoebus ad occasum et numquam remearet ad ortus,

Lunaue summersos regeret per inania currus,

Nec matutinis fulgeret Lucifer horis,

Hesperos emenso dederat qui lumen Olympo.

Nunc, quia non imo tellus deiecta profundo

180

Sed medio suspensa manet, sunt peruia cuncta,

Qua cadat et subeat caelum rursusque resurgat.

Nam neque fortuitos ortus surgentibus astris

Nec totiens possum nascentem credere mundum

Solisue assiduos partus et fata diurna,

185

Cum facies eadem signis per saecula constet,

Idem Phoebus eat caeli de partibus isdem

Lunaque per totidem luces mutetur et orbes

Et natura uias seruet, quas fecerat ipsa,

Nec tirocinio peccet, circumque feratur

190

Aeterna cum luce dies, qui tempora monstrat

Nunc his nunc illis eadem regionibus orbis,

Semper et ulterior uadentibus ortus ad ortum

Occasumue obitus, caelum et cum sole perennet.

Nec uero tibi natura admiranda uideri

195

Pendentis terrae debet. cum pendeat ipse

Mundus et in nullo ponat uestigia fundo,

Quod patet ex ipso motu cursuque uolantis,

Cum suspensus eat Phoebus currusque reflectat

Huc illuc agilis, et seruet in aethere metas,

200

Cum luna et stellae uolitent per inania mundi,

Terra quoque aerias leges imitata pependit.

Est igitur tellus mediam sortita cauernam

Aeris, e toto pariter sublata profundo,

Nec patulas distenta plagas, sed condita in orbem

205

Vndique surgentem pariter pariterque cadentem.

Haec est naturae facies: sic mundus et ipse

In conuexa uolans teretis facit esse figuras

Stellarum; solisque orbem lunaeque rotundum

Aspicimus tumido quaerentis corpore lumen,

210

Quod globus obliquos totus non accipit ignes.

Haec aeterna manet diuisque simillima forma,

Cui neque principium est usquam nec finis in ipsa,

Sed similis toto orbe patet perque omnia par est.

Sic tellus glomerata manet mundumque figurat.

215

Idcirco terris non omnibus omnia signa

Conspicimus. nusquam inuenies fulgere Canopon

Donec Niliacas per pontum adueneris oras;

Sed quaerent Helicen, quibus ille superuenit ignis,

Quod laterum tractus habitant, medioque tumore

220

Eripiunt terrae caelum uisusque coercent.

Te testem dat, luna, sui glomeraminis orbis,

Quae, cum mersa nigris per noctem deficis umbris,

Non omnis pariter confundis sidere gentes,

Sed prius eoae quaerunt tua lumina terrae,

225

Post medio subiecta polo quaecumque coluntur,

[Vltima ad hesperios infectis uolueris alis]

Seraque in extremis quatiuntur gentibus aera.

Quod si plana foret tellus, semel orta per omnem

Deficeres pariter toti miserabilis orbi.

230

Sed quia per teretem deducta est terra tumorem,

His modo, post illis apparet Delia terris

Exoriens simul atque cadens, quia fertur in orbem

Ventris et accliuis pariter decliuia iungit

Atque alios superat gyros aliosque relinquit.

235

[Ex quo colligitur terrarum forma rotunda]

Hanc circum uariae gentes hominum atque ferarum

Aeriaeque colunt uolucres. pars eius ad arctos

Eminet, austrinis pars est habitabilis oris

Sub pedibusque iacet nostris supraque uidetur

240

Ipsa sibi fallente solo decliuia longa

Et pariter surgente uia pariterque cadente.

Hanc ubi ad occasus nostros sol aspicit ortus,

Illic orta dies sopitas excitat urbes

Et cum luce refert operum uadimonia terris;

245

Nos in nocte sumus somnosque in membra uocamus.

Pontus utrosque suis distinguit et alligat undis.

Hoc opus immensi constructum corpore mundi

Membraque naturae diuersa condita forma

Aeris atque ignis, terrae pelagique iacentis,

250

Vis animae diuina regit, sacroque meatu

Conspirat deus et tacita ratione gubernat

Mutuaque in cunctas dispensat foedera partes,

Altera ut alterius uires faciatque feratque

Summaque per uarias maneat cognata figuras.

255

Nunc tibi signorum lucentis undique flammas

Ordinibus certis referam. primumque canentur

Quae media obliquo praecingunt ordine mundum

Solemque alternis uicibus per tempora portant

Atque alia aduerso luctantia sidera mundo,

260

Omnia quae possis caelo numerare sereno,

E quibus et ratio fatorum ducitur omnis,

Vt sit idem mundi primum quod continet arcem.

Aurato princeps Aries in uellere fulgens

Respicit admirans auersum surgere Taurum

265

Summisso uultu Geminos et fronte uocantem,

Quos sequitur Cancer, Cancrum Leo, Virgo Leonem.

Aequato tum Libra die cum tempore noctis

Attrahit ardenti fulgentem Scorpion astro,

In cuius caudam contento arcu derigit

270

Mixtus equo uolucrem missurus iamque sagittam.

Tum uenit angusto Capricornus sidere flexus.

Post hunc inflexa defundit Aquarius urna

Piscibus assuetas auide subeuntibus undas,

Quos Aries tangit claudentis ultima signa.

275

At qua fulgentis caelum consurgit ad Arctos,

Omnia quae summo despectant sidera mundo

Nec norunt obitus unoque in uertice motus

In diuersa cient caelumque et sidera torquent,

Aera per gelidum tenuis deducitur axis

280

Libratumque regit diuerso cardine mundum;

Sidereus circa medium quem uoluitur orbis

Aetheriosque rotat cursus, immotus at ille

In binas Arctos magni per inania mundi

Perque ipsum terrae derectus constitit orbem.

285

Nec uero e solido stat robore corporis axis

Nec graue pondus habet, quod onus ferat aetheris alti,

Sed cum aer omnis semper uoluatur in orbem

Quoque semel coepit totus uolet undique in ipsum,

Quodcumque in medio est, circa quod cuncta mouentur,

290

Vsque adeo tenue ut uerti non possit in ipsum

Nec iam inclinari nec se conuertere in orbem,

Hoc dixere axem, quia motum non habet ullum

Ipse, uidet circa uolitantia cuncta moueri.

Summa tenent eius miseris notissima nautis

295

Signa per immensum cupidos ducentia pontum.

Maioremque Helice maior decircinat arcum

(Septem illam stellae certantes lumine signant),

Qua duce per fluctus Graiae dant uela carinae.

Angusto Cynosura breuis torquetur in orbe,

300

Quam spatio tam luce minor; sed iudice uincit

Maiorem Tyrio. Poenis haec certior auctor

Non apparentem pelago quaerentibus orbem.

Nec paribus positae sunt frontibus: utraque caudam

Vergit in alterius rostro sequiturque sequentem.

305

Has inter fusus circumque amplexus utramque

Diuidit et cingit stellis ardentibus Anguis,

Ne coeant abeantue suis a sedibus umquam.

Hunc inter mediumque orbem, quo sidera septem

Per bis sena uolant contra nitentia signa,

310

Mixta ex diuersis consurgunt uiribus astra,

Hinc uicina polo, caelique hinc proxima flammis;

Quae quia dissimilis, qua pugnat, temperat aer,

Frugiferum sub se reddunt mortalibus orbem.

Proxima frigentis Arctos boreanque rigentem

315

Nixa uenit species genibus, sibi conscia causae.

A tergo nitet Arctophylax idemque Bootes,

Quod simili iunctis instat de more iuuencis,

Arcturumque rapit medio sub pectore secum.

At parte ex alia claro uolat orbe Corona

320

Luce micans uaria; nam stella uincitur una

Circulus, in media radiat quae maxima fronte

Candidaque ardenti distinguit lumina flamma.

Gnosia desertae fulgent monumenta puellae,

Et Lyra diductis per caelum cornibus inter

325

Sidera conspicitur, qua quondam ceperat Orpheus

Omne quod attigerat cantu, manesque per ipsos

Fecit iter domuitque infernas carmine leges.

Hinc caelestis honos similisque potentia causae:

Tunc siluas et saxa trahens nunc sidera ducit

330

Et rapit immensum mundi reuolubilis orbem.

Serpentem magnis Ophiuchus nomine spiris

Diuidit et toto cingentem corpore corpus,

Explicet ut nodos sinuataque terga per orbes.

Respicit ille tamen molli ceruice reflexus

335

Et redit effusis per laxa uolumina palmis.

Semper erit paribus bellum quia uiribus aequant.

Proxima sors Cycni, quem caelo Iuppiter ipse

Imposuit, formae pretium, qua cepit amantem,

Cum deus in niueum descendit uersus olorem.

340

[Tergaque fidenti subiecit plurima Ledae]

Nunc quoque diductas uolitat stellatus in alas.

Hinc imitata nitent cursumque habitumque sagittae

Sidera. tum magni Iouis ales fertur in altum,

Adsueta euolitans gestet ceu fulmina mundi,

345

Digna Ioue et caelo, quod sacris instruit armis.

Tum quoque de ponto surgit Delphinus ad astra,

Oceani caelique decus, per utrumque sacratus.

Quem rapido conatus Equus comprendere cursu

Festinat pectus fulgenti sidere clarus

350

Et finitur in Andromeda, quam Perseus armis

Eripit et sociat sibi. cui succedit iniquo

Innisum spatio, quod terna lampade densum

Conspicitur paribus, Deltoton nomine sidus

Ex simili Delta, Cepheusque et Cassiepia

355

In poenas signata suas iuxtaque relictam

Andromedan, uastos metuentem Pristis hiatus,

[Expositam ponto deflet scopulisque reuinctam]

Ni ueterem Perseus caelo quoque seruet amorem

Auxilioque iuuet fugiendaque Gorgonis ora

360

Sustineat spoliumque sibi pestemque uidenti.

Tum uicina ferens nixo uestigia Tauro

Heniochus, studio mundumque et nomen adeptus,

Quem primum curru uolitantem Iuppiter alto

Quadriiugis conspexit equis caeloque sacrauit.

365

Hunc subeunt Haedi claudentes sidere pontum,

Nobilis et mundi nutrito rege Capella,

Cuius ab uberibus magnum ille ascendit Olympum

Lacte fero crescens ad fulmina uimque tonandi.

Hanc ergo aeternis merito sacrauit in astris

370

Iuppiter et caeli caelum mercede rependit.

[Pleiadesque Hyadesque, feri pars utraque Tauri,

In borean scandunt. haec sunt aquilonia signa]

Aspice nunc infra solis surgentia cursus

Quae super exustas labuntur sidera terras;

375

Quaeque inter gelidum Capricorni sidus et axe

Imo subnixum uertuntur lumina mundum,

Altera pars orbis sub quis iacet inuia nobis

Ignotaeque hominum gentes nec transita regna

Commune ex uno lumen ducentia sole

380

Diuersasque umbras laeuaque cadentia signa

Et dextros ortus caelo spectantia uerso.

Nec minor est illis mundus nec lumine peior,

Nec numerosa minus nascuntur sidera in orbem.

Cetera non cedunt: uno uincuntur in astro,

385

Augusto, sidus nostro qui contigit orbi,

Caesar nunc terris, post caelo maximus auctor.

Cernere uicinum Geminis licet Oriona

In magnam caeli tendentem bracchia partem

Nec minus extento surgentem ad sidera passu,

390

Singula fulgentis umeros cui lumina signant

Et tribus obliquis demissus ducitur ensis,

At caput Orion excelso immersus Olympo

Per tria subducto signatur lumina uultu,

Non quod clara minus sed quod magis alta recedunt.

395

Hoc duce per totum decurrunt sidera mundum.

Subsequitur rapido contenta Canicula cursu,

Qua nullum terris uiolentius aduenit astrum

Nec grauius cedit. nunc horrida frigore surgit,

Nunc uacuum soli fulgentem deserit orbem:

400

Sic in utrumque mouet mundum et contraria reddit.

Hanc qui surgentem, primo cum redditur ortu,

Montis ab excelso speculantur uertice Tauri,

Euentus frugum uarios et tempora dicunt,

Quaeque ualetudo ueniat, concordia quanta.

405

Bella facit pacemque refert, uarieque reuertens

Sic mouet, ut uidit, mundum uultuque gubernat.

Magna fides hoc posse color cursusque micantis

In radios. uix sole minor, nisi quod procul haerens

Frigida caeruleo contorquet lumina uultu.

410

Cetera uincuntur specie, nec clarius astrum

Tinguitur oceano caelumque reuisit ab undis.

Tum Procyon ueloxque Lepus; tum nobilis Argo

In caelum subducta mari, quod prima cucurrit,

Emeritum magnis mundum tenet acta periclis,

415

Seruando dea facta deos. cui proximus Anguis

Squamea dispositis imitatur tegmina flammis;

Et Phoebo sacer ales et una gratus Iaccho

Crater et duplici Centaurus imagine fulget,

Pars hominis, tergo pectus commissus equino.

420

Ipsius hinc mundo templum est, uictrixque solutis

Ara nitet sacris, uastos cum Terra Gigantas

In caelum furibunda tulit. tum di quoque magnos

Quaesiuere deos; dubitauit Iuppiter ipse,

Quod poterat non posse timens, cum surgere terram

425

Cerneret, ut uerti naturam crederet omnem,

Montibus atque aliis aggestos crescere montes,

Et iam uicinos fugientia sidera colles

Arma importantis et rupta matre creatos,

Discordis uultum permixtaque corpora partus.

430

Necdum pestiferum sibi quemquam <aut> numina norat

Siqua forent maiora suis. tunc Iuppiter Arae

Sidera constituit, quae nunc quoque maxima fulget.

Quam propter Cetos conuoluens squamea terga

Orbibus insurgit tortis et fluctuat aluo,

435

Intentans similem morsum iam iamque tenenti

Qualis ad expositae fatum Cepheidos undis

Expulit adueniens ultra sua litora pontum.

Tum Notius Piscis uenti de nomine dictus

Exsurgit de parte Noti. cui iuncta feruntur

440

Flexa per ingentis stellarum Flumina gyros:

Vlterius capiti coniungit Aquarius Vndas

Amnis, et in medium coeunt et sidera miscent.

His inter solisque uias Arctosque latentis,

Axem quae mundi stridentem pondere torquent,

445

Orbe peregrino caelum depingitur astris,

Quae notia antiqui dixerunt sidera uates.

Vltima, quae mundo semper uoluuntur in imo,

Quis innixa manent caeli fulgentia templa,

Nusquam in conspectum redeuntia cardine uerso,

450

Sublimis speciem mundi similisque figuras

Astrorum referunt. et uersas frontibus Arctos

Vno distingui medias claudique Dracone

Credimus exemplo, quia mens fugientia uisus

Hunc orbem caeli uertentis sidera cursu

455

Cardine tam simili fultum quam uertice fingit.

Haec igitur magno diuisas aethere sedes

Signa tenent mundi totum deducta per orbem.

Tu modo corporeis similis ne quaere figuras,

Omnia ut aequali fulgentia membra colore

460

Deficiat nihil nec uacuum quid lumine cesset.

Non poterit mundus sufferre incendia tanta,

Omnia si plenis ardebunt sidera membris.

Quidquid subduxit flammis, natura pepercit

Succubitura oneri, formas disiungere tantum

465

Contenta et stellis ostendere sidera certis.

Linea designat species, atque ignibus ignes

Respondent; media extremis atque ultima summis

Creduntur: satis est si se non omnia celant.

Praecipue, medio cum luna implebitur orbe,

470

Certa nitent mundo tum lumina: conditur omne

Stellarum uulgus, fugiunt sine nomine signa.

Pura licet uacuo tum cernere sidera caelo,

Nec fallunt numero, paruis nec mixta feruntur.

Et, quo clara magis possis cognoscere signa,

475

Non uarios obitus norunt uariosque recursus;

Certa sed in proprias oriuntur sidera luces

Natalesque suos occasumque ordine seruant.

Nec quicquam in tanta magis est mirabile mole

Quam ratio et certis quod legibus omnia parent.

480

Nusquam turba nocet, nihil ullis partibus errans

Laxius aut breuius mutatoue ordine fertur.

Quid tam confusum specie, quid tam uice certum est?

Ac mihi tam praesens ratio non ulla uidetur,

Qua pateat mundum diuino numine uerti

485

Atque ipsum esse deum, nec forte coisse magistra,

Vt uoluit credi, qui primus moenia mundi

Seminibus struxit minimis inque illa resoluit;

E quis et maria et terras et sidera caeli

Aetheraque immensis fabricantem finibus orbes

490

Soluentemque alios constare, et cuncta reuerti

In sua principia et rerum mutare figuras.

Quis credat tantas operum sine numine moles

Ex minimis caecoque creatum foedere mundum?

Si fors ista dedit nobis, fors ipsa gubernet.

495

At cur dispositis uicibus consurgere signa

Et uelut imperio praescriptos reddere cursus

Cernimus ac nullis properantibus ulla relinqui?

Cur eadem aestiuas exornant sidera noctes

Semper et hibernas eadem, certamque figuram

500

Quisque dies reddit mundo certamque relinquit?

Iam tum, cum Graiae uerterunt Pergama gentes,

Arctos et Orion aduersis frontibus ibant,

Haec contenta suos in uertice flectere gyros,

Ille ex diuerso uertentem surgere contra

505

Obuius et toto semper decurrere mundo.

Temporaque obscurae noctis deprendere signis

Iam poterant, caelumque suas distinxerat horas.

Quot post excidium Troiae sunt eruta regna!

Quot capti populi! quotiens fortuna per orbem

510

Seruitium imperiumque tulit uarieque reuertit!

Troianos cineres in quantum oblita refouit

Imperium! fatis Asiae iam Graecia pressa est.

Saecula dinumerare piget, quotiensque recurrens

Lustrarit mundum uario sol igneus orbe.

515

Omnia mortali mutantur lege creata,

Nec se cognoscunt terrae uertentibus annis

Exutas, uariant faciem <et> per saecula gentes.

At manet incolumis mundus suaque omnia seruat,

Quae nec longa dies auget minuitque senectus

520

Nec motus puncto curuat cursusque fatigat;

Idem semper erit quoniam semper fuit idem.

Non alium uidere patres aliumue nepotes

Aspicient. deus est, qui non mutatur in aeuo.

Numquam transuersas solem decurrere ad Arctos

525

Nec mutare uias et in ortum uertere cursus

Auroramque nouis nascentem ostendere terris,

Nec lunam certos excedere luminis orbes

Sed seruare modum, quo crescat quoue recedat,

Nec cadere in terram pendentia sidera caelo

530

Sed dimensa suis consumere tempora signis,

Non casus opus est, magni sed numinis ordo.

Haec igitur texunt aequali sidera tractu

Ignibus in uarias caelum laqueantia formas.

Altius his nihil est; haec sunt fastigia mundi;

535

Publica naturae domus his contecta tenetur

Finibus, amplectens pontum terrasque iacentis.

Omnia concordi tractu ueniuntque caduntque,

Qua semel incubuit caelum uersumque resurgit.

Ipse autem quantum conuexo mundus Olympo

540

Obtineat spatium et quantis bis sena ferantur

Finibus astra, docet ratio, cui nulla resistunt

Claustra nec immensae moles, ceduntque recessus,

Omnia succumbunt, ipsum est penetrabile caelum.

Nam quantum terris atque aequore signa recedunt,

545

Tantum bina patent. quacumque inciditur orbis

Per medium, pars efficitur tum tertia gyri

Exiguo dirimens solidam discrimine summam.

Summum igitur caelum bis bina refugit ab imo

Astra, e bis senis ut sit pars tertia signis.

550

Sed quia per medium est tellus suspensa profundum,

Binis a summo signis discedit et imo.

Hac igitur quodcumque supra te suspicis ipse,

Qua per inane meant oculi quaque ire recusant,

Binis aequandum est signis; sex tanta rotundae

555

Efficiunt orbem zonae, qua signa feruntur

Bis sex aequali spatio texentia caelum.

Ne mirere uagos partus eadem esse per astra

Et mixtum ingenti generis discrimine fatum,

Singula cum tantum teneant, tantoque ferantur

560

Tempore sex tota surgentia sidera luce.

Restat ut aetherios fines tibi reddere coner

Filaque dispositis uicibus comitantia caelum,

Per quae derigitur signorum flammeus ordo.

 

..........

566

Circulus ad borean fulgentem sustinet Arcton

Sexque fugit solidas a caeli uertice partes.

Alter ad extremi decurrens sidera Cancri,

In quo consummat Phoebus lucemque moramque

570

Tardaque per longos circumfert lumina flexus,

Aestiuum medio nomen sibi sumit ab aestu,

Temporis et titulo potitur, metamque uolantis

Solis et extremos designat feruidus actus,

Et quinque in partes aquilonis distat ab orbe.

575

Tertius in media mundi regione locatus

Ingenti spira totum praecingit Olympum

Parte ab utraque uidens axem, qua lumine Phoebus

Componit paribus numeris noctemque diemque

Veris et autumni currens per tempora mixta,

580

Cum medium aequali distinguit limite caelum;

Quattuor et gradibus sua fila reducit ab aestu.

Proximus hunc ultra brumalis nomine limes

Vltima designat fugientis limina solis,

Inuida cum obliqua radiorum munera flamma

585

Dat per iter minimum nobis, sed finibus illis,

Quos super incubuit, longa stant tempora luce

Vixque dies transit candentem extenta per aestum;

Bisque iacet binis summotus partibus orbis.

Vnus ab his superest extremo proximus axi

590

Circulus, austrinas qui stringit et obsidet Arctos.

Hic quoque brumalem per partes quinque relinquit,

Et, quantum a nostro sublimis cardine gyrus,

Distat ab aduerso tantundem proximus illi.

[Sic tibi per binas uertex a uertice partes

595

Diuisus duplici summa circumdat Olympum

Et per quinque notat signantis tempora fines]

His eadem est uia quae mundo, pariterque rotantur

Inclines, sociosque ortus occasibus aequant,

Quandoquidem flexi, quo totus uoluitur orbis,

600

Fila trahunt alti cursum comitantia caeli,

Interualla pari seruantes limite semper

Diuisosque semel fines sortemque dicatam.

Sunt duo, quos recipit ductos a uertice uertex,

Inter se aduersi, qui cunctos ante relatos

605

Seque secant gemino coeuntes cardine mundi

Transuersoque polo rectum ducuntur in axem,

Tempora signantes anni caelumque per astra

Quattuor in partes diuisum mensibus aequis.

Alter ab excelso decurrens limes Olympo

610

Serpentis caudam siccas et diuidit Arctos

Et iuga Chelarum medio uolitantia gyro,

564

[Circulus a summo nascentem uertice mundum

565

Permeat Arctophylaca petens per terga Draconis,

565a

Tangit et Erigonen, Chelarum summa recidit]

612

Extremamque secans Hydram mediumque sub austris

Centaurum aduerso concurrit rursus in axe,

Et redit in caelum, squamosaque tergora Ceti

615

Lanigerique notat fines clarumque Trigonum

Andromedaeque sinus imos, uestigia matris,

Principiumque suum repetito cardine claudit.

Alter in hunc medium summumque incumbit in axem

Perque pedes primos ceruicem transit et Vrsae,

620

Quam septem stellae primam iam sole remoto

Producunt nigrae praebentem lumina nocti,

Et Geminis Cancrum dirimit stringitque flagrantem

Ore Canem clauumque Ratis, quae uicerat aequor,

Inde axem occultum per gyri signa prioris

625

Transuersa atque illo rursus de limite tangit

Te, Capricorne, tuisque Aquilam designat ab astris,

Perque Lyram inuersam currens spirasque Draconis

Posteriora pedum Cynosurae praeterit astra

Transuersamque secat uicino cardine caudam:

630

Hic iterum coit ipse sibi, memor unde profectus.

Atque hos aeterna fixerunt tempora sede,

Immotis per signa modis, statione perenni:

Hos uolucris fecere duos. namque alter ab ipsa

Consurgens Helice medium praecidit Olympum

635

Discernitque diem sextamque examinat horam

Et paribus spatiis occasus cernit et ortus.

Hic mutat per signa uices; et seu quis eoos

Seu petit hesperios, supra se circinat orbem

Verticibus super astantem mediumque secantem

640

Caelum et diuiso signantem culmine mundum,

642

Cumque loco terrae caelumque et tempora mutat,

641

Quando aliis aliud medium est. uolat hora per orbem,

643

Atque, ubi se primis extollit Phoebus ab undis,

Illis sexta manet, quos tum premit aureus orbis,

645

Rursus ad hesperios sexta est, ubi cedit in umbras:

Nos primam ac summam sextam numeramus utramque

Et gelidum extremo lumen sentimus ab igni.

Alterius fines si uis cognoscere gyri,

Circumfer facilis oculos uultumque per orbem.

650

Quidquid erit caelique imum terraeque supremum,

Qua coit ipse sibi nullo discrimine mundus

Redditque aut recipit fulgentia sidera ponto,

Praecingit tenui transuersum limite mundum.

Haec quoque per totum uolitabit linea caelum,

655

Non tantum ad medium uergens mediumque repente

Orbem, nunc septem ad stellas nec mota sub astra;

Sed quacumque uagae tulerint uestigia plantae

Has modo terrarum nunc has gradientis in oras,

Semper erit nouus et terris mutabitur arcus.

660

Quippe aliud caelum ostendens aliudque relinquens

Dimidium teget et referet, uarioque notabit

Fine et cum uisu pariter sua fila mouente.

Hic terrestris erit, qui a terram amplectitur, orbis;

Et mundum pleno praecingit limite gyrus

665

Atque a fine trahens titulum memoratur horizon.

His adice obliquos aduersaque fila trahentis

Inter se gyros, quorum fulgentia signa

Alter habet, per quae Phoebus moderatur habenas

Subsequiturque suo solem uaga Delia curru

670

Et quinque aduerso luctantia sidera mundo

Exercent uarias naturae lege choreas.

Hunc tenet a summo Cancer, Capricornus ab imo,

Bis recipit, lucem qui circulus aequat et umbras,

Lanigeri et Librae signo sua fila secantem.

675

Sic per tris gyros inflexus ducitur orbis

Rectaque deuexo fallit uestigia cliuo.

Nec uisus aciemque fugit tantumque notari

Mente potest, sicut cernuntur mente priores,

Sed nitet ingenti stellatus balteus orbe

680

Insignemque facit caelato culmine mundum.

Et ter uicenas partes patet atque trecentas

In longum, bis sex latescit fascia partes

Quae cohibet uario labentia sidera cursu.

Alter in aduersum positus succedit ad Arctos

685

Et paulum a boreae gyro sua fila reducit

Transitque inuersae per sidera Cassiepiae,

Inde per obliquum descendens tangit Olorem

Aestiuosque secat fines Aquilamque supinam

Temporaque aequantem gyrum zonamque ferentem

690

Solis equos inter caudam, qua Scorpios ardet,

Extremamque Sagittari laeuam atque sagittam,

Inde suos sinuat flexus per crura pedesque

Centauri alterius rursusque ascendere caelum

Incipit Argiuumque rarem per aplustria summa

695

Et medium mundi gyrum Geminosque per ima

Signa secat, subit Heniochum, teque, unde profectus,

Cassiepia, petens super ipsum Persea transit

Orbemque ex illa coeptum concludit in ipsa;

Trisque secat medios gyros et signa ferentem

700

Partibus e binis, quotiens praeciditur ipse.

Nec quaerendus erit: uisus incurrit in ipsos

Sponte sua seque ipse docet cogitque notari.

Namque in caeruleo candens nitet orbita mundo

Ceu missura diem subito caelumque recludens,

705

Ac ueluti uiridis discernit semita campos

Quam terit assiduo renouans iter orbita tractu.

[Inter diuisas aequabilis est uia partes]

Vt freta canescunt sulcum ducente carina,

Accipiuntque uiam fluctus spumantibus undis

710

Quam tortus uerso mouit de gurgite uertex,

Candidus in nigro lucet sic limes Olympo

Caeruleum findens ingenti lumine mundum.

Vtque suos arcus per nubila circinat Iris,

Sic super incumbit signato culmine limes

715

Candidus et resupina facit mortalibus ora,

Dum noua per caecam mirantur lumina noctem

Inquiruntque sacras humano pectore causas:

Num se diductis conetur soluere moles

Seminibus, raraque labent compagine rimae

720

Admittantque nouum laxato tegmine lumen;

Quid sibi non timeant, magni cum uulnera caeli

Conspiciant feriatque oculos iniuria mundi?

An coeat mundus, duplicisque extrema cauernae

Conueniant caelique oras et sidera iungant,

725

Perque ipsos fiat nexus manifesta cicatrix

Suturam faciens mundi, stipatus et orbis

Aeriam in nebulam clara compagine uersus

In cuneos alti cogat fundamina caeli.

An melius manet illa fides, per saecula prisca

730

Illac solis equos diuersis cursibus isse

Atque aliam triuisse uiam, longumque per aeuum

Exustas sedes incoctaque sidera flammis

Caeruleam uerso speciem mutasse colore,

Infusumque loco cinerem mundumque sepultum?

735

Fama etiam antiquis ad nos descendit ab annis

Phaethontem patrio curru per signa uolantem,

Dum noua miratur propius spectacula mundi

Et puer in caelo ludit curruque superbus

Luxuriat nitido, cupit et maiora parente,

743

Deflexum solito cursu, curuisque quadrigis

740

Monstratas liquisse uias orbemque recentem

Imposuisse polo, nec signa insueta tulisse

Errantis nutu flammas currumque solutum.

744

Quid querimur flammas totum saeuisse per orbem

745

Terrarumque rogum cunctas arsisse per urbes?

Cum uaga dispersi fluitarunt lumina currus,

Et caelum exustum est: luit ipse incendia mundus,

Et uicina nouis flagrarunt sidera flammis

Nunc quoque praeteriti faciem referentia casus.

750

Nec mihi celanda est famae uulgata uetustas

Mollis, de niueo lactis fluxisse liquorem

Pectore reginae diuum caelumque colore

Infecisse suo; quapropter lacteus orbis

Dicitur, et nomen causa descendit ab ipsa.

755

An maior densa stellarum turba corona

Contexit flammas et crasso lumine candet,

Et fulgore nitet collato clarior orbis?

An fortes animae dignataque nomina caelo

Corporibus resoluta suis terraeque remissa

760

Huc migrant ex orbe suumque habitantia caelum

Aetherios uiuunt annos mundoque fruuntur?

Atque hic Aeacidas, hic et ueneramur Atridas,

Tydidenque ferum, terraeque marisque triumphis

Naturae uictorem Ithacum, Pyliumque senecta

765

Insignem triplici, Danaumque ad Pergama reges,

[Castra ducum et caeli uictamque sub Hectore Troiam]

0-1

..........

Auroraeque nigrum partum, stirpemque Tonantis

Rectorem Lyciae. nec te, Mauortia uirgo,

Praeteream, regesque alios, quos Thraecia misit .

770

Atque Asiae gentes et Magno maxima Pella;

Quique animi uires et strictae pondera mentis

Prudentes habuere uiri, quibus omnis in ipsis

Census erat, iustusque Solon fortisque Lycurgus,

Aetheriusque Platon, et qui fabricauerat illum

775

Damnatusque suas melius damnauit Athenas,

Persidos et uictor, strarat quae classibus aequor;

Romanique uiri, quorum iam maxima turba est,

Tarquinioque minus reges et Horatia proles,

Tota acies partus, nec non et Scaeuola trunco

780

Nobilior, maiorque uiris et Cloelia uirgo,

Et Romana ferens, quae texit, moenia Cocles,

Et commilitio uolucris Coruinus adeptus

Et spolia et nomen, qui gestat in alite Phoebum,

Et Ioue qui meruit caelum Romamque Camillus

785

Seruando posuit, Brutusque a rege receptae

Conditor, et Pyrrhi per bella Papirius ultor,

Fabricius Curiusque pares, et tertia palma

Marcellus Cossusque prior de rege necato,

Certantesque Deci uotis similesque triumphis,

790

Inuictusque mora Fabius, uictorque necantis

Liuius Hasdrubalis socio per bella Nerone,

Scipiadaeque duces, fatum Carthaginis unum,

Pompeiusque orbis domitor per trisque triumphos

Ante diu princeps, et censu Tullius oris

795

Emeritus caelum, tum Claudi magna propago,

Aemiliaeque domus proceres, clarique Metelli,

Et Cato fortunae uictor, Martisque sub armis

Miles Agrippa sui. Venerisque ab origine proles

Iulia descendit caelo caelumque replebit,

800

Quod reget Augustus, socio per signa Tonante,

Cernet et in coetu diuum magnumque Quirinum

Altius aetherii quam candet circulus orbis.

Illa deis sedes: haec illis proxima, diuum

Qui uirtute sua similes uestigia tangunt.

809

Ac prius incipiam stellis quam reddere uires

810

Signorumque canam fatalia carmine iura,

Implenda est mundi facies, corpusque per omne

Quidquid ubique nitet, uigeat quandoque, notandum est.

805

Sunt alia aduerso pugnantia sidera mundo,

Quae terram caelumque inter uolitantia pendent,

Saturni, Iouis et Martis Solisque, sub illis

Mercurius Venerem tangit Lunamque locatus.

813

Sunt etiam raris orti natalibus ignes,

Protinus et rapti. subitas candescere flammas

815

Aera per liquidum tractosque perire cometas

Rara per ingentis uiderunt saecula motus.

Siue, quod ingenitum terra spirante uaporem

Vmidior sicca superatur spiritus aura,

Nubila cum longo cessant dispulsa sereno

820

Et solis radiis arescit torridus aer,

Apta alimenta sibi demissus corripit ignis

Materiamque sui deprendit flamma capacem,

Et, quia non solidum est corpus, sed rara uagantur

Principia aurarum uolucrique simillima fumo,

825

In breue uiuit opus coeptusque incendia fine

Subsistunt pariterque cadunt fulgentque cometae.

Quod nisi uicinos agerent occasibus ortus

Et tam parua forent accensis tempora flammis,

Alter nocte dies esset, caelumque rediret

830

Immersum, et somno totum deprenderet orbem.

Tum, quia non una specie dispergitur omnis

Aridior terrae uapor et comprenditur igni,

Diuersas quoque per facies accensa feruntur

Lumina, quae subita his exsistunt nata tenebris.

835

Nam modo, ceu longi fluitent de uertice crines,

Flamma comas imitata uolat, tenuisque capillos

Diffusos radiis ardentibus explicat ignis;

Nunc prior haec facies dispersis crinibus exit,

Et glomus ardentis sequitur sub imagine barbae;

840

Interdum aequali laterum compagine ductus

Quadratamue trabem fingit teretemue columnam;

Quin etiam tumidis exaequat dolia flammis

Procere distenta uteros, partasue capellas

Mentitur paruos ignis glomeratus in orbes

845

Hirta figurantis tremulo sub lumine menta,

Lampadas et fissas ramosos fundit in ignes.

Praecipitant stellae passimque uolare uidentur,

Cum uaga per nitidum scintillant lumina mundum

Et tenuem longis iaculantur crinibus ignem

850

Exuruntue uiam uolucris imitata sagittas,

Arida cum gracili tenuatur semita filo.

Sunt autem cunctis permixti partibus ignes,

Qui grauidas habitant fabricantes fulmina nubes

Et penetrant terras Aetnamque minantur Olympo

855

Et calidas reddunt ipsis in fontibus undas

Ac silice in dura uiridique in cortice sedem

Inueniunt, cum silua sibi collisa crematur;

Ignibus usque adeo natura est omnis abundans:

Ne mirere faces subitas erumpere caelo

860

Aeraque accensum flammis lucere coruscis

Arida complexum spirantis semina terrae,

Quae uolucer pascens ignis sequiturque fugitque,

Fulgura cum uideas tremulum uibrantia lumen

Imbribus e mediis et caelum fulmine ruptum.

865

Siue igitur ratio praebentis semina terrae

In uolucris ignes potuit generare cometas;

Siue illas natura faces ubi cuncta creauit

Sidera, per tenuis caelo lucentia flammas,

Sed trahit ad semet rapido Titanius aestu

870

Inuoluitque suo flammantis igne cometas

Ac modo dimittit, sicut Cyllenius orbis

Et Venus, accenso cum ducit uespere noctem

Serpentem, falluntque oculos rursusque reuisunt;

Seu deus instantis fati miseratus in orbem

875

Signa per affectus cadique incendia mittit;

Numquam futtilibus excanduit ignibus aether,

Squalidaque effusi deplorant arua coloni,

Et sterilis inter sulcos defessus arator

Ad iuga maerentis cogit frustrata iuuencos,

880

Aut grauibus morbis et lenta corpora tabe

Corripit exustis letalis flamma medullis

Labentisque rapit populos, totasque per urbes

Publica succensis peraguntur fata sepulchris,

Qualis Erectheos pestis populata colonos

885

Extulit antiquas per funera pacis Athenas,

Alter in alterius labens cum fata ruebant,

Nec locus artis erat medicae nec uota ualebant;

Cesserat officium morbis, et funera derant

Mortibus et lacrimae; lassus defecerat ignis

890

Et coaceruatis ardebant corpora membris,

Ac tanto quondam populo uix contigit heres.

Talia significant lucentes saepe cometae:

Funera cum facibus ueniunt, terrisque minantur

Ardentis sine fine rogos, cum mundus et ipsa

895

Aegrotet natura nouum sortita sepulcrum.

Quin et bella canunt ignes subitosque tumultus

Et clandestinis surgentia fraudibus arma,

Externas modo per gentes ut, foedere rupto

Cum fera ductorem rapuit Germania Varum

900

Infecitque trium legionum sanguine campos,

Arserunt toto passim minitantia mundo

Lumina, et ipsa tulit bellum natura per ignes

Opposuitque suas uires finemque minata est.

Ne mirere grauis rerumque hominumque ruinas,

905

Saepe domi cuipa est: nescimus credere caelo.

Ciuilis etiam motus cognataque bella

Significant. nec plura alias incendia mundus

Sustinuit, quam cum ducibus iurata cruentis

Arma Philippeos implerunt agmine campos,

910

Vixque etiam sicca miles Romanus harena

Ossa uirum lacerosque prius super astitit artus,

Imperiumque suis conflixit uiribus ipsum,

Perque patris pater Augustus uestigia uicit.

Necdum finis erat: restabant Actia bella

915

Dotali commissa acie, repetitaque rerum

Alea et in ponto quaesitus rector Olympi,

Femineum sortita iugum cum Roma pependit

Atque ipsa Isiaco certarunt fulmina sistro;

Restabant profugo seruilia milite bella,

920

Cum patrios armis imitatus filius hostes

Aequora Pompeius cepit defensa parenti.

Sed satis hoc fatis fuerit: iam bella quiescant

Atque adamanteis discordia uincta catenis

Aeternos habeat frenos in carcere clausa;

925

Sit pater inuictus patriae, sit Roma sub illo,

Cumque deum caelo dederit non quaerat in orbe.

11

propiusque fauet mundus G L

propius mundusque fauet M* N P