Germanicus Caesar Aratea

Reference basis text: F. Feraco, 2022

Editing of the digital edition: F. Feraco, 2023


Ab Ioue principium magno deduxit Aratus

Carminis, at nobis, genitor, tu maximus auctor;

Te ueneror, tibi sacra fero doctique laboris

Primitias. probat ipse deum rectorque satorque.

5

Quantum etenim possent anni certissima signa,

Qua sol ardentem Cancrum rapidissimus ambit

Diuersasque secat metas gelidi Capricorni

Quaue Aries et Libra aequant diuortia lucis,

Si non parta quies, te praeside, puppibus aequor

10

Cultorique daret terras, procul arma silerent?

Nunc uacat audacis in caelum tollere uultus

Sideraque et mundi uarios cognoscere motus,

Nauita quid caueat, quid scitus uitet arator,

Quando ratem uentis aut credat semina terris.

15

Haec ego dum Latiis conor praedicere Musis,

Pax tua tuque adsis nato numenque secundes!

Cetera, quae toto fulgent uaga sidera mundo,

Indefessa trahit proprio cum pondere caelum.

Axis at immotus semper uestigia seruat

20

Libratasque tenet terras et cardine firmo

Orbem agit. extremum geminus determinat axem,

Quem Grai dixere polon; pars mersa sub undas

Oceani, pars celsa sub horrifero Aquilone.

Axem Cretaeae dextra laeuaque tuentur

25

Siue Arctoe seu Romani cognominis Vrsae

Plaustraque, quae facies stellarum proxima uerae:

Tres temone rotisque micant sublime quaternae.

Si melius dixisse feras, obuersa refulgent

Ora feris; caput alterius super horrida terga

30

Alterius lucet; pronas rapit orbis in ipsos

Decliuis umeros. ueteris si gratia famae,

Cresia uos tellus aluit, moderator Olympi

Donauit caelo. meritum custodia fecit,

Quod fidae comites prima incunabula magni

35

Fouerunt Iouis, attonitae cum furta parentis

Aerea pulsantes mendaci cymbala dextra,

Vagitus pueri patrias ne tangeret auris,

Dictaei texere deae famuli Corybantes.

Hinc Iouis altrices Helice Cynosuraque fulgent.

40

Dat Grais Helice cursus maioribus astris,

Phoenicas Cynosura regit. sed candida tota

Et liquido splendore Helice nitet; haud prius ulla,

Cum sol Oceano fulgentia condidit ora,

Stella micat caelo, septem quam Cresia flammis.

45

Certior est Cynosura tamen sulcantibus aequor,

Quippe breuis totam fido se cardine uertit

Sidoniamque ratem numquam spectata fefellit.

Has inter medias abrupti fluminis instar

Immanis serpens sinuosa uolumina torquet

50

Hinc atque hinc supraque illas. mirabile monstrum,

Cauda Helicen supra tendit, redit ad Cynosuran

Squamigero lapsu. qua desinit ultima cauda,

Hac caput est Helices. flexu comprenditur alto

Serpentis Cynosura; ille explicat amplius orbes

55

Sublatusque retro maiorem respicit Arcton.

Ardent ingentes oculi, caua tempora claris

Ornantur flammis, mento sedet unicus ignis.

Tempus dexterius quae signat stella Draconis

Quaque sedet mento <.........................

60

...................> lucetque nouissima cauda

Extremumque Helices sidus micat. ac radiatur

Serpentis decline caput qua proxima signa

Occasus ortusque uno tanguntur ab orbe,

Oceani tumidis ignotae fluctibus Arctoe,

65

Semper inocciduis seruantes ignibus axem.

Haut procul effigies inde est defecta labore.

Non illi nomen, non magni causa laboris,

Dextro namque genu nixus diuersaque tendens

Bracchia, suppliciter passis ad numina palmis,

70

Serpentis capiti figit uestigia saeui.

Tum fessi subter costas atque ardua terga

Clara Ariadnaeo sacratast igne Corona,

Hunc illi Bacchus thalami memor addit honorem.

Terga nitent stellis; at qua se uertice tollit

75

Succiduis genibus lapsum et miserabile sidus,

Hac Ophiuchus erit. longe caput ante notabis

Et uastos umeros, tum cetera membra sequuntur.

Illis languet honos; umeris manet integer ardor,

Luna etiam mensem cum pleno diuidit orbe.

80

Lux tenuis manibus, per quas elabitur Anguis,

Pressus utraque manu, medium cingens Ophiuchum.

Scorpios ima pedum tangit, sed planta sinistra

In tergo residet, uestigia dextera pendent.

Impar est manibus pondus, nam dextera paruam

85

Partem Anguis retinet, per laeuam attollitur omnis

Quantumque ab laeua distantia serta notantur,

Erigitur tantum Serpens atque ultima mento

Stella sub aetheria lucet clinata Corona.

At qua se dorso sinuabit lubricus Anguis

90

Insigni caelum perfundent lumine Chelae.

Inde Helicen sequitur senior baculoque minatur,

Siue ille Arctophylax seu Bacchi ob munera caesus

Icarus ereptam pensauit sidere uitam.

Non illi obscurum caput est, non tristia membra,

95

Sed proprio tamen una micat sub nomine flamma,

Arcturum dixere, sinus qua uincula nodant.

Virginis inde subest facies, cui plena sinistra

Fulget spica manu maturisque ardet aristis.

Quam te, diua, uocem? tangunt mortalia si te

100

Carmina nec surdam praebes uenerantibus aurem,

Exosa, heu! mortale genus, medio mihi cursu

Stabunt quadrupedes et flexis laetus habenis

Teque tuumque canam terris uenerabile numen.

Aurea pacati regeres cum saecula mundi,

105

Iustitia inuiolata malis, placidissima uirgo,

Siue illa Astraei genus es, quem fama parentem

Tradidit astrorum, seu uera intercidit aeuo

Ortus fama tui, mediis te laeta ferebas

Sublimis populis nec dedignata subire

110

Tecta hominum et puros sine crimine, diua, penatis

Iura dabas cultuque nouo rude uulgus in omnem

Formabas uitae sinceris artibus usum.

Nondum uesanos rabies nudauerat ensis

Nec consanguineis fuerat discordia nota,

115

Ignotique maris cursus priuataque tellus

Grata satis, neque per dubios auidissima uentos

Spes procul amotas fabricata naue petebat

Diuitias, fructusque dabat placata colono

Sponte sua tellus nec parui terminus agri

120

Praestabat dominis signo tutissima rura.

At postquam argenti creuit deformior aetas,

Rarius inuisit maculatas fraudibus urbis,

Seraque ab excelsis descendens montibus ore

Velato tristisque genas abscondita †ripa

125

<......................................>

Nulliusque larem, nullos adit illa penatis.

Tantum, cum trepidum uulgus coetusque notauit,

Increpat "o patrum suboles oblita priorum,

Degeneres semper semperque habitura minores,

130

Quid me, cuius abit usus, per uota uocatis?

Quaerenda est sedes nobis noua, saecula uestra

Artibus indomitis tradam scelerique cruento".

Haec effata super montis abit alite cursu

Attonitos linquens populos grauiora pauentis.

135

Aerea sed postquam proles terris data, nec iam

Semina uirtutis uitiis demersa resistunt

Ferrique inuento mens est laetata metallo,

Polluit et taurus mensas assuetus aratro,

Deseruit propere terras iustissima uirgo

140

Et caeli sortita locum, qua proximus illi

Tardus in occasum sequitur sua plaustra Bootes.

Virginis at placidae praestanti lumine signat

Stella umeros. Helicen ignis non clarior ambit,

Quique micat cauda quique armum fulget ad ipsum

145

Quique priora tenet uestigia quique secunda

Clunibus hirsutis et qui sua †sidera† reddit.

Namque alii, quibus explentur ceruixque caputque,

Vatibus ignoti priscis sine honore feruntur.

Qua media est Helice, subiectum respice Cancrum;

150

At capiti suberunt Gemini. qua posterior pes,

Horrentisque iubas et fuluum cerne Leonem.

Hunc ubi contigerit Phoebi uiolentior axis,

Accensa in Cancro iam tum geminabitur aestas.

Tunc lymphae tenues, tunc est tristissima tellus

155

Et densas laetus segetes bene condit arator.

Ne mihi tum remis pulset uada caerula puppis;

Dem potius uentis excusso uela rudente

Excipiamque sinu zephyris spirantibus auras.

Est etiam Aurigae facies, sine Atthide terra

160

Natus Erichthonius, qui primus sub iuga duxit

Quadrupedes, seu Myrtoas demersus in undas

Myrtilos. hunc potius species in sidere reddit:

Sic nulli currus, sic ruptis maestus habenis

Perfidia Pelopis raptam gemit Hippodamian.

165

Ipse ingens transuersus abit laeua Geminorum

Maiorisque Vrsae contra delabitur ora.

Numina praeterea secum trahit: una putatur

Nutrix esse Iouis -si uere Iuppiter infans

Vbera Cretaeae mulsit fidissima Caprae-,

170

Sidere quae claro gratum testatur alumnum;

Hanc Auriga umero totam gerit, at manus Haedos

Ostendit, nautis inimicum sidus, ubi illos

Orbis ab Oceano celsos rapit; haut semel Haedi

Iactatam uidere ratem nautasque pauentis

175

Sparsaque per saeuos morientum corpora fluctus.

Aurigae pedibus trux adiacet ignea Taurus,

Cornua fronte gerens et lucidus ore minaci.

Quemlibet ignarum caeli sua forma docebit,

Et caput et patulae naris et cornua Tauri.

180

Fronte micant Hyades. quae cornus flamma sinistri

Summa tenet, subit haec eadem uestigia dextra

Aurigae mediaque ligat compagine diuos.

Myrtilos exoritur summo cum Piscibus ore,

Totus cum Tauro lucet; ruit Oceano bos

185

Ante, super terras cum fulget Myrtilos ore.

Iasides etiam caelum cum coniuge Cepheus

Ascendit totaque domo, quia Iuppiter auctor

Est generis; prodest maiestas saepe parentis.

Ipse breuem patulis manibus stat post Cynosuram

190

Diducto passu. quantum latus a pede dextro

Cepheos extremam tangit Cynosurida caudam,

Tantundem ab laeuo distat; minor utraque iungit

Regula Cepheos uestigia. balteus ambit

Qua latus, ad flexum sinuosi respicit Anguis.

195

Cassiepia uirum residet sublimis ad ipsum,

Clara, etiam pernox caelo cum luna refulsit,

Sed breuis et paucis decorata in sidere flammis.

Qualis ferratos subicit clauicula dentes,

Succutit et foribus praeducti uincula claustri,

200

Talis disposita est stellis. ipsa horrida uultu

Sic tendit palmas, ceu sit planctura relictam

Andromedam, meritae non iusta piacula matris.

Nec procul Andromede, totam quam cernere nondum

Obscura sub nocte licet; sic emicat ore,

205

Sic magnis umeris candet nitor ac mediam ambit

Ignea substricta lucet qua zonula palla.

Sed poenae facies remanet districtaque pandit

Bracchia, ceu duri teneantur robore saxi.

Andromedae capiti Sonipes supereminet ales,

210

Vertice et Andromedae radiat quae stella, sub ipsa

Aluo fulget Equi, tres armos et latera aequis

Distinguunt spatiis. capiti tristissima forma

Et ceruix sine honore obscuro lumine sordet.

Spumanti mandit sed qua ferus ore lupata,

215

Et capite et longa ceruice insignior exit

Stella nitens, armis laterique simillima magno.

Nec totam ille tamen formam per singula reddit.

Primo praestat equom, medio rupta ordine membra

Destituunt uisus; rudis inde adsurgit imago.

220

Gorgonis hic proles; in Pierio Helicone,

Vertice cum summo nondum decurreret unda,

Museos fontis dextri pedis ictibus hausit.

Inde liquor genitus nomen tenet: Hippocrenen

Fontes nomen habent; sed Pegasus aethere summo

225

Velocis agitat pennas et sidere gaudet.

Inde subest Aries, qui longe maxima currens

Orbe suo spatia ad finem non tardius Vrsa

Peruenit et quanto breuiore Lycaonis Arctos

Axem actu torquet, tanto pernicior ille

230

Distantis cornu properat contingere metas.

Clara nec est illi facies nec sidera possunt,

Officiat si luna, sua uirtute nitere.

Sed quaerendus erit zonae regione micantis

Andromedae; terit hic medii diuortia mundi,

235

Vt Chelae, candens ut balteus Orionis.

Est etiam propiore deum cognoscere signo,

Deltoton si quis -donum hoc spectabile Nili

Diuitibus generatum undis- in sede notabit.

Tres illi laterum ductus, aequata duorum

240

Sunt spatia, unius breuius, sed clarior igne.

Hunc Aries iuxta. medium Deltoton habebit

Inter Lanigeri tergum et Cepheida maestam.

Hunc ultra gemini Pisces, quorum alter in austrum

Tendit, Threicium borean petit alter et audit

245

Stridentis auras, niueus quas procreat Haemus.

Non illis liber cursus, sed uincula cauda

Singula utrumque tenent uno coeuntia nodo.

Nodum stella premit. Piscis, qui respicit auras

Threicias, dextram Andromedae cerna[n]tur ad ulnam.

250

Supter utrumque pedem deuotae uirginis ales

Perseos effigies, seruatae grata puellae.

Moles ipsa uiri satis est testata parentem,

Tantus ubique micat, tantum occupat ab Ioue caeli.

Dextera sublatae similis prope Cassiepiam

255

Sublimis fulget; pedibus properare uidetur

Et uelle aligeris purum aethera findere plantis.

Poplite sub laeuo, Tauri certissima signa,

Pleiades suberunt, breuis et locus occupat omnis,

Nec faciles cerni, nisi quod coeuntia plura

260

Sidera communem ostendunt ex omnibus ignem.

Septem traduntur numero, sed carpitur una,

Deficiente oculo distinguere corpora parua.

Nomina sed cunctis seruauit fida uetustas:

Electra Alcyoneque Celaenoque Meropeque

265

Asteropeque et Taygete et Maia parente

Caelifero genitae -si uere sustinet Atlas

Regna Iouis superosque atque ipso pondere gaudet-.

Lumine non multis Plias certauerit astris,

Praecipuo sed honore ostendit tempora bina,

270

Cum primum agricolae uentus superimminet auster

Et cum surgit hiems portu fugienda peritis.

Quin etiam Lyra Mercurio dilecta, deorum

plurimulum acceptae prohs† caelo nitet ante labore

Deuictam effigiem <...> planta †erectaque†‎ dextra

275

Tempora laeua premit torti subiecta Draconis.

Summa genus subuersa tenet qua se Lyra uoluit

Contra spectat Auem, uel Phoebi quae fuit olim

Cygnus uel Ledae thalamis qui illapsus adulter

Furta Iouis falsa uolucer sub imagine texit.

280

Inter defectum sidus Cygnumque nitentem

Mercurialis habet sedem Lyra. multa uidebis

Stellarum uacua in Cygno, multa ignea rursus

Aut medii fulgoris erunt. penna utraque laeta,

Dexterior iuxta regalem Cepheos ulnam,

285

At laeua fugit instantem sibi Pegason ala.

Piscibus interlucet Equi latus, ad caput eius,

Dextra manus latices qua fundit, Aquarius exit.

Quo prior Aegoceros semper properare uidetur

Oceano mersus sopitas condere flammas.

290

Tum breuis occasus ortusque intercipit hora,

Cum sol ambierit metas gelidi Capricorni.

Nam neque perficiet cursus et uota breuis lux,

Et cum terrores auget nox atra marinos,

Multum clamatos frustra speculaberis ortus.

295

Tunc rigor, et rapidus ponto tunc incubat auster;

Pigra ministeria, et nautis tremor alligat artus.

Sed rationem anni temeraria pectora soluunt,

Nulla dies oritur, quae iam uacua aequora cernat

Puppibus, et semper tumidis ratis innatat undis.

300

In terra temptare undas iuuat; aspera sed cum

Adsultat lateri deprensae spuma carinae,

Tunc alii curuos prospectant litore portus

Inuentasque alii terras pro munere narrant.

Interea exanimat pauidos instantis aquae mons.

305

Ast alii procul a terra iactantur in altum;

Munit eos breue lignum et fata instantia pellit,

Nam tantum a leto quantum rate fluctibus absunt.

Belligerum Titan magnum cum contigit Arcum

Ducentemque ferum sinuato spicula neruo,

310

Iam clausum ratione mare est, iam nauita portu

Infestam noctem fugitat longasque tenebras.

Signum erit exoriens nobis tum nocte suprema

Scorpios: ille micat supra freta caerula cauda;

Insequitur grauis Arcus et in lucem magis exit.

315

Tunc alte Cynosura redit, tunc totus in undas

Mergitur Orion, umeris et uertice Cepheus.

Est etiam, incertum quo cornu missa, Sagitta,

Quam seruat Iouis ales. habet miracula nulla,

Si caelum ascendit Iouis armiger. hic tamen altum

320

Vnguibus innocuis Phrygium rapuit Ganymeden

Et Telo appositus custos; cum Iuppiter arsit

In puero, luit excidio quem Troia furorem.

Delphin inde breuis lucet iuxta Capricornum

Paucis sideribus; tulit hic Atlantida nymphen

325

In thalamos, Neptune, tuos, miseratus amantem.

Sidera, quae mundi pars celsior aethere uoluit

Quaeque uident boream uentis adsueta serenis,

Diximus, hinc alius decliuis ducitur ordo,

Sentit et insanos obscuris flatibus austros.

330

Primus in obliquom rapitur sub pectore Tauri

Orion. non ulla magis uicina notabit

Stella uirum sparsae quam toto corpore flammae;

Tale caput magnique umeri, sic balteus ardet,

Sic uagina ensis, pernici sic pede lucet.

335

Talis ei custos aderit, Canis ore timendo:

Ore uomit flammam, membris contemptior ignis.

Sirion hanc Grai proprio sub nomine dicunt.

Cum tetigit solis radios, accenditur aestas,

Discernitque ortu longe sata: uiuida firmat,

340

At quibus affectae frondes aut languida radix,

Exanimat. nullo gaudet maiusue minusue

Agricola et sidus primo speculatur ab ortu.

Auritum Leporem sequitur Canis, et fugit ille:

Sic utrumque oritur, sic occidit in freta sidus.

345

Tu paruum Leporem rimare sub Orione.

At qua cauda Canis languenti desinit astro,

Fulgent Argoae stellis aplustria puppis;

Puppe etenim trahitur, non recto libera cursu,

Vt cum decurrens inhibet iam nauita remos

350

Auersamque ratem uotis damnatus ab ora

Praeligat, optatam cupiens contingere terram.

Sed quae pars uiolata fuit, coeuntia saxa

Numine Iunonis tutus cum fugit Iason,

Haec micat in caelo: lateri non amplior actus,

355

Quam surgit malus; qua debet reddere proram,

Intercepta perit nulla sub imagine forma;

Puppis demisso tantum stat lucida clauo.

At procul expositam sequitur Nereia pristis

Andromedam. media est Solis uia, cum tamen illa

360

Terretur monstro pelagi gaudetque sub axe

Diuerso posita et boreae uicina rigenti.

Auster Pristin agit. duo sidera praelegit unum,

Namque Aries supra Pristin Piscesque feruntur.

Belua sed ponti non multum praeterit Amnem,

365

Amnem qui Phaethonta suas defleuit ad undas,

Postquam patris equos non aequo pondere rexit,

Vulnere reddentem flammas Iouis; hunc, noua silua,

Planxere ignotis maestae Phaethontides ulnis.

Eridanus medius liquidis interiacet astris.

370

Huius pars undae laeuum ferit Orionis

Lapsa pedem. procul ambobus qui Piscibus unus

Vincula conectit, nodus cristam super ipsam

Aequoreae Pristis radiat. sunt libera caelo

Sidera non ullam specie reddentia formam

375

Sub leporis latus, auersam post denique Puppim,

Inter et Eridani flexus clauumque carinae.

Atque haec ipsa notast nullam praebere figuram.

Sunt etiam toto sparsi sine nomine mundo

Inter signa ignes, quibus etsi propria desit

380

Forma, per appositi noscuntur lumina signi.

Est etiam a geminis diuersus Piscibus unus,

Qui borean fugiat, totus directus in austros,

Ventre sub Aegoceri, Pristin conuersus ad imam.

Infimus Hydrochoos sed qua uestigia figit,

385

Sunt aliae stellae; qua caudam Belua flectit

Quaque caput Piscis, media regione locatae

Nullum nomen habent nec causast nominis ulla;

Sic tenuis cunctis iam paene euanuit ardor.

Nec procul hinc dextra defundit aquarius undas

390

Atque imitata cadunt errantis signa liquoris.

E quibus una magis sub cauda flamma relucet

Squamigerae Pristis, pedibus subit altera signi

Fundentis latices. est et sine honore Corona

Ante Sagittiferi paullum pernicia crura.

395

Scorpios erecta torquet qua spicula cauda,

Turibulum uicinum austris sacro igne uidebis,

Arcturum contra; sed quanto tardius ille

Oceanum occasu tangit, tanto et magis artae

Turibuli metae. uix caelum suspicit et iam

400

Praecipiti tractu uastis demittitur undis.

Multa dedit natura homini rata signa salutis

Venturamque notis cladem depellere suasit.

Inter certa licet numeres sub nocte cauenda

Turibulum: nam si sordebunt cetera caeli

405

Nubibus obductis, illo splendente, timeto,

Ne pacem pelagi soluat uiolentior auster.

Tunc mihi siccentur substricto cornua uelo

Et rigidi emittant flatus per inane rudentes.

Quodsi deprensae turbauit lintea puppis

410

Incubuitque sinu laxo, uel mergitur undis

Prona ratis sorbetque inimicum Nerea prora,

Vel, si respexit seruator Iuppiter, aegre

Vltima persoluunt iactati uota salutis;

Nec metus ante fugit, quam pars effulserit orbis,

415

Quae borean caelum spectantibus indicet ortum.

Sunt etiam flammis commissa immania membra

Centauri, capite atque hirsuto pectore et aluo

Subter candentis hominem reddentia Chelas,

Inde per ingentis costas, per crura, per armos,

420

Nascitur intacta sonipes sub Virgine. dextra

Seu praedam e siluis portat seu dona propinquae

Placatura deos, cultor Iouis, admouet Arae,

Hic erit ille pius Chiron, iustissimus omnis

Inter nubigenas et magni doctor Achillis.

425

Hic, umero medium scandens iter aetheris alti,

Si tenuem traxit nubem stellasque recondit,

Toto clarus equo, uenientis nuntiat euros.

Nec procul hinc Hydros trahitur, cui cauda superne

Centaurum mulcet, tractu subit ille Leonem,

430

Peruenit ad Cancrum capite et tria sidera tangit.

Huic primos tortus Crater premit, ulterioris

Vocali rostro Coruus forat. omnia lucent,

Et Coruus pennis et paruo pondere Crater

Et spatio triplicis formatus sideris Hydros.

435

Sub Geminis Procyon fulgenti lumine surgit.

Hic caelo ornatus trahitur noctemque diemque.

Sors sua cuique data est, semel adsignata tuentur

Immoti loca nec longo mutantur in aeuo.

Quinque aliae stellae diuersa lege feruntur

440

Et proprio motu mundo contraria uoluunt

Curricula exceduntque loco et uestigia mutant.

Haud equidem possis alio contingere signo,

Quae diuis sedes. hinc atque hinc saepe uidentur

Occasus ortusque. neque anfractus breuis illis,

445

Annosasque uias tardus uix perficit orbis.

Hoc opus arcanis si credam postmodo Musis,

Tempus et ipse labor, patiantur fata, docebit.

Signorum partes, quorum est praedicta figura,

Annum expleturi praecidunt quattuor orbis.

450

Interualla trium transuersus colligat unus.

Nec par est illis spatium: duo namque feruntur

Inter se aequales, duo, quorum est maxima forma;

Et totidem inter se† praedictis ante minores.

Hi semper distant, illos communia signa

455

Committunt. qua se tangunt, pars aequa rotarum

Diuiditur; binos ut si qui desecet arcus.

Dissimilis quintus liquida sub nocte uidetur,

Sidera cum reddunt sinceros eminus ignis.

Lactis ei color, et mediis uia lucet in umbris.

460

Lacteus hic orbis nullo minor orbe rotatur.

Celsior ad borean qui uergit circulus altos

Et peragit tractus uicinis haud procul Vrsis,

Per Geminos currit medios, uestigia tangit

Aurigae plantamque terit Perseida laeuam;

465

Transuersae Andromedae latera utraque persecat actus

Et totam absque umero dextram; summa ungula pulsu

Acris Equi ferit orbis iter. tunc candidus ora

Cygnus habet iuxta, cubito lucet super ipsum

Nixa genu facies et primis ignibus Anguis.

470

Effugit at Virgo; totus Leo, totus in ipso

Cancer. ab aduersis omnem secat ille Leonem

Clunibus irsutique iubam per pectoris exit.

Cancro fulgentes oculi, ceu regula currat

Per medios, sic diuidui latera utraque tangunt.

475

Hunc octo in partis si quis diuiserit orbem,

Quinque super terras semper fulgere notabit,

Abdi tris undis breuibusque latere sub umbris.

Hoc Cancrum tetigit cum Titan orbe, timeto

Aestatem rapidam et soluentis corpora morbos.

480

Tunc habet aeterni cursus fastigia summa

Erectoque polo breuius non applicat umquam

Candentis currus. aduerso nititur orbe,

Dum tangat metas; pronus deuoluitur inde.

Hic boreae propior, contrarius excipit austros;

486

Aestatisque tenet flagranti sidere Cancer,

485

Aegoceros metas hiemis glacialibus astris:

487

Hoc medium sidus findit deuexior orbis,

Fundentis latices genua implicat; alligat illum

Intorta Pristis cauda; uelocia crura

490

Contingit Leporis, Canis aluum desecat imam.

Desecat et sacrae speciosa aplustria Puppis

Centaurique umeros et Scorpion ultima cauda

Spicula torquentem; magnus micat Arcus in illo.

Inde austro propior sol est aquilone relicto

495

Et gelidas hiemes hebetato lumine portat.

Huius tres caelo partes adsurgere cernes;

Quinque latent undis et longa in nocte feruntur.

Hos inter medius nullo minor orbis agetur,

In quo cum Phoebus radiatos extulit ignes,

500

Diuidit aequali spatio noctemque diemque.

Bis redit haec facies, librat quae sidera mundi,

Cum uer fecundum surgit, cum deficit aestas.

Signa Aries Taurusque aequo tanguntur ab orbe,

Sed princeps Aries totus fulgebit in illo;

505

Tauri armum subit et flexi duo sidera cruris.

At medium Oriona secat spiramque priorem

Hydri, tum Cratera leuem Coruique forantis

Vltima, deficiunt nigra qua sidera cauda.

Illic et Chelas transuerso lumine quaeres

510

Et celsi [mediam] partem Anguis et a medio Ophiuchum

Nec procul inde Aquilam, toto capite incubat ardens

Pegasus et longae spatio ceruicis inhaeret.

Hos orbis, quorum tractus et signa notamus,

Rectus per medios percurrens traicit axis.

515

Tres interuallis paribus sine fine rotantur

Nec mutare uias possunt nec iungere sulcos.

Quartus in oblicum tris unus colligat orbis,

Partibus extremis diuersos implicat; unum

Inter utrumque secat medium desectus ab illo.

520

Non si Palladia doctus formaret ab arte,

Distantis orbis melius religasset ab uno.

Sed tribus idem ortus omni nascuntur ab aeuo

Atque eadem occasus remanent certissima signa.

Quartus ab Oceano tantum uestigia mutat,

525

Obliquo currens spatio, quantum Capricornus

Aestifero distat Cancro, quam latus ad auras

Aetherias surgit, tam sacris mergitur undis.

In sex signiferum si quis diuiserit orbem

Aequalis partes, succumbet regula binis

530

Inferior signis spatii tantumque tenebit

Vna †tui lateris† quantum a tellure recedit,

Nec tamen humanos uisus fugit, ultimus orbis.

Haec uia solis erit bis senis lucida signis.

Nobilis hic Aries aurato uellere, quondam

535

Qui tulit in Tauros Phrixum, qui prodidit Hellen,

Quem propter fabricata ratis, quem perfida Colchis

Sopito uigile incesto donauit amori.

Corniger hic Taurus, cuius decepta figura

Europe, thalamis et uirginitate relicta,

540

Per freta sublimis tergo mendacia sensit

Litore Cretaeo partus enixa marito.

Sunt Gemini, quos nulla dies sub Tartara misit;

Sed caelo semper, nautis laetissima signa,

Ledaeos statuit iuuenis pater ipse deorum.

545

Te quoque, fecundam meteret cum comminus hydram

Alcides ausum morsu contingere †bello†,

Sidere donauit, Cancer, Saturnia Iuno,

Numquam oblita sui, numquam secura nouerca.

Hinc Nemeaeus erit iuxta Leo; tunc pia Virgo;

550

Scorpios hinc duplex quam cetera possidet orbe

Sidera, per Chelas geminato lumine fulgens,

Quem mihi diua cauet dicto prius Orione.

Inde Sagittifero tentus curuabitur arcus,

Qui solitus Musas uenerari supplice plausu

555

Acceptus caelo Phoebeis ardet in armis.

Cochlidis inuentor, cuius Titania flatu

Proelia commisit diuorum laetior aetas

Bellantem comitata Iouem, pietatis honorem,

Vt fuerat geminus forma, sic sidere, cepit.

560

Hic, Auguste, tuum genitali corpore numen

Attonitas inter gentis patriamque pauentem

In caelum tulit et maternis reddidit astris.

Proximus infestas, olim quas fugerat, undas

Deucalion paruam defundens indicat urnam.

565

Annua concludunt Syriae duo numina, Pisces

Tempora. tunc iterum praedictus nascitur ordo

[Lanigeri et Tauri, Geminorum, postea Cancri,

Tunc Leo, tunc Virgo, tunc Scorpios, Arcitenensque

Et geminus Capricornus et Imbrifer et duo Pisces].

570

Huius quantum altas demergitur orbis in undas

Oceani, tantum liquidum super aera lucet.

Nullaque nox bis terna minus caelo trahit astra,

Nullaque maior erit, quam quanto tempore in auras

Orbis perfecti diuisus tollitur arcus.

575

Saepe uelis quantum superet cognoscere noctis

Et spe uenturae solari pectora lucis.

Prima tibi nota solis erit, quo sidere currat;

Semper enim signo Phoebus radiabit in uno.

Cetera tum propriis ardentia suspice flammis,

580

Quid cadat aut surgat summoue feratur in orbe,

Quantoque exiliant spatio, cum caerula lincunt;

Namque aliis pernix saltus, maiore trahuntur

Mole alia, Oceanum tardo linquentia passu.

Quod si nube caua solis uia forte latebit,

585

Occulet aut signum conscendens uertice caelum

Altus Athos uel Cyllene uel candidus Haemus,

Gargaron aut Ide superisue agitatus Olympus,

Tum dextra laeuaque simul redeuntia signis

Sidera si noris, numquam te tempora noctis

590

Effugient, numquam ueniens Tithonius ortus.

Cum primum Cancrum Tethys emittit in auras,

Excipit Oceanus Minoae serta Coronae

Occidit et dorso piscis caudaque priore,

Mergitur in totos umeros Ophiuchus et Anguis

595

Vltima cauda micat, tortus habet illa timendos.

Nec multo Arctophylax his longius adiacet astris

Lumine qui primo cum Scorpios occidit undis

Occulitur pedibus; durat tamen arduus ore,

Dum rigidum Aegoceri signum freta lucida terret.

600

Siderea uix tum satiatus luce Bootes

In terras abit et noctis plus parte relinquit.

At contra nullo defectus lumine totus

Orion umeris splendebit magnaque diui

Vagina et claro caelatus balteus igni.

605

Cornua et Eridanus liquido feret utraque caelo.

At cum prima iuba radiarit flamma Leonis,

Quicquid parte micat Cancro nascente, sub undas

Omne abit atque feri uenientis defugit ora.

Tota Iouis mersa est pennis stellantibus ales,

610

Quique genu posito defessus conditur undis

Crure tenus; redit in caelum uasti caput Hydri

Et pernix Lepus et Procyon et Sirius ipse

Totiusque Canis rapidi uestigia prima.

Accipe quae uitent exorsae Virginis ora:

615

Delphinus motis iam tum defluxerit undis

Et Lyra dulce sonans et flammis cincta Sagitta;

Et niueus Cygnus properarit tangere fluctus:

Vtraque penna uolans caudam uix lucet ad ipsam,

Nigrescitque Padus terrae qui proximus Amnis.

620

Tum caput abscondet Sonipes, tum tota latebit

Ceruix; at contra sublimior Hydra feretur

Cratera tenus †traxit† surgent aplustria Puppis

Argoae totusque Canis; sed cum pia Virgo

Nascitur, illa Ratis media plus arbore lucet.

625

Surgentis etiam Chelas sua signa notabunt:

Exilit Oceano nunc toto crine Bootes,

Quem claro ueniens Arcturus nuntiat ore,

Celsaque Puppis habet, cauda minus attamen Hydra.

Nixa genu species flexo redit ardua crure,

630

Partibus haud aliis, nocte eluctata suprema;

Bis solet illa una caelo se ostendere nocte,

Nam si Phoebeos currus, dum longa uenit nox,

Occasu sequitur, rursus fugit Oceanum ortu.

Crure simul Chelis fulgens; cum Scorpios exit,

635

Tum totis radiat membris miserabile sidus.

At cum tantum abiit quantum Lyra surgit ab undis,

Arcus ipsa suo caelo profertur imago.

Imperfecta redit caelo tum torta Corona

Et Chiron pius ad caudam cognoscitur imam.

640

Pegasus abscondit toto cum pectore pennas

Nec lucet cauda praemersus pectore Cygnus.

Abdit et Andromede uultus et maxima Pristis

Occasu insequitur uergentis [et] uirginis ora:

Crista super caelo fulget. caput abditur ipse

645

Regalis Cepheus alias intactus ab undis.

Scorpios exoriens, quom clarus fugerit Amnis,

Scorpios Oriona fugat, pauet ille sequentem.

Sis uati placata, precor, Latonia uirgo;

Non ego, non primus, ueteres cecinere poetae

650

Virginis intactas quondam contingere uestes

Ausum hominem diuae sacrum temerasse pudorem.

Deuotus poenae tunc impius ille futurae

Nudabatque feris augustas stipite siluas

Pacatamque Chion dono dabat Oenopioni.

655

Haud patiens sed enim Phoebi germana repente

Numinis ultorem media tellure reuulsa

Scorpion ingenti maiorem contulit hostem.

Parcite, mortales, numquam leuis ira deorum.

Horret uulnus adhuc et spicula tincta ueneno

660

Flebilis Orion et quamquam, parte relicta

Caeli, paene fugit, tamen altis mergitur undis,

Scorpios ardenti cum pectore contigit ortus.

Nil super Andromedae, nil Pristis luce fruetur;

In caput atque umeros rapit orbis Cassiepiam

665

Declinemque trahunt aeterni pondera mundi

Corruptaque cadit forma, certauerat olim

Qua senis aequorei natis, cum litore Cancri

Doridos et Panopes spectasset stulta choreas.

Illa abit Oceano; totius [que] serta Coronae

670

In caelum redeunt, totum se liberat Hydrus.

Cruribus expectat Chiron, obscurior Arcum,

Corpore iam toto uastoque et uertice clarus.

Tum fera, quam dextra portat Centaurus, in auras

Exilit et claris aperitur flexibus Anguis;

675

Innixusque genu laeua minus aequora linquit.

At cum prima subit facies remeabilis Arcus,

Iam sicca Oceano Chiron pernicia crura

Expellit, celsis Ophiuchus fulget in astris.

Nil trahit obscurum Serpens et trunca recepta

680

Desinit esse manu membris deformis imago.

Iam Lyra cum superis et Cygni dextera penna;

Radit tellurem rediens cum sidere Cepheus.

Tum Canis abscondit totius corporis ignis

Et latet Orion et semper tutus in undis

685

Est Lepus Argoaeque ratis, qua flexile signum

In puppim formatur, adhuc aplustria lucent.

Mergitur et Perseus et Caprae nobile lumen.

Aurigam totum abscondit ueniens Capricornus

Atque omnem ornatum uenerandae nomine Puppis.

690

Tum Procyon obscurus abit; redit armiger uncis

Vnguibus, ante omnis gratus tibi, Iuppiter, ales.

Omnibus et stellis Cygnus redit et leue Telum

Et paruus Delphinus et apta Altaria sacris;

Et minus exsurgit Minoia nota Corona.

695

Hydrochoos caelum scandens simul euocat ore

Et ceruice tenus fidentem Pegason alis.

Auersum Chirona trahit nox atra sub undas,

Oceanus caudam tinguit, nondum capit ora,

Non uastos umeros, non pectora tristia setis.

700

Hydram plus mediam condit, pars tertia lucet.

Hanc Pisces abdunt orti totumque Biformem.

Cum geminos Pisces aquilonis prouocat aura,

Ille etiam surgit, qui tristes respicit austros;

Piscibus ille simul surgit, sed liberat ortus,

705

Cum pernix Aries in caelum cornua tollit.

Pisces educunt Cepheida; laetior illa

Nereidas pontumque fugit caeloque refertur.

Ortus Lanigeri properabunt condere sacrum

Turibulum; patrio fulgebit in aethere Perseus.

710

Persea cum pennae reddunt, iam Plias ab undis

Effugit et dextro Tauri [et] cognoscitur armo.

Fixus et in cornu trahitur sine curibus ullis

Myrtilos. haut totum cernes cum †interit ipsum

In caelum rediit, pars dextera mergitur undis.

715

Vertice lucebit, teneros manus efferet Haedos

Laeua Iouis nutrix umero radiabit in ipso,

Proxima telluri nascetur planta sinistra:

Cetera cum Geminis perfecto sidere, surgent.

Tauro pistricis pariter cristaeque refulgent

720

Caudaque; uicinum terris iam cerne Booten.

Et cum se genibus demisit pars Ophiuchi,

Signum erit Oceano Geminos remeare relicto.

Totaque iam Pristis lucebunt squamea terga;

Eridani et primos deprendat nauita fontes,

725

Caelum conspiciens, dum claro se mouet ortu

Orion; habet ille notas, quae tempora noctis

Significent, uentosue truces fidamue quietem.

9

parta O-ABPMV Z

tanta O-MRSVWH