..............................
Proxim............... caelestia semper
Caesaris .. ad Phariam ...s....... excit
Hortans ille petit nato cum proelia portam,
5
Quem iuuenem grandaeuos erat per cuncta secutus
Bella, fide dextraque potens rerumque per usum
Callidus, adsiduus tractando in munere Martis.
Imminet opsessis Italus iam turribus hostis
Ante omnis milites nec defuit impetus illis.
10
................. illos sequitur .......
......... fugiunt ipsoque infecta cruore
Funera succedunt patriis deformia terris,
Et foeda ipsa magis quam si congesta laterent,
Cum superans Latius Pelusia moenia Caesar
15
Coeperat imperiis animos cohibere suorum:
"Quid capitis iam capta iacent quae praemia belli?
Subruitis ferro mea moenia. Quondam erat hostis
Haec mihi cum causa plebes quoque: denique uictrix
Vindicat hanc famulam Romana tot ensis gentem".
20
..............................
..............................
Numini Alexandro thalamos intrare dearum:
Dico etiam noluisse deam uidisse tumultus
Actiacos, cum causa fores tu maxima belli,
25
Pars etiam imperii. quae femina tanta, uirorum
Quae series antiqua fuit? ni gloria mendax
Multa uetustatis nimio cingebat honoris!
..............................
"Saepe ego quae uestris cupide sermonibus utor
30
Quas igitur segnis etiannunc quaerere causas
Exsanguisque moras uitae libet? Est mihi coniunx,
Parthos qui posset Phariis subiungere regnis
Qui statuit, nostraeque mori pro nomine gentis".
His igitur partis animus diductus in omnis,
35
Quid uelit incertum est, terris quibus aut quibus undis
Delectumque locum quo noxia turba coiret
Praeberetque suae spectacula tristia mortis.
Qualis ad instantis acies cum tela parantur,
Signa tubae classesque simul terrestribus armis,
40
Est facies ea uisa loci, cum saeua coirent
Instrumenta necis, uario congesta paratu:
Vndique sic illuc campo deforme coactum
Omne uagabatur leti genus, omne timoris.
Hic iacet absumptus ferro, tumet ille ueneno
45
Aut pendente cauis ceruicibus aspide mollem
Labitur in somnum trahiturque libidine mortis:
Percutit adflatu breuis hunc sine morsibus anguis,
Volnere seu tenui pars inlita parua ueneni
Ocius interemit, laqueis pars cogitur artis
50
Intersaeptam animam pressis effundere uenis;
Inmersisque freto clauserunt guttura fauces.
Has inter strages solio descendit et inter
Atque alia incipiens miseram me linquit amantem".
Sic illi inter se misero sermone fruuntur.
55
Haec regina gerit: procul hanc occulta uidebat
Atropos inridens inter diuersa uagantem
Consilia interitus, quam iam sua fata manerent.
Ter fuerat reuocata dies: cum parte senatus
Et patriae comitante suae cum milite Caesar
60
Gentis Alexandri currens ad moenia uenit,
Signaque constituit; sic omnes terror in artum
Atterere atque etiam portarum claustra nec urbem
Opsidione tamen nec corpora moenibus arcent
Castraque pro muris atque arma pedestria ponunt.
65
Hos inter coetus talisque ad bella paratus
Vtraque sollemnis iterum reuocauerat orbes
Consiliis nox apta ducum, lux aptior armis.
*
Armatum cane musa ducem belloque cruentam
70
Aegyptum ..............................
4
Hortans F., B.
fert his G.