Ouidius *nux


Nux ego iuncta uiae cum sim sine crimine uitae,

      A populo saxis praetereunte petor.

Obruere ista solet manifestos poena nocentes,

      Publica cum lentam non capit ira moram.

5

Nil ego peccaui nisi si peccare docetur

      Annua cultori poma referre suo.

At prius arboribus tum, cum meliora fuerunt

      Tempora, certamen fertilitatis erat.

Tum domini memores sertis ornare solebant

10

      Agricolas fructu proueniente deos.

Saepe tuas igitur, Liber, miratus es uuas,

      Mirata est oleas saepe Minerua suas,

Pomaque laesissent matrem, nisi subdita ramo

      Longa laboranti furca tulisset opem.

15

Quin etiam exemplo pariebat femina nostro,

      Nullaque non illo tempore mater erat.

At postquam platanis sterilem praebentibus umbram

      Vberior quauis arbore uenit honor,

Nos quoque frugiferae, si nux modo ponor in illis,

20

      Coepimus in patulas luxuriare comas.

Nunc neque continuos nascuntur poma per annos,

      Vuaque laesa domum laesaque baca uenit;

Nunc uterum uitiat quae uolt formo<n>sa uideri,

      Raraque in hoc aeuo est quae uelit esse parens.

25

Certe ego, si numquam peperissem, tutior essem:

      Ista Clytaemestra digna querela fuit.

Si sciat hoc uitis, nascentes supprimet uuas,

      Orbaque, si sciat hoc, Palladis arbor erit.

Hoc in notitiam ueniat maloque piroque,

30

      Destituent siluas utraque poma suas.

Audiat hoc cerasus, bacas exire uetabit:

      Audiat hoc ficus, stipes inanis erit.

Non equidem inuideo, numquam tamen ulla feritur,

      Quae sterilis sola est conspicienda coma.

35

Cernite sinceros omnes ex ordine truncos,

      Qui modo nil quare percutiantur habent.

At mihi saeua nocent mutilatis uulnera ramis,

      Nudaque deiecto cortice ligna patent.

Non odium facit hoc, sed spes *illustra rapinae:

40

      Sustineant aliae poma, querentur idem.

Sic reus ille fere est, de quo uictoria lucro

      Esse potest; inopis uindice facta carent.

Sic timet insidias qui se scit ferre uiator

      Cur timeat: tutum carpit inanis iter.

45

Sic ego sola petor, solam quia causa petendi est;

      Frondibus intactis cetera turba uiret.

Nam quod habent frutices aliquando proxima nostri

      Fragmina, quod laeso uimine multa iacent,

Non istis sua facta nocent, uicinia damno est:

50

      Excipiunt ictu saxa repulsa meo;

Idque fide careat, si non, quae longius absunt,

      Natiuom retinent inuiolata decus.

Ergo si sapiant et mentem uerba sequantur,

      Deuoueant umbras proxima quaeque meas.

55

Quam miserum est odium damnis accedere nostris

      Meque ream nimiae proximitatis agi.

Sed, puto, magna mea est operoso cura colono:

      Inueniat, dederit quid mihi praeter humum.

Sponte mea facilis contempto nascor in agro,

60

      Parsque loci, qua sto, publica paene uia est.

Me sata ne laedam, quoniam et sata laedere dicor,

      Imus in extremo margine fundus habet.

Non mihi falx nimias Saturnia deputat umbras,

      Duratam renouat non mihi fossor humum.

65

Sole licet siccaque siti peritura laborem,

      Irriguae dabitur non mihi sulcus aquae.

At cum maturas fisso noua cortice rimas

      Nux agit, ad partes pertica saeua uenit.

Pertica dat plenis immitia uulnera ramis,

70

      Ne possim lapidum uerbera sola queri.

Poma cadunt mensis non interdicta secundis,

      Et condit lectas parca colona nuces.

Has puer aut certo rectas dilaminat ictu

      Aut pronas digito bisue semelue petit.

75

Quattuor in nucibus, non amplius, alea tota est,

      Cum sibi suppositis additur una tribus.

Per tabulae cliuom labi iubet alter et optat,

      Tangat ut e multis quaelibet una suam.

Est etiam par sit numerus qui dicat an impar,

80

      Vt diuinatas auferat augur opes.

Fit quoque de creta, qualem caeleste figuram

      Sidus et in Graecis littera quarta gerit.

Haec ubi distincta est gradibus, quae constitit intus

      Quot tetigit uirgas, tot capit ipsa nuces.

85

Vas quoque saepe cauom spatio distante locatur,

      In quod missa leui nux cadat una manu.

Felix secreto quae nata est arbor in aruo

      Et soli domino ferre tributa potest.

Non hominum strepitus audit, non illa rotarum,

90

      Non a uicina puluerulenta uia est.

Illa suo, quaecunque tulit, dare dona colono

      Et plenos fructus adnumerare potest.

At mihi maturos numquam licet edere fetus,

      Ante diemque meae decutiuntur opes.

95

Lamina mollis adhuc, tenero est in lacte, quod intra est,

      Nec mala sunt ulli nostra futura bono:

Iam tamen inuenio qui me iaculentur et ictu

      Praefestinato munus inane petant.

Si fiat rapti, fiat mensura relicti:

100

      Maiorem domini parte, uiator, habes.

Saepe aliquis, foliis ubi nuda cacumina uidit,

      Esse putat boreae triste furentis opus;

Aestibus hic, hic me spoliatam frigore credit,

      Est quoque qui crimen grandinis esse putet.

105

At mihi nec grando, duris inuisa colonis,

      Nec uentus fraudi solue geluue fuit:

Fructus obest, peperisse nocet, nocet esse feracem,

      Quaeque fuit multis, ei mihi, praeda malo est.

Praeda malo, Polydore, fuit tibi, praeda nefandae

110

      Coniugis Aonium misit in arma uirum.

Hesperii regis pomaria tuta fuissent,

      Vna sed immensas arbor habebat opes.

At rubus et sentes tantummodo laedere natae

      Spinaque uindicta cetera tuta sua est.

115

Me, quia nec noceo nec obuncis uindicor hamis,

      Missa petunt auida saxa proterua manu.

Quid si non aptas solem mutantibus umbras,

      Finditur Icario cum cane terra, darem?

Quid nisi suffugium nimbos uitantibus essem,

120

      Non expectata cum uenit imber aqua?

Omnia cum faciam, cum praestem sedula cunctis

      Officium, saxis officiosa petor.

Haec mihi perpessae domini patienda querela est:

      Causa habeor, quare sit lapidosus ager.

125

Dumque repurgat humum collectaque saxa remittit,

      Semper habent in me tela parata uiae.

Ergo inuisa aliis uni mihi frigora prosunt:

      Illo me tutam tempore praestat hiemps.

Nuda quidem tunc sum, nudam tamen expedit esse,

130

      Non spolium de me quod petat hostis habet.

At simul inuidimus nostris sua munera ramis,

      Saxa nouos fructus grandine plura petunt.

Forsitan hoc aliquis dicat "quae publica tangunt,

      Carpere concessum est: hoc uia iuris habet".

135

Si licet hoc, oleas destringite, caedite messes,

      Improbe, uicinum carpe, uiator, holus.

Intret et Vrbanas eadem petulantia portas,

      Sitque tuis muris, Romule, iuris idem:

Quilibet argentum prima de fronte tabernae

140

      Tollat et ad gemmas quilibet alter eat.

Auferat hic aurum, peregrinos ille lapillos

      Et, quascumque potest tangere, tollat opes.

Sed neque tolluntur nec, dum regit omnia Caesar,

      Incolumis tanto praeside raptor erit.

145

At non ille deus pacem intra moenia finit:

      Auxilium toto spargit in orbe suom.

Quid tamen hoc prodest, media si luce palamque

      Verberor et tutae non licet esse nuci?

Ergo nec nidos foliis haerere nec ullam

150

      Sedibus in nostris stare uidetis auem.

At lapis in ramo sedit quicumque bifurco,

      Haeret ut et capta uictor in arce sua.

Cetera saepe tamen potuere admissa negari,

      Et crimen noxa est infitiata suom:

155

Nostra notat fusco digitos iniuria suco

      Cortice contactas inficiente manus.

Ille cruor meus est, illo maculata cruore

      Non profectura dextra lauatur aqua.

O, ego, cum longae uenerunt taedia uitae,

160

      Optaui quotiens arida facta mori.

Optaui quotiens aut caeco turbine uerti

      Aut ualido missi fulminis igne peti.

Atque utinam subitae raperent mea poma procellae,

      Vel possem fructus excutere ipsa meos.

165

Sic, ubi detracta est a te tibi causa pericli,

      Quod superest, tutum, Pontice castor, habes.

Quid mihi tunc animi est, ubi sumit tela uiator

      Atque oculis plagae destinat ante locum?

Nec uitare licet moto fera uulnera trunco,

170

      Quem sub humo radix curuaque uincla tenent.

Corpora praebemus plagis, ut saepe sagittis,

      Quem populus manicas deposuisse uetat,

Vtque grauem candens ubi tolli uacca securim

      Aut stringi cultros in sua colla uidet.

175

Saepe meas uento frondes tremuisse putastis,

      Sed metus in nobis causa tremoris erat.

Si merui uideorque nocens, excidite ferro

      Nostraque fumosis urite membra focis,

[Si merui uideorque nocens, imponite flammae,

180

      Et liceat miserae dedecus esse semel].

Si nec cur urar nec cur excidar habetis,

      Parcite: sic coeptum perficiatis iter.