Albinouanus carminis fragmentum

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni


Iam pridem post terga diem solemque relictum

Iamque uident, notis extorres finibus orbis

Per non concessas audaces ire tenebras

Ad rerum metas extremaque litora mundi,

5

Hunc illum, pigris immania monstra sub undis

Qui ferat, Oceanum, qui saeuas undique pristis

Aequoreosque canes ratibus consurgere prensis.

Accumulat fragor ipse metus. iam sidere limo

Nauigia et rapido desertam flamine classem

10

Seque feris credunt per inertia fata marinis

Iam non felici laniandos sorte relinqui.

Atque aliquis prora caecum sublimis ab alta

Aera pugnaci luctatus rumpere uisu,

Vt nihil erepto ualuit dinoscere mundo,

15

Obstructo talis effundit pectore uoces:

Quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum

Vltima perpetuis claudit natura tenebris.

Anne alio positas ultra sub cardine gentes

Atque alium Libycis intactum quaerimus orbem?

20

Di reuocant rerumque uetant cognoscere finem

Mortales oculos. aliena quid aequora remis

Et sacras uiolamus aquas diuumque quietas

Turbamus sedes?

2

Iamque uident Withof

iam quidem Sen. suas. 1, 15 codd. Bruxellensis 9581-9595 et Vaticanus 3872

iam pridem Sen. suas. 1, 15 codd. Bruxellenses 9144 et 2025 Benario

Sen. suas. 1, 15 (529 M): nemo illorum (sc. qui Latine declamabant) potuit
tanto spiritu dicere quanto Pedo, qui add. Thomas> nauigante Germanico
dicit: "Iam ... sedes?"