Ouidius Ibis

Testo base di riferimento: S. G. Owen, 1959

Cura dell'edizione digitale: G. M. Masselli, 2010

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2010


Tempus ad hoc lustris bis iam mihi quinque peractis

      Omne fuit Musae carmen inerme meae;

Nullaque, quae possit, scriptis tot milibus, extat

      Littera Nasonis sanguinolenta legi;

5

Nec quemquam nostri, nisi me, laesere libelli,

      Artificis periit cum caput Arte sua.

Vnus, et hoc ipsum est iniuria magna, perennem

      Candoris titulum non sinit esse mei.

Quisquis is est, nam nomen adhuc utcumque tacebo,

10

      Cogit inassuetas sumere tela manus.

Ille relegatum gelidos Aquilonis ad ortus

      Non sinit exilio delituisse meo,

Vulneraque inmitis requiem quaerentia uexat,

     Iactat et in toto nomina nostra foro,

15

Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti

     Non patitur miseri funera flere uiri;

Cumque ego quassa meae complectar membra carinae,

      Naufragii tabulas pugnat habere mei,

Et, qui debuerat subitas extinguere flammas,

20

      Hic praedam medio raptor ab igne petit.

Nititur ut profugae desint alimenta senectae.

      Heu quanto est nostris dignior ipse malis!

Di melius, quorum longe mihi maximus ille est,

      Qui nostras inopes noluit esse uias.

25

Huic igitur meritas grates, ubicumque licebit,

      Pro tam mansueto pectore semper agam.

Audiet hoc Pontus. faciet quoque forsitan idem

      Terra sit ut propior testificanda mihi.

At tibi, calcasti qui me, uiolente, iacentem,

30

     Quod licet et misero, debitus hostis ero.

Desinet esse prius contrarius ignibus umor,

      Iunctaque cum luna lumina solis erunt,

Parsque eadem caeli Zephyros emittet et Euros,

      Et tepidus gelido flabit ab axe Notus,

35

Et noua fraterno ueniet concordia fumo,

      Quem uetus accensa separat ira pyra,

Et uer autumno, brumae miscebitur aestas,

      Atque eadem regio uesper et ortus erit,

Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis

40

      Gratia, commissis, improbe, rupta tuis.

43

Pax erit haec nobis, donec mihi uita manebit,

      Cum pecore infirmo quae solet esse lupis.

45

Prima quidem coepto committam proelia uersu,

      Non soleant quamuis hoc pede bella geri.

Vtque petit primo plenum flauentis harenae

      Nondum calfacti militis hasta solum,

Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto,

50

      Protinus inuisum nec petet hasta caput,

Et neque nomen in hoc nec dicam facta libello,

      Teque breui qui sis dissimulare sinam.

Postmodo, si perges, in te mihi liber iambus

      Tincta Lycambeo sanguine tela dabit.

55

Nunc, quo Battiades inimicum deuouet Ibin,

      Hoc ego deuoueo teque tuosque modo.

Vtque ille, historiis inuoluam carmina caecis,

      Non soleam quamuis hoc genus ipse sequi.

Illius ambages imitatus in Ibide dicar

60

      Oblitus moris iudiciique mei.

Et, quoniam qui sis nondum quaerentibus edo,

      Ibidis interea tu quoque nomen habe.

Vtque mei uersus aliquantum noctis habebunt,

      Sic uitae series tota sit atra tuae.

65

Haec tibi natali facito Ianique kalendis

      Non mentituro quilibet ore legat.

Di maris et terrae, quique his meliora tenetis

      Inter diuersos cum Ioue regna polos,

Huc, precor, huc uestras omnes aduertite mentes,

70

      Et sinite optatis pondus inesse meis.

Ipsaque tu tellus, ipsum cum fluctibus aequor,

      Ipse meas aether accipe summe preces,

Sideraque et radiis circumdata solis imago,

      Lunaque, quae numquam quo prius orbe micas,

75

Noxque tenebrarum specie reuerenda tuarum,

     Quaeque ratum triplici pollice netis opus,

Quique per infernas horrendo murmure ualles

      Imperiuratae laberis amnis aquae,

Quasque ferunt torto uittatis angue capillis

80

      Carceris obscuras ante sedere fores,

Vos quoque, plebs superum, Fauni Satyrique Laresque

      Fluminaque et Nymphae semideumque genus,

Denique ab antiquo diui ueteresque nouique

     In nostrum cuncti tempus adeste Chao,

85

Carmina dum capiti male fido dira canuntur,

      Et peragunt partes ira dolorque suas.

Annuite optatis omnes ex ordine nostris,

      Et sit pars uoti nulla caduca mei.

Quaeque precor fiant, ut non mea dicta, sed illa

90

      Pasiphaes generi uerba fuisse putet.

Quasque ego transiero poenas, patiatur et illas:

      Plenius ingenio sit miser ille meo.

Neue minus noceant fictum execrantia nomen

     Vota, minus magnos commoueantue deos,

95

Illum ego deuoueo, quem mens intellegit, Ibin,

      Qui se scit factis has meruisse preces.

Nulla mora est in me: peragam rata uota sacerdos.

     Quisquis ades sacris, ore fauete, meis.

Quisquis ades sacris, lugubria dicite uerba,

100

      Et fletu madidis Ibin adite genis:

Ominibusque malis pedibusque occurrite laeuis,

      Et nigrae uestes corpora uestra tegant.

Tu quoque, quid dubitas ferales sumere uittas?

      Iam stat, ut ipse uides, funeris ara tui.

105

Pompa parata tibi est: uotis mora tristibus absit:

      Da iugulum cultris hostia dira meis.

Terra tibi fruges, amnis tibi deneget undas,

      Deneget afflatus uentus et aura suos.

Nec tibi Sol calidus nec sit tibi lucida Phoebe,

110

      Destituant oculos sidera clara tuos.

Nec se Vulcanus nec se tibi praebeat aer,

      Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter.

Exul inops erres alienaque limina lustres,

      Exiguumque petas ore tremente cibum.

115

Nec corpus querulo nec mens uacet aegra dolore,

      Noxque die grauior sit tibi, nocte dies.

Sisque miser semper nec sis miserabilis ulli:

      Gaudeat aduersis femina uirque tuis.

Accedat lacrimis odium, dignusque puteris

120

      Qui, mala cum tuleris plurima, plura feras.

Sitque, quod est rarum, solito defecta fauore

      Fortunae facies inuidiosa tuae.

Causaque non desit, desit tibi copia mortis:

      Optatam fugiat uita coacta necem.

125

Luctatusque diu cruciatos deserat artus

      Spiritus et longa torqueat ante mora.

Euenient. dedit ipse mihi modo signa futuri

      Phoebus, et a laeua maesta uolauit auis.

Certe ego, quae uoueo, superos motura putabo

130

     Speque tuae mortis, perfide, semper alar.

Et prius hanc animam, nimium tibi saepe petitam,

     Auferet illa dies quae mihi sera uenit,

Quam dolor hic umquam spatio euanescere possit,

      Leniat aut odium tempus et hora meum.

135

Pugnabunt arcu dum Thraces, Iazyges hasta,

      Dum tepidus Ganges, frigidus Hister erit,

Robora dum montes, dum mollia pabula campi,

      Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas,

Tecum bella geram; nec mors mihi finiet iras,

140

      Saeua sed in Manis Manibus arma dabit.

Tum quoque, cum fuero uacuas dilapsus in auras,

     Exanguis mores oderit umbra tuos.

Tum quoque factorum ueniam memor umbra tuorum,

      Insequar et uultus ossea forma tuos.

145

Siue ego, quod nolim, longis consumptus ab annis,

      Siue manu facta morte solutus ero,

Siue per immensas iactabor naufragus undas,

     Nostraque longinquus uiscera piscis edet,

Siue peregrinae carpent mea membra uolucres,

150

      Siue meo tinguent sanguine rostra lupi,

Siue aliquis dignatus erit supponere terrae

      Et dare plebeio corpus inane rogo,

Quicquid ero, Stygiis erumpere nitar ab oris,

      Et tendam gelidas ultor in ora manus.

155

Me uigilans cernes, tacitis ego noctis in umbris

      Excutiam somnos uisus adesse tuos.

Denique quicquid ages, ante os oculosque uolabo

      Et querar, et nulla sede quietus eris.

Verbera saeua dabunt sonitum nexaeque colubrae:

160

      Conscia fumabunt semper ad ora faces.

His uiuus Furiis agitabere, mortuus isdem:

      Et breuior poena uita futura tua est.

Nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum;

      Indeploratum proiciere caput,

165

Carnificisque manu populo plaudente traheris,

      Infixusque tuis ossibus uncus erit.

Ipsae te fugient, quae carpunt omnia, flammae:

      Respuet inuisum iusta cadauer humus

Vnguibus et rostro tardus trahet ilia uultur,

170

      Et scindent auidi perfida corda canes.

Deque tuo fiet (licet hac sis laude superbus)

      Insatiabilibus corpore rixa lupis.

In loca ab Elysiis diuersa fugabere campis,

     Quasque tenet sedes noxia turba, coles.

175

Sisyphus est illic saxum uoluensque petensque,

      Quique agitur rapidae uinctus ab orbe rotae,

Quaeque gerunt umeris perituras Belides undas,

      Exulis Aegypti, turba cruenta, nurus;

Poma pater Pelopis praesentia quaerit et idem

180

      Semper eget liquidis semper abundat aquis;

Iugeribusque nouem summus qui distat ab imo

      Visceraque assiduae debita praebet aui.

Hic tibi de Furiis scindet latus una flagello,

      Vt sceleris numeros confiteare tui,

185

Altera Tartareis sectos dabit anguibus artus,

      Tertia fumantes incoquet igne genas.

Noxia mille modis lacerabitur umbra, tuasque

      Aeacus in poenas ingeniosus erit.

In te transcribet ueterum tormenta uirorum:

190

     Omnibus antiquis causa quietis eris.

Sisyphe, cui tradas reuolubile pondus habebis:

      Versabunt celeres nunc noua membra rotae.

Hic et erit ramos frustra qui captet et undas:

      Hic inconsumpto uiscere pascet auis.

195

Nec mortis poenas mors altera finiet huius,

      Horaque erit tantis ultima nulla malis.

Inde ego pauca canam, frondes ut siquis ab Ida

      Aut summam Libyco de mare carpat aquam.

Nam neque, quot flores Sicula nascantur in Hybla,

200

      Quotue ferat, dicam, terra Cilissa crocos,

Nec, cum tristis hiems Aquilonis inhorruit alis,

      Quam multa fiat grandine canus Athos.

Nec mala uoce mea poterunt tua cuncta referri,

      Ora licet tribuas multiplicata mihi.

205

Tot tibi uae misero uenient talesque ruinae,

      Vt cogi in lacrimas me quoque posse putem.

Illae me lacrimae facient sine fine beatum:

      Dulcior hic risu tum mihi fletus erit.

Natus es infelix, ita di uoluere, nec ulla

210

      Commoda nascenti stella leuisue fuit.

Non Venus adfulsit, non illa Iuppiter hora,

      Lunaque non apto Solque fuere loco.

Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes

      Quem peperit magno lucida Maia Ioui.

215

Te fera nec quicquam placidum spondentia Martis

      Sidera presserunt falciferique senis.

Lux quoque natalis, nequid nisi triste uideres,

      Turpis et inductis nubibus atra fuit.

Haec est, in fastis cui dat grauis Allia nomen;

220

      Quaeque dies Ibin, publica damna tulit.

Qui simul inpura matris prolapsus ab aluo

      Cinyphiam foedo corpore pressit humum,

Sedit in aduerso nocturnus culmine bubo,

      Funereoque graues edidit ore sonos.

225

Protinus Eumenides lauere palustribus undis.

      Qua caua de Stygiis fluxerat unda uadis,

Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae

      Terque cruentatas increpuere manus,

Gutturaque inbuerunt infantia lacte canino:

230

      Hic primus pueri uenit in ora cibus.

Perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus,

      Latrat et in toto uerba canina foro.

Membraque uinxerunt tinctis ferrugine pannis,

      A male deserto quos rapuere rogo,

235

Et, ne non fultum nuda tellure iaceret,

      Molle super silices inposuere caput.

Iamque recessurae uiridi de stipite factas

      Admorunt oculis usque sub ora faces.

Flebat ut est fumis infans contactus amaris:

240

      De tribus est cum sic una locuta soror:

"Tempus in inmensum lacrimas tibi mouimus istas,

      Quae semper causa sufficiente cadent."

Dixerat: at Clotho iussit promissa ualere,

      Neuit et infesta stamina pulla manu,

245

Et, ne longa suo praesagia diceret ore,

      "Fata canet uates qui tua," dixit "erit."

Ille ego sum uates: ex me tua uulnera disces,

      Dent modo di uires in mea uerba suas;

Carminibusque meis accedent pondera rerum,

250

      Quae rata per luctus experiere tuos.

Neue sine exemplis aeui cruciere prioris,

      Sint tua Troianis non leuiora malis.

Quantaque clauigeri Poeantius Herculis heres,

      Tanta uenenato uulnera crure geras.

255

Nec leuius doleas quam qui bibit ubera ceruae

      Armatique tulit uulnus, inermis opem,

Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arua,

      Exitio facies cui sua paene fuit.

Id quod Amyntorides uideas trepidumque ministro

260

      Praetemptes baculo luminis orbus iter.

Nec plus aspicias quam quem sua filia rexit,

      Expertus scelus est cuius uterque parens;

Qualis erat, postquam est iudex de lite iocosa

      Sumptus, Apollinea clarus in arte senex,

265

Qualis et ille fuit, quo praecipiente columba

      Est data Palladiae praeuia duxque rati,

Quique oculis caruit, per quos male uiderat aurum,

      Inferias nato quos dedit orba parens;

Pastor ut Aetnaeus, cui casus ante futuros

270

     Telemus Eurymides uaticinatus erat;

Vt duo Phinidae, quibus idem lumen ademit

      Qui dedit; ut Thamyrae Demodocique caput.

Sic aliquis tua membra secet, Saturnus ut illas

      Subsecuit partes unde creatus erat.

275

Nec tibi sit tumidis melior Neptunus in undis,

      Quam cui sunt subitae frater et uxor aues,

Sollertique uiro, lacerae quem fracta tenentem

      Membra ratis Semeles est miserata soror.

Vel tua, ne poenae genus hoc cognouerit unus,

280

      Viscera diuersis scissa ferantur equis.

Vel, quae qui redimi Romano turpe putauit

      A duce Puniceo pertulit, ipse feras.

Nec tibi subsidio praesens sit numen, ut illi,

     Cui nihil Hercei profuit ara Iouis.

285

Vtque dedit saltus de summa Thessalus Ossa,

      Tu quoque saxoso praecipitere iugo.

Aut uelut Eurylochi, qui sceptrum cepit ab illo,

      Sint artus auidis anguibus esca tui.

Vel tua maturet, sicut Minoia fata,

290

      Per caput infusae feruidus umor aquae.

Vtque parum inmitis, sed non inpune, Prometheus

     Aerias uolucres sanguine fixus alas.

Aut, ut Erechthides magno ter ab Hercule uictus,

      Caesus in inmensum proiciare fretum.

295

Aut, ut Amyntiaden, turpi dilectus amore

     Oderit et saeuo uulneret ense puer.

Nec tibi fida magis misceri pocula possint,

      Quam qui cornigero de Ioue natus erat.

More uel intereas capti suspensus Achaei,

300

      Qui miser aurifera teste pependit aqua.

Aut, ut Achilliden cognato nomine clarum,

      Opprimat hostili tegula iacta manu.

Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant,

      Sparsa per Ambracias quae iacuere uias.

305

Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis:

     Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum.

Vtque nepos dicti nostro modo carmine regis

     Cantharidum sucos dante parente bibas.

Aut pia te caeso dicatur adultera, sicut

310

      Qua cecidit Leucon uindice dicta pia est.

Inque pyram tecum carissima corpora mittas,

      Quem finem uitae Sardanapallus habet.

Vtque Iouis Libyci templum uiolare parantes,

      Acta Noto uultus condat harena tuos.

315

Vtque necatorum Darei fraude secundi,

     Sic tua subsidens deuoret ora cinis.

Aut, ut oliuifera quondam Sicyone profecto,

      Sit frigus mortis causa famesque tuae.

Aut, ut Atarnites, insutus pelle iuuenci

320

      Turpiter ad dominum praeda ferare tuum.

Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei,

      Qui datus est leto coniugis ense suae.

Quosque putas fidos, ut Larisaeus Aleuas,

      Vulnere non fidos experiare tuo.

325

Vtque Milo, sub quo cruciata est Pisa tyranno,

      Viuus in occultas praecipiteris aquas.

Quaeque in Aphidantum Phylacesia regna tenentem

      A Ioue uenerunt, te quoque tela petant.

Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris,

330

      Nudus Achillea destituaris humo.

Vtque uel Eurydamas ter circum busta Thrasylli

      Est Larisaeis raptus ab hoste rotis,

Vel qui quae fuerat tutatus moenia saepe

      Corpore lustrauit non diuturna suo,

335

Vtque nouum passa genus Hippomeneide poenae

      Tractus in Actaea fertur adulter humo,

Sic, ubi uita tuos inuisa reliquerit artus,

      Vltores rapiant turpe cadauer equi.

Viscera sic aliquis scopulus tua figat, ut olim

340

      Fixa sub Euboico Graia fuere sinu.

Vtque ferox periit et fulmine et aequore raptor,

      Sic te mersuras adiuuet ignis aquas.

Mens quoque sic Furiis uecors agitetur, ut illi

      Vnum qui toto corpore uulnus habet,

345

Vtque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti,

      In gemino dispar cui pede cultus erat;

Vt fuit Oetaeo quondam generoque draconum

      Tisamenique patri Callirhoesque uiro.

Nec tibi contingat matrona pudicior illa,

350

      Qua potuit Tydeus erubuisse nuru,

Quaeque sui uenerem iunxit cum fratre mariti

      Locris in ancillae dissimulata nece.

Tam quoque di faciant possis gaudere fideli

      Coniuge quam Talai Tyndareique gener,

355

Quaeque parare suis letum patruelibus ausae

      Belides assidua colla premuntur aqua

Byblidos et Canaces, sicut facit, ardeat igne,

      Nec nisi per crimen sit tibi fida soror.

Filia si fuerit, sit quod Pelopea Thyestae,

360

      Myrrha suo patri Nyctimeneque suo.

Neue magis pia sit capitique parentis amica

      Quam sua uel Pterelae, uel tibi, Nise, fuit,

Infamemque locum sceleris quae nomine fecit,

      Pressit et inductis membra paterna rotis.

365

Vt iuuenes pereas quorum fastigia uultus

     Membraque Pisaeae sustinuere foris,

Vt qui perfusam miserorum saepe procorum

      Ipse suo melius sanguine tinxit humum;

Proditor ut saeui periit auriga tyranni

370

      Qui noua Myrtoae nomina fecit aquae,

Vt qui uelocem frustra petiere puellam

     Dum facta est pomis tardior illa tribus,

Vt qui tecta noui formam celantia monstri

      Intrarunt caecae non redeunda domus,

375

Vt quorum Aeacides misit uiolentus in altum

      Corpora cum senis altera sena rogum,

Vt quos obscuri uictos ambagibus oris

      Legimus infandae Sphinga dedisse neci,

Vt qui Bistoniae templo cecidere Mineruae,

380

     Propter quos facies nunc quoque tecta deae est,

Vt qui Threicii quondam praesepia regis

      Fecerunt dapibus sanguinolenta suis,

Therodamanteos ut qui sensere leones

      Quique Thoanteae Taurica sacra deae,

385

Vt quos Scylla uorax Scyllaeque aduersa Charybdis

      Dulichiae pauidos eripuere rati,

Vt quos demisit uastam Polyphemus in aluum,

      Vt Laestrygonias qui subiere manus,

Vt quos dux Poenus mersit putealibus undis,

390

      Et iacto canas puluere fecit aquas;

Sex bis ut Icaridos famulae periere procique,

      Inque caput domini qui dabat arma procis;

Vt iacet Aonio luctator ab hospite fusus

      Qui, mirum, uictor, cum cecidisset, erat,

395

Vt quos Antaei fortes pressere lacerti

      Quosque ferae morti Lemnia turba dedit,

Vt qui post longum, sacri monstrator iniqui,

      Elicuit pluuias uictima caesus aquas;

Frater ut Antaei, quo sanguine debuit, aras

400

      Tinxit et exemplis occidit ipse suis;

Vt qui terribiles pro gramen habentibus herbis

     Impius humano uiscere pauit equos,

Vt duo diuersis sub eodem uindice caesi

     Temporibus Nessus Dexamenique gener,

405

Vt pronepos, Saturne, tuus, quem reddere uitam

      Vrbe Coronides uidit ab ipse sua,

Vt Sinis et Sciron et cum Polypemone natus

      Quique homo parte sui parte iuuencus erat,

Quique trabes pressas ab humo mittebat in auras

410

      Aequoris aspiciens huius et huius aquas,

Quaeque Ceres laeto uidit pereuntia uultu

      Corpora Thesea Cercyonea manu.

Haec tibi, quem meritis precibus mea deuouet ira,

      Euenient aut his non leuiora malis.

415

Qualis Achaemenidae, Sicula desertus in Aetna

      Troica cum uidit uela uenire, fuit,

Qualis erat nec non fortuna binominis Iri,

     Quique tenent pontem, uae tibi talis erit.

Filius et Cereris frustra tibi semper ametur

420

      Destituatque tuas usque petitus opes.

Vtque per alternos unda labente recursus

      Subtrahitur presso mollis harena pedi,

Sic tua nescioqua semper fortuna liquescat,

      Lapsaque per medias effluat usque manus.

425

Vtque pater solitae uarias mutare figuras

     Plenus inextincta conficiare fame.

Nec dapis humanae tibi erunt fastidia, quaque

      Parte potes, Tydeus temporis huius eris.

Atque aliquid facies, a uespere rursus ad ortus

430

      Cur externati Solis agantur equi.

Foeda Lycaoniae repetes conuiuia mensae

      Temptabisque cibi fallere fraude Iouem.

Teque aliquis posito temptet uim numinis opto:

      Tantalides tu sis Tereidesque puer.

435

Et tua sic latos spargantur membra per agros,

      Tamquam quae patrias detinuere uias.

Aere Perilleo ueros imitere iuuencos

      Ad formam tauri conueniente sono.

Vtque ferox Phalaris, lingua prius ense resecta,

440

      More bouis Paphio clausus in aere gemas.

Dumque redire uoles aeui melioris in annos,

      Vt uetus Admeti decipiare socer.

Aut eques in medii mergare uoragine caeni,

     Dum modo sint fati nomina nulla tui.

445

Atque utinam pereas, ueluti de dentibus orti

      Sidonia iactis Graia per arua manu.

Et quae Pitthides fecit fraterque Medusae

      Eueniant capiti uota sinistra tuo,

Et quibus exiguo uolucris deuota libello est,

450

     Corpora proiecta quae sua purgat aqua.

Vulnera totque feras, quot dicitur ille tulisse

      Cuius ab inferiis culter abesse solet.

Attonitusque seces, ut quos Cybeleia mater

      Incitat, ad Phrygios uilia membra modos.

455

Deque uiro fias nec femina nec uir, ut Attis,

      Et quatias molli tympana rauca manu.

Inque pecus subito Magnae uertare Parentis,

      Victor ut est celeri uictaque uersa pede.

Solaque Limone poenam ne senserit illam,

460

      Et tua dente fero uiscera carpat equus.

Aut ut Cassandreus, domino non mitior illo,

      Saucius ingesta contumuleris humo.

Aut ut Abantiades, aut ut Cycneius heros,

      Clausus in aequoreas praecipiteris aquas.

465

Victima uel Phoebo sacras macteris ad aras,

      Quam tulit a saeuo Theudotus hoste necem.

Aut te deuoueat certis Abdera diebus,

      Saxaque deuotum grandine plura petant.

Aut Iouis infesti telo feriare trisulco,

470

      Vt satus Hipponoo Dexionesque pater,

Vt soror Autonoes, ut cui matertera Maia,

      Vt temere optatos qui male rexit equos,

Vt ferus Aeolides, ut sanguine natus eodem,

      Quo genita est liquidis quae caret Arctos aquis.

475

Vt Macedo rapidis ictus cum coniuge flammis,

      Sic precor aetherii uindicis igne cadas.

Praedaque sis illis, quibus est Latonia Delos

      Ante diem rapto non adeunda Thaso,

Quique uerecundae speculantem labra Dianae,

480

      Quique Crotopiaden diripuere Linum.

Neue uenenato leuius feriaris ab angue,

      Quam senis Oeagri Calliopesque nurus,

Quam puer Hypsipyles, quam qui caua primus acuta

      Cuspide suspecti robora fixit equi.

485

Neue gradus adeas Elpenore cautius altos,

      Vimque feras uini quo tulit ille modo.

Tamque cadas domitus, quam quisquis ad arma uocantem

      Iuuit inhumanum Thiodamanta Dryops,

Quam ferus ipse suo periit mactatus in antro

490

      Proditus inclusae Cacus ab ore bouis,

Quam qui dona tulit Nesseo tincta ueneno,

     Euboicasque suo sanguine tinxit aquas.

Vel de praecipiti uenias in Tartara saxo,

      Vt qui Socraticum de nece legit opus,

495

Vt qui Theseae fallacia uela carinae

      Vidit, ut Iliaca missus ab arce puer,

Vt teneri nutrix eadem et matertera Bacchi,

      Vt cui causa necis serra reperta fuit,

Liuida se scopulis ut uirgo misit ab altis,

500

      Dixerat inuiso quae mala uerba deo.

Feta tibi occurrat patrio popularis in aruo

      Sitque Phalaeceae causa leaena necis.

Quique Lycurgiden letauit et arbore natum

      Idmonaque audacem, te quoque rumpat aper.

505

Isque uel exanimis faciat tibi uulnus, ut illi,

      Ora super fixi quem cecidere suis.

Siue idem, simili pinus quem morte peremit,

      Phryx et uenator sis Berecyntiades.

Si tua contigerit Minoas puppis harenas,

510

     Te Corcyraeum Cresia turba putet.

Lapsuramque domum subeas, ut sanguis Aleuae,

      Stella Leoprepidae cum fuit aequa uiro.

Vtque uel Euenus, torrenti flumine mersus

      Nomina des rapidae, uel Tiberinus, aquae.

515

Astacidaeque modo decisa cadauere trunco,

      Digna feris, hominis sit caput esca tuum.

Quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis,

      Des tua succensae membra cremanda pyrae.

Inclususque necem cauea patiaris, ut ille

520

      Non profecturae conditor historiae.

Vtque repertori nocuit pugnacis iambi,

      Sic sit in exitium lingua proterua tuum.

Vtque parum stabili qui carmine laesit Athenas,

      Inuisus pereas deficiente cibo.

525

Vtque lyrae uates fertur periisse seuerae,

      Causa sit exitii dextera laesa tui.

Vtque Agamemnonio uulnus dedit anguis Orestae,

      Tu quoque de morsu uirus habente cadas.

Sit tibi coniugii nox prima nouissima uitae:

530

      Eupolis hoc periit et noua nupta modo.

Vtque coturnatum periisse Lycophrona narrant,

      Haereat in fibris fixa sagitta tuis.

Aut lacer in silua manibus spargare tuorum,

      Sparsus ut est Thebis angue creatus auo.

535

Perque feros montes tauro rapiente traharis,

      Vt tracta est coniunx inperiosa Lyci.

Quodque suae passa est paelex inuita sororis,

     Excidat ante pedes lingua resecta tuos.

Conditor ut tardae, laesus cognomine, Myrrhae,

540

      Vrbis in innumeris inueniare locis.

Inque tuis opifex, uati quod fecit Achaeo,

      Noxia luminibus spicula condat apis

Fixus et in duris carparis uiscera saxis,

      Vt cui Pyrrha sui filia fratris erat.

545

Vt puer Harpagides referas exempla Thyestae

      Inque tui caesus uiscera patris eas.

Trunca geras saeuo mutilatis partibus ense,

      Qualia Mamerci membra fuisse ferunt.

Vtue Syracosio praestricta fauce poetae,

550

      Sic animae laqueo sit uia clausa tuae.

Nudaue derepta pateant tua uiscera pelle,

      Vt Phrygium cuius nomina flumen habet.

Saxificae uideas infelix ora Medusae,

      Cephenum multos quae dedit una neci.

555

Potniadum morsus subeas, ut Glaucus, equarum,

      Inque maris salias, Glaucus ut alter, aquas.

Vtque duobus idem dictis modo nomen habenti,

      Praefocent animae Gnosia mella uiam.

Sollicitoque bibas, Anyti doctissimus olim

560

      Inperturbato quod bibit ore reus.

Nec tibi, siquid amas, felicius Haemone cedat,

      Vtque sua Macareus, sic potiare tua.

Vel uideas quod iam cum flammae cuncta tenerent

     Hectoreus patria uidit ab arce puer.

565

Sanguine probra luas, ut auo genitore creatus,

      Per facinus soror est cui sua facta parens.

Ossibus inque tuis teli genus haereat illud,

      Traditur Icarii quo cecidisse gener.

Vtque loquax in equo est elisus guttur acerno,

570

      Sic tibi claudatur pollice uocis iter.

Aut, ut Anaxarchus, pila minuaris in alta,

      Ictaque pro solitis frugibus ossa sonent.

Vtque patrem Psamathes, condat te Phoebus in ima

      Tartara, quod natae fecerat ille suae.

575

Inque tuos ea pestis eat quam dextra Coroebi

      Vicit opem miseris Argolisinque tulit.

Vtque nepos Aethrae Veneris moriturus ob iram,

      Exul ab attonitis excutiaris equis.

Propter opes magnas ut perdidit hospes alumnum,

580

      Perdat ob exiguas te tuus hospes opes.

Vtque ferunt caesos sex cum Damasichthone fratres,

      Intereat tecum sic genus omne tuum.

Addidit ut fidicen miseris sua funera natis,

      Sic tibi sint uitae taedia iusta tuae.

585

Vtue soror Pelopis, saxo dureris oborto,

      Vt laesus lingua Battus ab ipse sua.

Aera si misso uacuum iaculabere disco,

      Quo puer Oebalides ictus ab orbe cadas.

Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos,

590

      Omnis Abydena sit tibi peior aqua.

Comicus ut liquidis periit dum nabat in undis,

      Et tua sic Stygius strangulet ora liquor.

Aut, ubi uentosum superaris naufragus aequor,

      Contacta pereas, ut Palinurus, humo.

595

Vtque coturnatum uatem, tutela Dianae,

     Dilaniet uigilum te quoque turba canum.

Aut, ut Trinacrius, salias super ora Gigantis,

     Plurima qua flammas Sicanis Aetna uomit.

Diripiantque tuos insanis unguibus artus

600

      Strymoniae matres Orpheos esse ratae.

Natus ut Althaeae flammis absentibus arsit,

      Sic tuus ardescat stipitis igne rogus.

Vt noua Phasiaca comprensa est nupta corona,

      Vtque pater nuptae, cumque parente domus,

605

Vt cruor Herculeos abiit diffusus in artus,

      Corpora pestiferum sic tua uirus edat.

Qua sua Prataliden proles est ulta Lycastum,

      Haec maneat teli te quoque plaga noui.

Vtque Milo, robur diducere fissile temptes

610

      Nec possis captas inde referre manus.

Muneribusque tuis laedaris, ut Icarus, in quem

      Intulit armatas ebria turba manus.

Quodque dolore necis patriae pia filia fecit,

      Vincula per laquei fac tibi guttur eat.

615

Obstructoque famem patiaris limine tecti,

      Vt legem poenae cui dedit ipsa parens.

Illius exemplo uioles simulacra Mineruae,

      Aulidis a portu qui leue uertit iter.

Naupliadaeue modo poenas pro crimine ficto

620

      Morte luas, nec te non meruisse iuuet.

Aethalon ut uita spoliauit Isindius hospes,

      Quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion,

Vtque Melanthea tenebris a caede latentem

      Prodidit officio luminis ipsa parens,

625

Sic tua coniectis fodiantur uiscera telis,

      Sic precor auxiliis impediare tuis.

Qualis equos pacto, quos fortis agebat Achilles,

      Acta Phrygi timido est, nox tibi talis eat.

Nec tu quam Rhesus somno meliore quiescas,

630

      Quam comites Rhesi tum necis, ante uiae,

Quam quos cum Rutulo morti Rhamnete dederunt

      Impiger Hyrtacides Hyrtacidaeque comes.

Cliniadaeue modo circumdatus ignibus atris

      Membra feras Stygiae semicremata neci.

635

Vtque Remo muros auso transire recentes

      Noxia sint capiti rustica tela tuo.

Denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas

      His precor ut uiuas et moriare locis.

Haec tibi tantisper subito sint missa libello,

640

      Inmemores ne nos esse querare tui:

Pauca quidem, fateor; sed di dent plura rogatis

      Multiplicentque suo uota fauore mea.

Postmodo plura leges et nomen habentia uerum,

      Et pede quo debent acria bella geri.

9

tacebo cf. Ov. Trist. 4,9,1

latebit F T X