Ouidius ex Ponto 4, 12

Altre sezioni


Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,

      Nominis efficitur condicione tui.

Ast ego non alium prius hoc dignarer honore:

      Est aliquis nostrum si modo carmen honor.

5

Lex pedis officio fortunaque nominis obstat,

      Quaque meos adeas est uia nulla modos.

Nam pudet in geminos ita nomen scindere uersus,

      Desinat ut prior hoc incipiatque minor.

Et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur,

10

      Artius appellem Tuticanumque uocem.

Et potes in uersum Tuticani more uenire,

      Fiat ut e longa syllaba prima breuis:

Aut ut dicatur, quae nunc correptius exit,

      Et sit porrecta longa secunda mora.

15

His ego si uitiis ausim corrumpere nomen,

      Ridear et merito pectus habere neger.

Haec mihi causa fuit dilati muneris huius,

      Quod meus adiecto faenore reddet amor,

Teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam,

20

      Paene mihi puero cognite paene puer,

Perque tot annorum seriem, quot habemus uterque,

      Non mihi, quam fratri frater, amate minus.

Tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti,

      Cum regerem tenera frena nouella manu.

25

Saepe ego correxi sub te censore libellos,

      Saepe tibi admonitu facta litura meo est,

Dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis

      Cum te Pieriae perdocuere deae.

Hic tenor, haec uiridi concordia coepta iuuenta

30

      Venit ad albentis illabefacta comas.

Quae nisi te moueant duro tibi pectora ferro

      Esse uel inuicto clausa adamante putem.

Sed prius huic desint et bellum et frigora terrae,

      Inuisus nobis quae duo Pontus habet,

35

Et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster,

      Et possit fatum mollius esse meum,

Quam tua sint lasso praecordia dura sodali.

      Hic cumulus nostris absit abestque malis.

Tu modo per superos, quorum certissimus ille est,

40

      Quo tuus adsidue principe creuit honor,

Effice constanti profugum pietate tuendo,

      Ne sperata meam deserat aura ratem.

Quid mandem, quaeris? peream, nisi dicere uix est;

      Si modo, qui periit, ille perire potest.

45

Nec quid agam inuenio, nec quid nolimue uelimue,

      Nec satis utilitas est mihi nota mea.

Crede mihi, miseros prudentia prima relinquit,

      Et sensus cum re consiliumque fugit.

Ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuuandus,

50

      Quoque uiam facias ad mea uota uado.