Ouidius ex Ponto 4, 3

Altre sezioni


Conquerar, an taceam? ponam sine nomine crimen,

      An notum qui sis omnibus esse uelim?

Nomine non utar, ne commendere querela,

      Quaeraturque tibi carmine fama meo.

5

Dum mea puppis erat ualida fundata carina,

      Qui mecum uelles currere, primus eras.

Nunc, quia contraxit uultum Fortuna, recedis,

      Auxilio postquam scis opus esse tuo.

Dissimulas etiam, nec me uis nosse uideri,

10

      Quisque sit, audito nomine, Naso, rogas.

Ille ego sum, quamquam non uis audire, uetusta

      Paene puer puero iunctus amicitia:

Ille ego, qui primus tua seria nosse solebam

      Et tibi iucundis primus adesse iocis:

15

Ille ego conuictor densoque domesticus usu,

      Ille ego iudiciis unica Musa tuis.

Ille ego sum, qui nunc an uiuam, perfide, nescis,

      Cura tibi de quo quaerere nulla fuit.

Siue fui numquam carus, simulasse fateris:

20

      Seu non fingebas, inueniere leuis.

Aut age, dic aliquam, quae te mutauerit, iram:

      Nam nisi iusta tua est, iusta querela mea est.

Quod te nunc crimen similem uetat esse priori?

      An crimen, coepi quod miser esse, uocas?

25

Si mihi rebus opem nullam factisque ferebas,

      Venisset uerbis charta notata tribus.

Vix equidem credo: subito insultare iacenti

      Te mihi nec uerbis parcere fama refert.

Quid facis, a! demens? cur, si Fortuna recedit,

30

      Naufragio lacrimas eripis ipse tuo?

Haec dea non stabili, quam sit leuis, orbe fatetur,

      Quae summum dubio sub pede semper habet.

Quolibet est folio, quauis incertior aura:

      Par illi leuitas, improbe, sola tua est.

35

Omnia sunt hominum tenui pendentia filo,

      Et subito casu quae ualuere, ruunt.

Diuitis audita est cui non opulentia Croesi?

      Nempe tamen uitam captus ab hoste tulit.

Ille Syracosia modo formidatus in urbe

40

      Vix humili duram reppulit arte famem.

Quid fuerat Magno maius? tamen ille rogauit

      Summissa fugiens uoce clientis opem.

Cuique uiro totus terrarum paruit orbis,

      Indigus effectus omnibus ipse magis.

45

Ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho,

      Quo uictrix totiens consule Roma fuit,

In caeno Marius iacuit cannaque palustri,

      Pertulit et tanto multa pudenda uiro.

Ludit in humanis diuina potentia rebus,

50

      Et certam praesens uix feret hora fidem.

"Litus ad Euxinum"" si quis mihi diceret "ibis,

      Et metues, arcu ne feriare Getae,"

"I, bibe" dixissem "purgantes pectora sucos,

      Quicquid et in tota nascitur Anticyra."

55

Sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem,

      Et summi poteram tela cauere dei.

Tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta uidentur,

      Dum loqueris, fieri tristia posse puta.