Ouidius ex Ponto 4, 2

Altre sezioni


Quod legis, o uates magnorum maxime regum,

      Venit ab intonsis usque, Seuere, Getis:

Cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos,

      Si modo permittis dicere uera, pudet.

5

Orba tamen numeris cessauit epistula numquam

      Ire per alternas officiosa uices.

Carmina sola tibi memorem testantia curam

      Non data sunt. quid enim, quae facis ipse, darem?

Quis mel Aristaeo, quis Baccho uina Falerna,

10

      Triptolemo fruges, poma det Alcinoo?

Fertile pectus habes, interque Helicona colentes

      Vberius nulli prouenit ista seges.

Mittere ad hunc carmen, frondes erat addere siluis.

      Haec mihi cunctandi causa, Seuere, fuit.

15

Nec tamen ingenium nobis respondet, ut ante,

      Sed siccum sterili uomere litus aro.

Scilicet ut limus uenas excaecat in undis,

      Laesaque suppresso fonte resistit aqua,

Pectora sic mea sunt limo uitiata malorum,

20

      Et carmen uena pauperiore fluit.

Si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum,

      Esset, crede mihi, factus et ille Getes.

Da ueniam fasso, studiis quoque frena remisi,

      Ducitur et digitis littera rara meis.

25

Impetus ille sacer, qui uatum pectora nutrit,

      Qui prius in nobis esse solebat, abest.

Vix uenit ad partes, uix sumptae Musa tabellae

      Imponit pigras paene coacta manus.

Paruaque, ne dicam scribendi nulla uoluptas

30

      Est mihi, nec numeris nectere uerba iuuat.

Siue quod hinc fructus adeo non cepimus ullos,

      Principium nostri res sit ut ista mali:

Siue quod in tenebris numerosos ponere gestus,

      Quodque legas nulli scribere carmen, idem est.

35

Excitat auditor studium, laudataque uirtus

      Crescit, et immensum gloria calcar habet.

Hic mea cui recitem nisi flauis scripta Corallis,

      Quasque alias gentes barbarus Hister habet?

Sed quid solus agam, quaque infelicia perdam

40

      Otia materia surripiamque diem?

Nam quia nec uinum, nec me tenet alea fallax,

      Per quae clam tacitum tempus abire solet,

Nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret,

      Oblectat cultu terra nouata suo,

45

Quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant,

      Non bene de nobis quae meruere deae?

At tu, cui bibitur felicius Aonius fons,

      Vtiliter studium quod tibi cedit ama,

Sacraque Musarum merito cole, quodque legamus,

50

      Huc aliquod curae mitte recentis opus.