Ouidius ex Ponto 3, 9

Altre sezioni


Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis,

      Carmina nescio quem carpere nostra refers:

Nil nisi me terra fruar ut propiore rogare,

      Et quam sim denso cinctus ab hoste loqui.

5

O, quam de multis uitium reprehenditur unum!

      Hoc peccat solum si mea Musa, bene est.

Ipse ego librorum uideo delicta meorum,

      Cum sua plus iusto carmina quisque probet.

Auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim

10

      Thersiten facie dixerit esse bona.

Iudicium tamen hic nostrum non decipit error,

      Nec, quicquid genui, protinus illud amo.

Cur igitur, si me uideam delinquere, peccem,

      Et patiar scripto crimen inesse, rogas?

15

Non eadem ratio est sentire et demere morbos.

      Sensus inest cunctis, tollitur arte malum.

Saepe aliquod uerbum cupiens mutare reliqui,

      Iudicium uires destituuntque meum.

Saepe piget (quid enim dubitem tibi uera fateri?)

20

      Corrigere et longi ferre laboris onus.

Scribentem iuuat ipse labor minuitque laborem,

      Cumque suo crescens pectore feruet opus.

Corrigere ut res est tanto magis ardua quanto

      Magnus Aristarcho maior Homerus erat,

25

Sic animum lento curarum frigore laedit

      Et cupidi cursus frena retentat equi.

Atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram,

      Ossaque pacata nostra tegantur humo,

Vt mihi conanti nonnumquam intendere curas

30

      Fortunae species obstat acerba meae,

Vixque mihi uideor, faciam qui carmina, sanus,

      Inque feris curem corrigere illa Getis.

Nil tamen e scriptis magis excusabile nostris,

      Quam sensus cunctis paene quod unus inest.

35

Laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis:

      Conueniens operi tempus utrumque suo est.

Quid nisi de uitio scribam regionis amarae,

      Vtque loco moriar commodiore precer?

Cum totiens eadem dicam, uix audior ulli,

40

      Verbaque profectu dissimulata carent.

Et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus isdem,

      Vnaque per plures uox mea temptat opem.

An, ne bis sensum lector reperiret eundem,

      Vnus amicorum, Brute, rogandus eras?

45

Non fuit hoc tanti. confesso ignoscite, docti:

      Vilior est operis fama salute mea.

Denique materiam, quam quis sibi finxerit ipse,

      Arbitrio uariat multa poeta suo.

Musa mea est index nimium quoque uera malorum,

50

      Atque incorrupti pondera testis habet.

Nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur

      Littera, propositum curaque nostra fuit.

Postmodo collectas utcumque sine ordine iunxi:

      Hoc opus electum ne mihi forte putes.

55

Da ueniam scriptis, quorum non gloria nobis

      Causa, sed utilitas officiumque fuit.