Ouidius ex Ponto 3, 8

Altre sezioni


Quae tibi quaerebam memorem testantia curam

      Dona Tomitanus mittere posset ager.

Dignus es argento, fuluo quoque dignior auro,

      Sed te, cum donas, ista iuuare solent.

5

Nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo:

      Hostis ab agricola uix sinit illa fodi.

Purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus.

      Sed non Sarmatico tingitur illa mari.

Vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti

10

      Arte Tomitanae non didicere nurus.

Femina pro lana Cerealia munera frangit,

      Suppositoque grauem uertice portat aquam.

Non hic pampineis amicitur uitibus ulmus,

      Nulla premunt ramos pondere poma suos.

15

Tristia deformes pariunt absinthia campi,

      Terraque de fructu quam sit amara docet.

Nil igitur tota Ponti regione sinistri,

      Quod mea sedulitas mittere posset, erat.

Clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:

20

      Hoste precor fiant illa cruenta tuo.

Hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos.

      Haec uiget in nostris, Maxime, Musa locis!

Quae quamquam misisse pudet, quia parua uidentur,

      Tu tamen haec, quaeso, consule missa boni.