Ouidius ex Ponto 3, 6

Altre sezioni


Naso suo (posuit nomen quam paene!) sodali

      Mittit ab Euxinis hoc breue carmen aquis.

At si cauta parum scripsisset dextra quis esses,

      Forsitan officio parta querela foret.

5

Cur tamen, hoc aliis tutum credentibus, unus,

      Appellent ne te carmina nostra, rogas?

Quanta sit in media clementia Caesaris ira,

      Si nescis, ex me certior esse potes.

Huic ego, quam patior, nil possem demere poenae,

10

      Si iudex meriti cogerer esse mei.

Non uetat ille sui quemquam meminisse sodalis,

      Nec prohibet tibi me scribere teque mihi.

Nec scelus admittas, si consoleris amicum,

      Mollibus et uerbis aspera fata leues.

15

Cur, dum tuta times, facis ut reuerentia talis

      Fiat in Augustos inuidiosa deos?

Fulminis afflatos interdum uiuere telis

      Vidimus et refici, non prohibente Ioue.

Nec, quia Neptunus nauem lacerarat Vlixis,

20

      Leucothea nanti ferre negauit opem.

Crede mihi, miseris caelestia numina parcunt,

      Nec semper laesos et sine fine premunt.

Principe nec nostro deus est moderatior ullus

      Iustitia uires temperat ille suas.

25

Nuper eam Caesar facto de marmore templo,

      Iampridem posuit mentis in aede suae.

Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet,

      Qui poenam culpa non meruere pati.

Obruerit cum tot saeuis deus aequoris undis,

30

      Ex illis mergi pars quota digna fuit?

Cum pereant acie fortissima quaeque, uel ipso

      Iudice dilectus Martis iniquus erit.

At si forte uelis in nos inquirere, nemo est

      Qui se, quod patitur, commeruisse neget.

35

Adde quod exstinctos uel aqua uel Marte uel igni

      Nulla potest iterum restituisse dies.

Restituit multos aut poenae parte leuauit

      Caesar: et in multis me, precor, esse uelit.

At tu, cum tali populus sub principe simus,

40

      Alloquio profugi credis inesse metum?

Forsitan haec domino Busiride iure timeres,

      Aut solito clausos urere in aere uiros.

Desine mitem animum uano infamare timore.

      Saeua quid in placidis saxa uereris aquis?

45

Ipse ego quod primo scripsi sine nomine uobis,

      Vix excusari posse mihi uideor.

Sed pauor attonito rationis ademerat usum,

      Cesserat omne nouis consiliumque malis,

Fortunamque meam metuens, non uindicis iram,

50

      Terrebar titulo nominis ipse mei.

Hactenus admonitus memori concede poetae

      Ponat ut in chartis nomina cara suis.

Turpe erit ambobus, longo mihi proximus usu

      Si nulla libri parte legere mei.

55

Ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit,

      Non ultra, quam uis, officiosus ero,

Teque tegam, qui sis, nisi cum permiseris ipse

      Cogetur nemo munus habere meum.

Tu modo, quem poteras uel aperte tutus amare,

60

      Si res est anceps ista, latenter ama.