Ouidius ex Ponto 3, 5

Altre sezioni


Quam legis, unde tibi mittatur epistula, quaeris?

      Hinc, ubi caeruleis iungitur Hister aquis.

Vt regio dicta est succurrere debet et auctor,

      Laesus ab ingenio Naso poeta suo.

5

Qui tibi quam mallet praesens afferre salutem,

      Mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis.

Legimus, o iuuenis patrii non degener oris,

      Dicta tibi pleno uerba diserta foro.

Quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas

10

      Lecta satis multas, pauca fuisse queror.

Plura sed haec feci relegendo saepe, nec umquam

      Non mihi, quam primo, grata fuere magis.

Cumque nihil totiens lecta e dulcedine perdant,

      Viribus illa suis, non nouitate, placent.

15

Felices quibus haec ipso cognoscere in actu

      Et tam facundo contigit ore frui!

Nam, quamquam sapor est allata dulcis in unda,

      Gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.

Et magis adducto pomum decerpere ramo

20

      Quam de caelata sumere lance iuuat.

At nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset

      Quod legi, tua uox exhibuisset opus,

Vtque fui solitus, sedissem forsitan unus

      De centum iudex in tua uerba uiris,

25

Maior et implesset praecordia nostra uoluptas,

      Cum traherer dictis adnueremque tuis.

Quem quoniam fatum patria uobisque relictis

      Inter inhumanos maluit esse Getas,

Quod licet, ut uidear tecum magis esse loquendo,

30

      Saepe, precor, studii pignora mitte tui,

Exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum,

      Vtere, quod nobis rectius ipse dares.

Namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, uobis,

      Ingenio nitor non periisse meo.

35

Redde uicem, nec rara tui monimenta laboris

      Accipiant nostrae, grata futura, manus.

Dic tamen, o iuuenis studiorum plene meorum,

      Ecquid ab his ipsis admoneare mei.

Ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis,

40

      Aut, quod saepe soles, exigis ut recitent,

Quaeror, ut interdum tua mens, oblita quid absit,

      Nescio quid certe sentit abesse sui,

Vtque loqui multum de me praesente solebas,

      Nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est?

45

Ipse quidem Getico peream uiolatus ab arcu

      (Et sit periuri quam prope poena, uides)

Te nisi momentis uideo paene omnibus absens.

      Gratia quod menti quolibet ire licet.

Hac ubi perueni nulli cernendus in urbem,

50

      Saepe loquor tecum, saepe loquente fruor.

Tum mihi difficile est, quam sit bene, dicere, quamque

      Candida iudiciis illa sit hora meis.

Tum me, si qua fides, caelesti sede receptum

      Cum fortunatis suspicor esse deis.

55

Rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo,

      A Styge nec longe Pontica distat humus.

Vnde ego si fato nitor prohibente reuerti,

      Spem sine profectu, Maxime, tolle mihi.