Ouidius ex Ponto 3, 3

Altre sezioni


Si uacat exiguum profugo dare tempus amico,

      O sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades,

Dum tibi quae uidi refero, seu corporis umbra

      Seu ueri species seu fuit ille sopor.

5

Nox erat et bifores intrabat luna fenestras,

      Mense fere medio quanta nitere solet.

Publica me requies curarum somnus habebat,

      Fusaque erant toto languida membra toro,

Cum subito pinnis agitatus inhorruit aer,

10

      Et gemuit paruo mota fenestra sono.

Territus in cubitum releuo mea membra sinistrum,

      Pulsus et e trepido pectore somnus abit.

Stabat Amor, uultu non quo prius esse solebat,

      Fulcra tenens laeua tristis acerna manu,

15

Nec torquem collo, nec habens crinale capillo,

      Nec bene dispositas comptus, ut ante, comas.

Horrida pendebant molles super ora capilli,

      Et uisa est oculis horrida pinna meis,

Qualis in aeriae tergo solet esse columbae,

20

      Tractatam multae quam tetigere manus.

Hunc simul agnoui, neque enim mihi notior alter,

      Talibus affata est libera lingua sonis:

"O puer, exilii decepto causa magistro,

      Quem fuit utilius non docuisse mihi,

25

Huc quoque uenisti, pax est ubi tempore nullo,

      Et coit astrictis barbarus Hister aquis?

Quae tibi causa uiae, nisi uti mala nostra uideres?

      Quae sunt, si nescis, inuidiosa tibi.

Tu mihi dictasti iuuenalia carmina primus:

30

      Apposui senis te duce quinque pedes.

Nec me Maeonio consurgere carmine nec me

      Dicere magnorum passus es acta ducum.

Forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes

      Ingenii uires comminuere mei.

35

Namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis,

      In nullum mea mens grande uacauit opus.

Nec satis hoc fuerat. stulto quoque carmine feci,

      Artibus ut posses non rudis esse meis.

Pro quibus exilium misero est mihi reddita merces.

40

      Id quoque in extremis et sine pace locis.

At non Chionides Eumolpus in Orphea talis,

      In Phryga nec Satyrum talis Olympus erat,

Praemia nec Chiron ab Achille talia cepit,

      Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam.

45

Nomina neu referam longum collecta per aeuum,

      Discipulo perii solus ab ipse meo.

Dum damus arma tibi, dum te, lasciue, docemus,

      Haec te discipulo dona magister habet.

Scis tamen, et liquido iuratus dicere possis,

50

      Non me legitimos sollicitasse toros.

Scripsimus haec illis, quarum nec uitta pudicos

      Contingit crines nec stola longa pedes.

Dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas,

      Et facere incertum per mea iussa genus?

55

An sit ab his omnis rigide summota libellis,

      Quam lex furtiuos arcet habere uiros?

Quid tamen hoc prodest, uetiti si lege seuera

      Credor adulterii composuisse notas?

At tu, sic habeas ferientes cuncta sagittas,

60

      Sic numquam rapido lampades igne uacent,

Sic regat imperium terrasque coerceat omnis

      Caesar, ab Aenea qui tibi fratre tuus,

Effice, sit nobis non implacabilis ira,

      Meque loco plecti commodiore uelit."

65

Haec ego uisus eram puero dixisse uolucri,

      Hos uisus nobis ille dedisse sonos:

Per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas,

      Per matrem iuro Caesareumque caput,

Nil nisi concessum nos te didicisse magistro,

70

      Artibus et nullum crimen inesse tuis.

Vtque hoc, sic utinam defendere cetera possem!

      Scis aliud, quod te laeserit, esse, magis.

Quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri,

      Nec potes a culpa dicere abesse tua)

75

Tu licet erroris sub imagine crimen obumbres,

      Non grauior merito iudicis ira fuit.

Vt tamen aspicerem consolarerque iacentem,

      Lapsa per immensas est mea pinna uias.

Haec loca tum primum uidi, cum matre rogante

80

      Phasias est telis fixa puella meis.

Quae nunc cur iterum post saecula longa reuisam,

      Tu facis, o castris miles amice meis.

Pone metus igitur: mitescet Caesaris ira,

      Et ueniet uotis mollior hora tuis.

85

Neue moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat,

      Cunctaque laetitiae plena triumphus habet.

Dum domus et nati, dum mater Liuia gaudet,

      Dum gaudes, patriae magne ducisque pater,

Dum sibi gratatur populus, totamque per urbem

90

      Omnis odoratis ignibus ara calet,

Dum faciles aditus praebet uenerabile templum,

      Sperandum est nostras posse ualere preces."

Dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras,

      Coeperunt sensus aut uigilare mei.

95

Si dubitem, faueas quin his, o Maxime, dictis,

      Memnonio cycnos esse colore putem.

Sed neque mutatur nigra pice lacteus umor,

      Nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.

Conueniens animo genus est tibi, nobile namque

100

      Pectus et Herculeae simplicitatis habes.

Liuor, iners uitium, mores non exit in altos,

      Vtque latens ima uipera serpit humo.

Mens tua sublimis supra genus eminet ipsum,

      Grandius ingenio nec tibi nomen inest.

105

Ergo alii noceant miseris optentque timeri,

      Tinctaque mordaci spicula felle gerant:

At tua supplicibus domus est adsueta iuuandis,

      In quorum numero me, precor, esse uelis.