Ouidius ex Ponto 2, 11

Altre sezioni


Hoc tibi, Rufe, breui properatum tempore mittit

      Naso, parum faustae conditor Artis, opus,

Vt, quamquam longe toto sumus orbe remoti,

      Scire tamen possis nos meminisse tui.

5

Nominis ante mei uenient obliuia nobis,

      Pectore quam pietas sit tua pulsa meo:

Et prius hanc animam uacuas reddemus in auras,

      Quam fiat meriti gratia uana tui.

Grande uoco lacrimas meritum, quibus ora rigabas

10

      Cum mea concreto sicca dolore forent:

Grande uoco meritum maestae solacia mentis,

      Cum pariter nobis illa tibique dares.

Sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor,

      Admonitu melior fit tamen illa tuo.

15

Namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli,

      Hoc ego te laetor coniugis esse meae.

Quae ne dissimilis tibi sit probitate laborat,

      Seque tui uita sanguinis esse probat.

Ergo quod fuerat stimulis factura sine ullis,

20

      Plenius auctorem te quoque nancta facit.

Acer et ad palmae per se cursurus honores,

      Si tamen horteris, fortius ibit equus.

Adde quod absentis cura mandata fideli

      Perficis, et nullum ferre grauaris onus.

25

O, referant grates, quoniam non possumus ipsi,

      Di tibi! qui referent, si pia facta uident;

Sufficiatque diu corpus quoque moribus istis,

      Maxima Fundani gloria, Rufe, soli.