Ouidius ex Ponto 2, 10

Altre sezioni


Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae

      Haec tibi Nasonem scribere uerba, Macer?

Auctorisque sui si non est anulus index,

      Cognitane est nostra littera facta manu?

5

An tibi notitiam mora temporis eripit horum,

      Nec repetunt oculi signa uetusta tui?

Sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,

      Exciderit tantum ne tibi cura mei.

Quam tu uel longi debes conuictibus aeui,

10

      Vel mea quod coniunx non aliena tibi est,

Vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus,

      Vtque decet, nulla factus es Arte nocens.

Tu canis aeterno quicquid restabat Homero,

      Ne careant summa Troica bella manu.

15

Naso parum prudens, artem dum tradit amandi,

      Doctrinae pretium triste magister habet.

Sunt tamen inter se communia sacra poetis,

      Diuersum quamuis quisque sequamur iter:

Quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse

20

      Suspicor, et casus uelle leuare meos.

Te duce magnificas Asiae perspeximus urbes:

      Trinacris est oculis te duce uisa meis.

Vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,

      Suppositus monti quam uomit ore Gigans,

25

Hennaeosque lacus et olentis stagna Palici,

      Quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.

Nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem,

      Tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.

Hic mihi labentis pars anni magna peracta est.

30

      Eheu, quam dispar est locus ille Getis!

Et quota pars haec sunt rerum, quas uidimus ambo,

      Te mihi iucundas efficiente uias,

Seu rate caeruleas picta sulcauimus undas,

      Esseda nos agili siue tulere rota!

35

Saepe breuis nobis uicibus uia uisa loquendi,

      Pluraque, si numeres, uerba fuere gradu,

Saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum

      Tarda per aestiuos defuit hora dies.

Est aliquid casus pariter timuisse marinos,

40

      Iunctaque ad aequoreos uota tulisse deos,

Et modo res egisse simul, modo rursus ab illis,

      Quorum non pudeat, posse referre iocos.

Haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis

      Ante tuos oculos, ut modo uisus, ero.

45

Ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi,

      Qui semper liquidis altior exstat aquis,

Te tamen intueor quo solo pectore possum,

      Et tecum gelido saepe sub axe loquor.

Hic es, et ignoras, et ades celeberrimus absens,

50

      Inque Getas media iussus ab urbe uenis.

Redde uicem, et, quoniam regio felicior ista est.

      Istic me memori pectore semper habe.