Ouidius ex Ponto 2, 8

Altre sezioni


Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper,

      Quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos;

Vtque tuum munus numerum, quem debet haberet,

      Est ibi Caesaribus Liuia iuncta suis.

5

Argentum felix omnique beatius auro,

      Quod, fuerit pretium cum rude, numen habet.

Non mihi diuitias dando maiora dedisses,

      Caelitibus missis nostra sub ora tribus.

Est aliquid spectare deos et adesse putare,

10

      Et quasi cum uero numine posse loqui.

Quantum ad te, redii, nec me tenet ultima tellus,

      Vtque prius, media sospes in urbe moror.

Caesareos uideo uultus, uelut ante uidebam:

      Vix huius uoti spes fuit ulla mihi;

15

Vtque salutabam numen caeleste, saluto.

      Quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes.

Quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?

      Qui locus ablato Caesare uilis erit.

Hunc ego cum spectem, uideor mihi cernere Romam;

20

      Nam patriae faciem sustinet ille suae.

Fallor an irati mihi sunt in imagine uultus,

      Toruaque nescioquid forma minantis habet?

Parce, uir immenso maior uirtutibus orbe,

      Iustaque uindictae supprime lora tuae.

25

Parce, precor, saecli decus indelebile nostri,

      Terrarum dominum quem sua cura facit.

Per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est,

      Per numquam surdos in tua uota deos,

Perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,

30

      Et cui maiestas non onerosa tuast,

Perque tibi similem uirtutis imagine natum,

      Moribus adgnosci qui tuus esse potest,

Perque tuos, uel auo dignos, uel patre nepotes,

      Qui ueniunt magno per tua iussa gradu,

35

Parte leua minima nostras et contrahe poenas,

      Daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.

Et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,

      Numina sint precibus non inimica meis.

Sic fera quam primum pauido Germania uultu

40

      Ante triumphantis serua feratur equos:

Sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos

      Viuant et possis filius esse diu.

Tu quoque, conueniens ingenti nupta marito,

      Accipe non dura supplicis aure preces.

45

Sic tibi uir sospes, sic sint cum prole nepotes,

      Cumque bonis nuribus quod peperere nurus.

Sic, quem dira tibi rapuit Germania Drusum,

      Pars fuerit partus sola caduca tui.

Sic tibi mature fraterni funeris ultor

50

      Purpureus niueis filius instet equis.

Adnuite o! timidis, mitissima numina, uotis.

      Praesentis aliquid prosit habere deos.

Caesaris aduentu tuto gladiator harena

      Exit, et auxilium non leue uultus habet.

55

Nos quoque uestra iuuat quod, qua licet, ora uidemus:

      Intrata est superis quod domus una tribus.

Felices illi, qui non simulacra, sed ipsos,

      Quique deum coram corpora uera uident.

Quod quoniam nobis inuidit inutile fatum,

60

      Quos dedit ars, uultus effigiemque colo.

Sic homines nouere deos, quos arduus aether

      Occulit, et colitur pro Ioue forma Iouis.

Denique, quae mecum est et erit sine fine, cauete,

      Ne sit in inuiso uestra figura loco.

65

Nam caput e nostra citius ceruice recedet,

      Et patiar fossis lumen abire genis,

Quam caream raptis, o publica numina, uobis:

      Vos eritis nostrae portus et ara fugae.

Vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis,

70

      Vtque meas aquilas, ut mea signa sequar.

Aut ego me fallo nimiaque cupidine ludor,

      Aut spes exilii commodioris adest.

Nam minus et minus est facies in imagine tristis,

      Visaque sunt dictis adnuere ora meis.

75

Vera precor fiant timidae praesagia mentis,

      Iustaque, quam uisa est, sit minor ira dei.