Ouidius ex Ponto 2, 3

Altre sezioni


Maxime, qui claris nomen uirtutibus aequas,

      Nec sinis ingenium nobilitate premi,

Culte mihi (quid enim status hic a funere differt?)

      Supremum uitae tempus adusque meae,

5

Rem facis, afflictum non auersatus amicum,

      Qua non est aeuo rarior ulta tuo.

Turpe quidem dictu, sed, si modo uera fatemur,

      Vulgus amicitias utilitate probat.

Cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum,

10

      Et cum fortuna statque caditque fides.

Nec facile inuenias multis in milibus unum,

      Virtutem pretium qui putet esse sui.

Ipse decor, recte facti si praemia desint,

      Non mouet, et gratis paenitet esse probum.

15

Nil nisi quod prodest carum est: sed detrahe menti

      Spem fructus auidae, nemo petendus erit.

At reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit

      Vtile, sollicitis supputat articulis.

Illud amicitiae quondam uenerabile numen

20

      Prostat et in quaestu pro meretrice sedet.

Quo magis admiror, non, ut torrentibus undis,

      Communis uitii te quoque labe trahi.

Diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est:

      Quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.

25

En ego, non paucis quondam munitus amicis,

      Dum flauit uelis aura secunda meis,

Vt fera nimboso tumuerunt aequora uento,

      In mediis lacera naue relinquor aquis;

Cumque alii nolint etiam me nosse uideri,

30

      Vix duo proiecto tresue tulistis opem.

Quorum tu princeps. neque enim comes esse, sed auctor,

      Nec petere exemplum, sed dare dignus eras.

Te, nihil exactos nisi nos peccasse fatentem,

      Sponte sua probitas officiumque iuuat.

35

Iudice te mercede caret per seque petenda est

      Externis uirtus incomitata bonis.

Turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum,

      Quodque sit infelix, desinere esse tuum.

Mitius est lasso digitum supponere mento,

40

      Mergere quam liquidis ora natantis aquis.

Cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:

      Instar et hanc uitam mortis habere puta.

Pirithoum Theseus Stygias comitauit ad undas:

      A Stygia quantum mors mea distat aqua?

45

Adfuit insano iuuenis Phoceus Orestae:

      Et mea non minimum culpa furoris habet.

Tu quoque magnorum laudes admitte uirorum,

      Vt facis, et lapso quam potes affer opem.

Si bene te noui, si, qui prius esse solebas,

50

      Nunc quoque es, atque animi non cecidere tui,

Quo Fortuna magis saeuit, magis ipse resistis,

      Vtque decet, ne te uicerit illa, caues;

Et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.

      Sic eadem prodest causa nocetque mihi.

55

Scilicet indignum, iuuenis carissime, ducis

      Te fieri comitem stantis in orbe deae.

Firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia uelles,

      Vela regis quassae qualiacumque ratis.

Quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur,

60

      Restat adhuc umeris fulta ruina tuis.

Ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso

      Lenior, offensus qui mihi iure fuit.

Quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,

      Illum iurabas protinus esse tuum.

65

Vt tamen audita est nostrae tibi cladis origo,

      Diceris erratis ingemuisse meis.

Tum tua me primum solari littera coepit

      Et laesum flecti spem dare posse deum.

Mouit amicitiae tum te constantia longae,

70

      Ante tuos ortus quae mihi coepta fuit

Et quod eras aliis factus, mihi natus amicus,

      Quodque tibi in cunis oscula prima dedi.

Quod, cum uestra domus teneris mihi semper ab annis

      Culta sit, esse uetus me tibi cogit onus.

75

Me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,

      Quae non inferior nobilitate fuit,

Primus ut auderem committere carmina famae

      Impulit: ingenii dux fuit ille mei.

Nec quo sit primum nobis a tempore cultus

80

      Contendo fratrem posse referre tuum.

Te tamen ante omnis ita sum complexus, ut unus

      Quolibet in casu gratia nostra fores.

Vltima me tecum uidit maestisque cadentes

      Excepit lacrimas Aethalis Ilua genis:

85

Cum tibi quaerenti, num uerus nuntius esset,

      Attulerat culpae quem mala fama meae,

Inter confessum dubie dubieque negantem

      Haerebam, pauidas dante timore notas,

Exemploque niuis, quam mollit aquaticus Auster,

90

      Gutta per attonitas ibat oborta genas.

Haec igitur referens et quod mea crimina primi

      Erroris uenia posse latere uides,

Respicis antiquum lassis in rebus amicum,

      Fomentisque iuuas uulnera nostra tuis.

95

Pro quibus optandi si nobis copia fiat,

      Tam bene promerito commoda mille precer.

Sed si sola mihi dentur tua uota, precabor

      Vt tibi sit saluo Caesare salua parens.

Haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,

100

      Te solitum memini prima rogare deos.