Ouidius ex Ponto 1, 10

Altre sezioni


Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem,

      Mittere rem siquis, qua caret ipse, potest.

Longus enim curis uitiatum corpus amaris

      Non patitur uires languor habere suas.

5

Nec dolor ullus adest, nec febribus uror anhelis,

      Et peragit soliti uena tenoris iter.

Os hebes est positaeque mouent fastidia mensae,

      Et queror, inuisi cum uenit hora cibi.

Quod mare quod tellus appone quod educat aer,

10

      Nil ibi, quod nobis esuriatur, erit.

Nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum,

      Det mihi formosa naua Iuuenta manu:

Non tamen exacuet torpens sapor ille palatum,

      Stabit et in stomacho pondus inerte diu.

15

Haec ego non ausim, cum sint uerissima, cuiuis

      Scribere, delicias ne mala nostra uocet.

Scilicet is status est, ea rerum forma mearum,

      Deliciis etiam possit ut esse locus.

Delicias illi precor has contingere, siquis

20

      Ne mihi sit leuior Caesaris ira timet.

Is quoque, qui gracili cibus est in corpore, somnus,

      Non alit officio corpus inane suo.

Sed uigilo uigilantque mei sine fine dolores,

      Quorum materiam dat locus ipse mihi.

25

Vix igitur possis uisos agnoscere uultus,

      Quoque ierit quaeras qui fuit ante color.

Paruus in exiles sucus mihi peruenit artus,

      Membraque sunt cera pallidiora noua.

Non haec immodico contraxi damna Lyaeo:

30

      Scis mihi quam solae paene bibantur aquae.

Non epulis oneror: quarum si tangar amore,

      Est tamen in Geticis copia nulla locis.

Nec uires adimit Veneris damnosa uoluptas

      Non solet in maestos illa uenire toros.

35

Vnda locusque nocent et causa ualentior istis,

      Anxietas animi, quae mihi semper adest.

Haec nisi tu pariter simili cum fratre leuares,

      Vix mens tristitiae nostra tulisset onus.

Vos estis fracto tellus non dura phaselo:

40

      Quamque negant multi, uos mihi fertis opem.

Ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa,

      Caesaris offensum dum mihi numen erit.

Qui meritam nobis minuat, non finiat, iram,

      Suppliciter uestros quisque rogate deos.