Ouidius ex Ponto 1, 9

Altre sezioni


Quae mihi de rapto tua uenit epistula Celso,

      Protinus est lacrimis umida facta meis;

Quodque nefas dictu, fieri nec posse putaui,

      Inuitis oculis littera lecta tua est.

5

Nec quicquam ad nostras peruenit acerbius aures,

      Vt sumus in Ponto, perueniatque precor.

Ante meos oculos tamquam praesentis imago

      Haeret, et exstinctum uiuere fingit amor.

Saepe refert animus lusus grauitate carentes,

10

      Seria cum liquida saepe peracta fide.

Nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis,

      Quae uellem uitae summa fuisse meae,

Cum domus ingenti subito mea lapsa ruina

      Concidit in domini procubuitque caput.

15

Affuit ille mihi, cum me pars magna reliquit,

      Maxime, fortunae nec fuit ipse comes.

Illum ego non aliter flentem mea funera uidi,

      Ponendus quam si frater in igne foret.

Haesit in amplexu consolatusque iacentem est,

20

      Cumque meis lacrimis miscuit usque suas.

O quotiens uitae custos inuisus amarae

      Continuit promptas in mea fata manus!

O quotiens dixit "placabilis ira deorum est:

      Viue nec ignosci tu tibi posse nega!"

25

Vox tamen illa fuit celeberrima, "respice, quantum

      Debeat auxilium Maximus esse tibi.

Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit,

      Ne sit ad extremum Caesaris ira tenax;

Cumque suis fratris uires adhibebit, et omnem,

30

      Quo leuius doleas, experietur opem".

Haec mihi uerba malae minuerunt taedia uitae.

      Quae tu ne fuerint, Maxime, uana caue.

Huc quoque uenturum mihi se iurare solebat

      Non nisi te longae ius sibi dante uiae.

35

Nam tua non alio coluit penetralia ritu,

      Terrarum dominos quam colis ipse deos.

Crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,

      Non fuit e multis quolibet ille minor,

Si modo non census nec clarum nomen auorum

40

      Sed probitas magnos ingeniumque facit.

Iure igitur lacrimas Celso libamus adempto,

      Cum fugerem, uiuo quas dedit ille mihi:

Carmina iure damus raros testantia mores,

      Vt tua uenturi nomina, Celse, legant.

45

Hoc est, quod possum Geticis tibi mittere ab aruis:

      Hoc solum est istic quod licet esse meum.

Funera non potui comitare nec ungere corpus,

      Aque tuis toto diuidor orbe rogis.

Qui potuit, quem tu pro numine uiuus habebas,

50

      Praestitit officium Maximus omne tibi.

Ille tibi exsequias et magni funus honoris

      Fecit et in gelidos uersit amoma sinus,

Diluit et lacrimis maerens unguenta profusis

      Ossaque uicina condita texit humo.

55

Qui quoniam exstinctis, quae debet, praestat amicis,

      Et nos exstinctis adnumerare potest.