Ouidius ex Ponto 1, 5

Altre sezioni


Ille tuos quondam non ultimus inter amicos,

      Vt sua uerba legas, Maxime, Naso rogat.

In quibus ingenium desiste requirere nostrum,

      Nescius exilii ne uideare mei.

5

Cernis ut ignauum corrumpant otia corpus,

      Vt capiant uitium, ni moueantur, aquae.

Et mihi siquis erat ducendi carminis usus,

      Deficit estque minor factus inerte situ.

Haec quoque, quae legitis, siquid mihi, Maxime, credis,

10

      Scribimus inuita uixque coacta manu.

Non libet in talis animum contendere curas,

      Nec uenit ad duros Musa uocata Getas.

Vt tamen ipse uides, luctor deducere uersum:

      Sed non fit fato mollior ille meo.

15

Cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno

      Me quoque, qui feci, iudice digna lini.

Nec tamen emendo. labor hic quam scribere maior,

      Mensque pati durum sustinet aegra nihil.

Scilicet incipiam lima mordacius uti,

20

      Et sub iudicium singula uerba uocem?

Torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum

      Confluat, et frondes Alpibus addat Atho?

Parcendum est animo miserabile uulnus habenti.

      Subducunt oneri colla perusta boues.

25

At, puto, fructus adest, iustissima causa laborum,

      Et sata cum multo faenore reddit ager?

Tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum

      Profuit (atque utinam non nocuisset!) opus.

Cur igitur scribam, miraris? miror et ipse,

30

      Et tecum quaero saepe quid inde petam.

An populus uere sanos negat esse poetas,

      Sumque fides huius maxima uocis ego,

Qui, sterili totiens cum sim deceptus ab aruo,

      Damnosa persto condere semen humo?

35

Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum,

      Tempus et adsueta ponere in arte iuuat.

Saucius eiurat pugnam gladiator, et idem

      Immemor antiqui uulneris arma capit.

Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis,

40

      Et ducit remos qua modo nauit aqua.

Sic ego constanter studium non utile seruo,

      Et repeto, nollem quas coluisse, deas.

Quid potius faciam? non sum, qui segnia ducam

      Otia: mors nobis tempus habetur iners.

45

Nec iuuat in lucem nimio marcescere uino,

      Nec tenet incertas alea blanda manus.

Cum dedimus somno quas corpus postulat horas,

      Quo ponam uigilans tempora longa modo?

Moris an oblitus patrii contendere discam

50

      Sarmaticos arcus, et trahar arte loci?

Hoc quoque me studium prohibent adsumere uires,

      Mensque magis gracili corpore nostra ualet.

Cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est

      Artibus his, quae nil utilitatis habent.

55

Consequor ex illis casus obliuia nostri:

      Hanc messem satis est si mea reddit humus.

Gloria uos acuat, uos, ut recitata probentur

      Carmina, Pieriis inuigilate choris.

Quod uenit ex facili, satis est componere nobis,

60

      Et nimis intenti causa laboris abest.

Cur ego sollicita poliam mea carmina cura?

      An uerear ne non approbet illa Getes?

Forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum

      Ingenio nullum maius habere meo.

65

Hoc, ubi uiuendum est, satis est, si consequor aruo,

      Inter inhumanos esse poeta Getas.

Quo mihi diuersum fama contendere in orbem?

      Quem fortuna dedit, Roma sit ille locus.

Hoc mea contenta est infelix Musa theatro:

70

      Sic merui, magni sic uoluere dei

Nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis,

      Quo Boreas pinna deficiente uenit.

Diuidimur caelo, quaeque est procul urbe Quirini,

      Aspicit hirsutos comminus Vrsa Getas.

75

Per tantum terrae, tot aquas uix credere possum

      Indicium studii transiluisse mei.

Finge legi, quodque est mirabile, finge placere:

      Auctorem certe res iuuat ista nihil.

Quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae,

80

      Aut ubi Taprobanen Indica tingit aqua?

Altius ire libet? si te distantia longe

      Pleiadum laudent signa, quid inde feras?

Sed neque peruenio scriptis mediocribus istuc,

      Famaque cum domino fugit ab urbe suo.

85

Vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est,

      Nunc quoque de nostra morte tacere reor.